Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 102v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 102v …

⟨III.21⟩ Causa inequalitatis dierum ex inequali ascensione aput orizonta declivem accidens a quo loco incipiat vel desinat, et differentia tota cum collecta ex hoc fuerit ex…fuerit] perhaps corr. ex ... quanta sit depromere.

Locus qui queritur secundum climata variatur; in omni tamen climate ante punctum tropicum estivum et post tropicum punctum hiemale deprehenditur. Quere ergo secundum ascensiones signorum in climate in quo loco ante tropicum estivum gradus unus circuli signorum cum uno gradu equinoctialis ascendat. Et simile post tropicum hiemale inquire. Et cum utrumque locum deprehenderis, ipse est a quo causa inequalitatis incipit vel desinit. Vide ergo portio circuli signorum inter hec duo loca quanta sit aut ex parte Libre aut ex parte Arietis, et cum quanta portione equinoctialis elevetur. Nam differentia portionis zodiaci ad suam elevationem ipsa est differentia quesita diei mediocris ad dies differentes cum agregata agregata] i.e. ‘aggregata’ fuerit. Et quia quantum dies mediocris addit super dies differentes ex parte Arietis tantum dies differentes addunt super diem mediocrem ex parte Libre, palam quod dies differentes maiores addunt super dies differentes minores duplum collecte differentie. Palam etiam quod differentia sic inventa augmentum maxime maxime] perhaps corr. ex ... diei regionis super diem equinoctialem excedit eo quod causa inequalitatis a loco ante tropicum estivum incepta post tropicum hiemale terminetur. Tempora enim ascensionum huius portionis addunt super gradus suos plus cum sumpta fuit ex parte Libre quam tempora portionis inter caput Cancri et caput…et] i. m. caput Capricorni deprehense addant super gradus suos. Sed hec augmenta elevationum que sunt capitis Cancri usque ad Capricornum sunt ea que addit dies maxima regionis super diem diem] sup. lin. (maybe other hand) equinoctialem, et illa elevationum tempora que plura esse necessario accidit sunt que differentiam quesitam perfitiunt. perfitiunt] i.e. ‘perficiunt’

⟨III.22⟩ Causa inequalitatis dierum ex inequali transitu aput meridianum proveniens a quatuor punctorum quolibet quartas inter solstitialia solstitialia] corr. ex solstitia et equinoctialia puncta deprehensas mediante incipit et ad perfectionem quarte desinit, et differentia cum hinc collecta fuerit spatio quinque temporum extenditur.

Hec quoque causa a quatuor punctorum quolibet incipit scilicet a medio Aquarii, Tauri, Leonis, Virginis Virginis] corr. in Scorpionis P; ‘Scorpionis’ is the correct reading astronomically. quia penes unumquemque unumquemque] corr. ex unumquodque istorum locorum arcus motus medii ad unam diem equatur suo transitu per meridianum et non alibi sicut ex ascensionibus spere recte patet. Et quia quarta a medio Aquarii ad medium Tauri elevatur cum lxxxv gradibus equinoctialis, palam quod dies mediocris superat dies differentes cum per hanc quartam collecte fuerint differentie v graduum temporibus. Similiter accidit in quarta huic opposita propter hoc quod opposite portiones in spera recta equaliter oriuntur. Quarta vero a medio Tauri ad medium Leonis transit cum lxxxxv lxxxxv] corr. ex lxxxv gradibus equinoctialis. Propter hoc ergo ergo] i. m. dies differentes superant diem mediocrem, cum collecte per hanc quartam fuerint differentie, quinque graduum temporibus. Similiter accidit in quarta huic opposita. Manifestum