PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Archanum magni Dei de reductione geomancie ad orbem

Paris, BnF, lat. 15353 · 92v

Facsimile

Si vis scire utrum revertatur vel non, respice signum prime domus et tertie et none, et respice si Luna est cum aliquo predictorum dominorum et quod sit in detrimento suo, procul dubio revertetur. Et si sunt in exaltatione, cito expedietur via. Si duo exaltantur et unus minuitur, bene ibunt. Si autem duo cadunt et alter surgit, oportet quod revertantur sine aliqua expeditione.

⟨34.3⟩ Capitulum tertium none domus

Si vis scire quid est est] om. F melius vel vel] om. F ire vel remanere, prima domus significat viatorem et septima locum. Tunc respice et si dominus prime domus est melior, melius est remanere. Et si dominus septime est melior, melius est ire. Si autem vis scire ubi plus lucrabitur, secunda domus et octava indicabunt. Secunda indicat locum ubi tu es et octava alium, alium] locum alium F et ille qui erit melior, ibi est plus de lucro.

⟨35⟩ De decima domo

⟨35.1⟩ Capitulum I decime decime] eiusdem F domus

Si vis scire utrum aliquis habeat honorem a rege, principe vel imperatore, respice utrum dominus prime domus occupet locum X domus vel si dominus decime domus est in prima domo et, cum hoc, respice si sunt cum bonis planetis, et, cum hoc, respice si dominus septime domus est Venus vel Iupiter vel Caput. Et sic respice: si aliquis istorum est dominus prime domus, honorem habebit multum bonum. Si vis scire utrum habeas talem honorem in terra tua, tua] sua F si dominus decime domus invenitur in forti angulo, in terra tua tua] sua F erit; si in debilis, multum longe; et si in mediocri, mediocriter se habebit.

⟨36⟩ De undecima domo. Title om. F Capitulum primum undecime domus Title undecime domus capitulum primum F

Si vis scire utrum sit bonum avarrare avarrare] corr. ex ancorare P; avariare F et navem in mari ponere, respice si primum signum est mobile vel si dominus prime domus sit cum bono planeta et quod non sit in declinatione sua, tunc audaciter potest eam ancorare. ancorare] auctorare F Sed si est ibi Sol, non non] om. F sustinet magnum pondus, sed nichil aliud potest eam impedire. Si tu vis equum emere, talia signa ut dicta sunt debes respicere: si signum ascendens ascendens] ascendentis F est stabile et cum bono planeta coniungitur, statim non agreditur iter suum, sed magnum pondus sustinet. Idem est de equo. Sed si primum signum est mediocre et est cum domino suo, ita quod sit in prima domo et ubi non sit sit] est F aliquis alius planeta malus et habeat concordantiam cum undecima, tunc poterit iudicare torum bonum. Idem iudica de animali. Si perfecte fuerit proiecta ⟨questio⟩ questio] F; om. P et sine errore et cum bona intentione et non fuerit motus voluntarie, sed quod videatur moveri moveri] in omni F ex orbe et non ex aliquo. Si tu vis scire de navi quem ventum habebit, respice signum ascendentis et postea dominum signi in quo loco inveniet eum. Et si est cum bonis, bonum ventum habebit; et si cum malis, ⟨malum⟩ malum] om. P ventum habebit, ventum habebit] habebit ventum F et secundum naturam et proprietatem signi et proprietatem signi] signi et proprietatem F erit ventus vel pluvia et huiusmodi. Et similiter poteris iudicare de vento secundum partem signi, quia si vult ire versus septemtrionem et ibi sit signum meridionale, bonum erit.

⟨37⟩ De duodecima domo. Capitulum primum XII domus XII domus] om. F

Si vis scire de carcere et captivitate alicuius, respice utrum dominus prime domus occupet locum XII domus vel si dominus XII domus domus] om. F sit in prima domo vel si domini sint simul, in carcere erit et cum difficultate exiet. Si autem vis scire utrum carcer sit malus et et] vel F durus, vel si exiet exiet] eiciet F in longo tempore vel in brevi, si Mars est in prima domo vel inveniatur cum domino prime domus vel invenitur in domo duodecima vel cum domino duodecime domus, malus erit carcer valde et erit timendum quod in carcere moriatur. Similiter habet veritatem de Cauda Draconis, sicut et de Marte. Sed si Saturnus inveniatur in predictis locis et per modum per quem dictum est, multo tempore stabit in carcere, sed tamen non tamen non] non tamen F morietur. Si Sol inveniatur superius, ut dictum est, in bona spe est ut cito a carcere expellatur. Si autem Caput Draconis vel Iupiter vel Venus inveniatur cum domino prime domus vel inveniatur in duodecima vel in nona vel tertia, tunc exiet cum facilitate. Si autem cum hiis predictis inveniatur malus planeta, de carcere extrahetur, sed tamen postea in peiori carcere reponetur. reponetur] ponetur F

⟨38⟩

Intelligendum est quod nullus debet facere questionem ubi habeat aliquam rationem in questione et non ad illudendum, sed cum premeditatione certa, certa] circa F iusta et per intentionem aliter decipietur. Postea debet bene, magister, considerare et apprehendere questionem et modum querentis et intentionem suam. Et si potest perpendere quod pro trufa querit, tunc debet dimittere. Preterea Preterea] Postea F intelligendum est quod pro uno negotio non debet fieri questio nisi semel dum tamen fuerit bene proiecta et intellecta et non dubitet quicquam de ea. Si autem aliter bis questionem fecerit, illudetur, cuius ratio est quia cum omnia ista fiant secundum motum et naturam astrorum cum vultus inferior sit subiectus vultui superiorum et in secunda vice non inveniantur astra in eodem situ nec in eadem dispositione cum continue moveantur. Ideo nec est possibile quod responsio eadem habeatur pro uno igitur negotio prima questio verum determinat et alie sunt fallaces. Explicit.

Honor virtus et gloria, potestas et imperium sit domino et Deo nostro Ihesu domino et Deo nostro Ihesu] domino Deo pri… (?) et domino nostro Iesu Christo et Spiritu Sancto F per infinita secula seculorum. Amen.

Translatio magistri Bernardi de Gordonio de Gordonio] om. F phisici regnante Bonifacio papa et Adulpho Adulpho] added, possibly by another hand, in a space left blank or after erasure P electo in imperatorem et Philippo rege Francie filio quondam Philippi regis Francie filio quondam Philippi regis Francie] om. F et Iacobo rege Maioricarum et Berengario episcopo Magalonensi Magalonensi] Magolensi F et Audoardo rege Anglorum et anno XIIIo lecture nostre in phisica in Montepessulano et anno domini MoCCo nonag⟨inta⟩ quinto die Iovis ante Natale. Natale] Deo gratias add. F