Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 111r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 111r …

attenditur.

Longitudo longior vera in epiciclo dicitur punctum epicicli ad quod linea educta a centro mundi per centrum epicicli pervenit.

Equatio medie diversitatis vel portionis sive argumenti nominatur arcus epicicli inter longitudinem longiorem veram et longitudinem longiorem equalem deprehensus. Idem alias equatio puncti nominatur.

Portio vel media diversitas equata sive augmentum augmentum] argumentum K equatum est arcus epicicli cum equatio portionis addita vel subtracta fuerit, Lune distantiam a longitudine longiore vera assignans.

⟨V.1⟩ Locum stelle secundum longitudinem et latitudinem artifitio artifitio] i.e. ‘artificio’ instrumenti deprehendere.

Queruntur primum due armille convenientes mensure orbiculares ambe similes et equales per omnia. Et sit utriusque tam interior que centrum respicit quam exterior quam exterior] iter. but then del. superfities superfities] i.e. ‘superficies’ politissima et equalis per totum latitudinis, et utraque armilla eiusdem ubique spissitudinis. Et sic inseratur altera alteri ut sese secent ortogonaliter et per equalia. Ymaginabimurque unam illarum habere vicem circuli signorum et alteram circuli meridiani in eo situ cum ipse transit per polos mundi et per polos zodiaci. In polis itaque zodiaci qui per quarte distantiam deprehenduntur duo claviculi rotundi et equalis grossitiei figantur in in] ut K exterius et interius promineant. Deinde aptabimus ad has terciam armillam forinsecus citra positos claviculos quasi circa axem secundi motus leviter volubilem ita ut sua interiori superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ exteriores superfities superfities] i.e. ‘superficies’ duarum armillarum in omni loco et in omni contactu vero superlambendo contingat. Pari modo aptetur intrinsecus quarta armilla eisdem claviculis innixa et circa eos leviter volubilis sic ut sua exteriori superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ interiores superfities superfities] i.e. ‘superficies’ duarum in omni loco et in omni sublambendo tactu tactu] perhaps corr. ex contactu vero contingat. Et sit hec intrinseca armilla et que vicem zodiaci optinet utraque in ccclx partes divisa et unaqueque pars in quot particulas apte poterit subdivisa. Post hec armille intrinsece applicabimus regulam centro eius volubiliter affixam ut ipsa ad utrumque polum zodiaci ante et retro moveri possit et semper suis extremitatibus opposita armille cui affixa est attingat puncta. Eruntque iuxta extremitates due pinne super regulam erecte habentes duo foramina per diametrum opposita. Per hec enim transibit aspectus oculorum. Subinde in circulo meridiano assumemus ab utroque polo zodiaci arcus equales secundum distantiam polorum mundi ab eis, et duas notas mundi polis inventis imprimemus.

Instrumento itaque sic constructo sedem ei in qua quasi super polos mundi secundum motum primum volvatur apparabimus, et ut secundum habitudinem loci inhabitati polus unus elevetur et alter deprimatur. Sedes igitur hec erit armilla quadrata immobilis erecta super superfitiem superfitiem] i.e. ‘superficiem’ orizontis et in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ meridiani equedistanter collocata, sicut in libro primo primo] i. m. (perhaps other hand) de lamina diximus. Intra hanc igitur immobilem armillam instrumentum inseratur super polos fixos et secundum habitudinem loci habitati scitos scitos] add. sup. lin. P; sitos K rotabile.

Constructo tandem et secundum hunc modum collocato instrumento observandum quando Sol et Luna simul erunt super terram apparentes. Ut ergo locum Lune secundum longitudinem et latitudinem