PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Nicolaus Gugler (?), Ordo ac summa Ptolomei

Paris, BnF, lat. 7395 · 141v

Facsimile

bit per agriculturas et haereditates, et sic de caeteris planetis. Lege apud Ptolomeum inimicitiae similiter iudicantur quia contrariorum eadem est disciplina.

⟨IV.7⟩ Caput 7

Luminaria occidentalia remota ab angulis significant peregrinationes, item si pars fortunae ceciderit in signa iter significantia. Erit autem peregrinatio fœlix, si fortunae planetae respexeri⟨n⟩t loca praedicta, sed Saturnus et Mars, si dominentur locis luminarium et fuerint in signis humidis significatur malum peregrinationis ex submersione etc., si in signis silvestribus fuerint significatur malum perigrinationis ex luporum rapacitate etc., et sic de aliis signis.

⟨IV.8⟩ Caput 8

Interficientis loci vel mortis dominus iudicabit qualitatem mortis. Nam Saturnus mortem significat occasione frigoris, Iupiter ex flatibus, et sic de singulis planetis etc. Mors autem erit violenta si utraeque infortunae dominabunt loco mortis ubi simul considerabis aliorum planetarum aspectus ad infortunas, nam Venus existens