Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 103v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 103v …

redeatur. Super dies itaque mediocres medius motus constitutus est, quorum equatio si neglecta fuerit in tardioribus quidem planetis non multum sentietur. Sed profecto in hiis qui qui] que K circa Lunam contingunt, manifesta apparebit in tempore consideratoris tardior vel celerior diversitas.

Explicit liber tercius continens universam de motu Solis doctrinam. Incipit quartus de motu Lune.

⟨IV⟩⟨Liber IV⟩

Terram ad Lune distantiam sensibilem quantitatem habere. Ideoque ad speram Lune vicem centri non optinere.

Lunam ab orbe signorum et ad meridiem et ad septentrionem declinare et ad orbem signorum reverti.

Circuitiones Lune in longum tempore diversas esse.

Circuitiones Lune in latum tempore diversas esse.

Lunam in omni parte circuli signorum triplicem secundum visum motum [h] habere, modo velotiorem, velotiorem] i.e. ‘velociorem’ modo [qualiter moveri] mediocrem, modo tardiorem.

Umbram terre semper a Solis opposito Soli similiter et equaliter moveri.

Lunam a Sole menstruum lumen habere.

Fatiem Fatiem] i.e. ‘Faciem’ Lune Soli obversam semper a Sole illuminari.

Umbram terre causam lunaris eclipsis esse.

Lunam Soli et aspectui interpositam defectus solaris solaris] i. m. (perhaps other hand) causam esse.

Equalis lunatio dicitur reditus Lune ad Solem secundum utriusque motum medium.

Mensis est equalis lunationis tempus.

Locus verus Lune in celo est punctum celi cui linea a centro terre per centrum Lune educta in celum occurrit.

Locus Lune verus in circulo signorum est communis sectio duorum orbium quorum unus est ipse orbis signorum et alius magnus orbis per polos circuli signorum et locum verum Lune in celo transiens.

Et latitudo Lu