Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 110v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 110v …

est medius motus longitudinis. Ad quodcumque ergo tempus volueris medium motum Capitis, minue medium motum longitudinis ad ipsum tempus a medio motu latitudinis ad idem tempus. Et superfluum erit medius motus Capitis ad sumptum tempus, et erit motus iste contra ordinem signorum.

Explicit liber quartus. Incipit quintus.

⟨V⟩⟨Liber V⟩

Locus stelle secundum longitudinem est punctum circuli signorum super quod transit circulus magnus transiens super centrum corporis stelle et polos circuli signorum, qui etiam circulus longitudinis stelle dicitur.

Locus stelle secundum latitudinem est communis sectio duorum circulorum quorum unus transit super corpus stelle et polos zodiaci, alius similiter super corpus stelle transit et est equidistans zodiaco.

Diversitas aspectus Lune in circulo altitudinis est arcus circuli altitudinis inter verum locum Lune in celo et visum eius locum interceptus.

Diversitas aspectus Lune ad Solem in circulo altitudinis est cum Sole et Luna in simili loco existentibus diversitas aspectus Solis a diversitate aspectus Lune subtracta fuerit, arcus circuli [arcus] alter alter] altitudinis K qui relinquitur.

⟨Diversitas aspectus Lune in longitudine est cum ipsa in circulo signorum fuerit, arcus circuli signorum deprehensus inter verum locum Lune et circulum transeuntem super polos circuli signorum et visum locum Lune in celo.⟩ Diversitas…celo] From K

Diversitas aspectus in latitudine est ipsa in circulo signorum existente arcus circuli transeuntis super polos circuli signorum et visum locum Lune in celo inter circulum signorum et visum locum Lune deprehensus.

Media coniunctio Solis et Lune dicitur coniunctio secundum utriusque cursum medium.

Media oppositio sive preventio sive impletio vocatur oppositio secundum utriusque cursum medium.

Equalis longitudo longior in epiciclo nominatur punctum illud in summitate epicicli ex quo principium revolutionis Lune in epiciclo