Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 105r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 105r …

te et lxxiii reversiones diversitatis. Hiis ita cognitis numerus dierum et unius hore inter duas eclipses per numerum mensium dividendus, et exibit tempus equalis lunationis. Et est sicut ex premissis deprehenditur xxix dies et xxxi minuta et l secunda et viii tercia et ix quarta et xxv sexte. xxv sexte] xx quinta fere K

Rursum quia Luna in singulis mensibus Solem consequitur et addit super circulum in motu longitudinis quantum Sol interim movetur, numerus revolutionum Solis in quesito intervallo temporis, et si quid supra integras revolutiones de medio cursu Solis restiterit, numero mensium addenda sunt. Et erit hic medius motus Lune ad quesitum temporis intervallum et est sicut ex premissis accidit secundum annum solarem Ptolomei quatuor milia revolutiones longitudinis et sexcente et xi et insuper ex una revolutione imperfecta ccclii gradus et medietas unius gradus. Habes ergo certum numerum mensium inter alternatas eclipses qui reducit diversitates Lune.

Quod si scire velis tempus primum reducens similem oppositionem vel coniunctionem Solis et Lune, sume prescriptum numerum mensium quesiti intervalli et prescriptum numerum reversionum diversitatum, et quere numeros minimos in eorum proportione. Et secundum quod premisimus, quia xvii est maximus eos numerans, est numerus mensium primus reducens similem coniunctionem ccli ccli] corr. ex cccli menses et numerus reversionum diversitatis infra hos menses ita ut nec plus nec minus cclxix, et hoc est quod intendebamus.

⟨IV.4⟩ Tempus reducens motum latitudinis inquirere.

Ad huius rei notitiam eligenda est eclipsis qua pars Lune et non tota obscuratur et pars obscurata an an] sup. lin. australis sit aut septentrionalis detinendum. Expectanda est itaque similium tenebrarum eclipsis et eiusdem magnitudinis et ex eadem parte et ut nichil diversitatis propter diversitatem Lune accidat et ut eclipsis secunda ad eundem nodum proveniat ad quem prima. Nam si si] sic K necessario redibit eadem latitudo. Tempus ergo inter huiusmodi huiusmodi] corr. ex huius valli modi duas eclipses deprehensum est illud quod querimus. Et secundum quod Abrachis invenit hoc tempus menses v milia et quadringenti et lviii menses et fiunt interim revolutiones latitudinis v milia et nongente et xxiii revolutiones. Nam una ad propinquum deprehendi potest per reversionem Lune ad stellam fixam.

⟨IV.5⟩ Sumptam investigationem temporum per duo solum intervalla alternarum eclipsium equalia fallere duabus de causis est possibile.

Una causa est diversus motus Solis. Ad hoc enim ut tempus equale reducens omnes diversitates Lune recte sumptum sit, oportet ut in utroque intervallo quod est inter eclipses alternas post revolutiones Solis integras, aut nulla sit medii motus Solis ad diversum differentia, aut si aliqua, equalis. Alioquin error erit.

] The figure in P has many errors. The second, better figure is from K 64. Et ponam ad hoc figuram circuli signorum AB [et] et‌1] transeat add. et del. GD supra centrum E. Et ecentricum Solis FHK supra centrum Z et dyametri supra centra se ortogonaliter secent. Et transeat diameter BED super longitudines medias et AEG super longitudines alias. Sitque principium motus Solis in uno intervallo a puncto P cui Luna per diametrum opposita opposita] tunc add. but then del. in puncto T. Et proveniat Sol in fine cursus primi intervalli ad punctum Q cui Luna per diametrum tunc opposita in puncto N. Proiectis ergo integris revolutionibus que sunt equalia annorum spatia, relinquitur arcus PAQ in tempore motus medii in FH. in FH] MFH K Sit iterum principium secundum cursum secundum…cursum] secundi cursus K Solis in alio intervallo a puncto Q cui Luna per diametrum opposita in puncto N, et pervenerit Sol in fine cursus ad punctum P cui linea linea] Luna K per diametrum opposita in puncto T. Proiectis ergo integris ab hoc intervallo ab…intervallo] i. m. revolutionibus que sunt equalia annorum spatia et totidem quot prius cum equale sit intervallum, relinquitur arcus QGP in tempore motus medii HLM, quod tempus motus medii equale est priori. Sed motus diversus in circulo signorum multum dissimilis. Quare nec motus Lune prioris intervalli similis est motui eius secundi intervalli; oportebat autem si utrumque intervallum esset reducens omnes diversitates Lune.

Alia causa est que impedire potest diversitas Lune non obstante etiam Solis diversitate. Ad hoc enim ut tempus reducens omnes diversitates