PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Nicolaus Gugler (?), Ordo ac summa Ptolomei

Paris, BnF, lat. 7395 · 138v

Facsimile

⟨III.8⟩ Caput 8

Montrosum corpus et animus nascitur si luminaria non respexerint horoscopum et fuerint in signis bestialibus et non aspexerint dominium precedentis coniunctionis vel oppositionis et si anguli fuerint occupati maleficis stellis.

⟨III.9⟩ Caput 9

Partus non erit durabilis si alterum luminare fuerit in cardine et coniunctum fuerit maleficas stellas vel aspexerit eas.

⟨III.10⟩ Caput 10

Quod, si partus durabilis fuerit, considerabimus tempora vitae, quae sumuntur ex intervallo loci aphetici et loci interfectoris et ex potestatibus planetarum, dominantium in his duobus locis. Loci prorogatorii sunt horoscopus, MC, domus undecima, nona et occasus sed plurimum excellunt luminaria, ascendens et pars fortunae et horum dominatores.

Partem fortunae sumemus in die a Sole, in Luna in nocte eius et productum adiiciemus ascendenti. In die respiciendum erit in primis ad Solem, in nocte ad Lunam an possint esse hy