PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 113v

Facsimile

longiore ecentrici ad longitudinem propiorem, longitudo longior epicicli vera precedit longitudinem longiorem equalem, et procedente centro epicicli ad longitudinem propiorem ad…propiorem] a longitudine propiore K ecentrici ad longitudinem longiorem, longitudo longior epicicli vera subsequitur longitudinem longiorem equalem.

⟨Q⟩uod Quod] From K nunc proponitur ex multis considerationibus compertum est, sed excipiam duas in quarum tempore fuit epiciclus iuxta longitudines medias ecentrici et Luna prope longitudinem propiorem et prope longitudinem longiorem epicicli eo quod aput hec loca maxima fit fit] sit K declinatio vel reflexio dyametri posita. Iam igitur scripsit Abrachis quod ipse consideravit instrumento in Rhodo Solem et Lunam in anno co lxviio co…lxviio] 197 N post mortem Alexandri. Et invenit Solem per instrumentum in septimo gradu et medietate et quarta gradus in Tauro, et invenit Lunam secundum veritatem in xxi gradu Piscium et tercia et octava partis. Fuit ergo distantia vera Lune in illo tempore a vero loco Solis secundum successionem signorum ccci xiii gradus et xlii minuta fere. Atque cum locus Solis secundum computationem a radice deprehensus est, fuit quidem secundum cursum medium vi gradus et xli minuta Tauri et secundum verificationem vii gradus et xlii xlii] This should read ‘xlv’ to match the Almagest. minuta sicut apparuit per instrumentum. Et locus Lune secundum cursum medium longitudinis xxii gradus et xiii minuta Piscium, et locus Lune secundum cursum medium diversitatis a longitudine longiore equali in epiciclo clxxxv gradus et xxx minuta. Fuit itaque distantia Lune secundum cursum eius medium a vero loco Solis ccci xiiii gradus et xxviii minuta.

] The figure in P is not clearly labeled. The second, better figure is from K 92. Quibus ita positis describam ecentricum Lune ABG supra centrum D, sitque dyameter ADG in quo centrum orbis signorum E. Et describam epiciclum ZHT supra centrum B cuius revolutio versus A longitudinem longiorem ecentrici secundum successionem signorum, et motus Lune a puncto ⟨Z⟩ Z] From K ad H deinde ad T. Et ducam lineas DB et TB et TB] ETB K BZ. Quoniam ergo media distantia Solis et Lune secundum anteposita est cccxv gradus et xxii xxii] This should be ‘xxxii’ to match the Almagest, but the mistake is found in at least one manuscript (BnF 14738) of Gerard’s translation. minuta, cum nos hoc duplicaverimus et inde integram revolutionem proiecimus, remanebit longitudo duplex nota cclxxi gradus et iiii minuta qui est motus centri epicicli a longitudine longiore ecentrici secundum continuitatem signorum. Quapropter angulus AEB notus est scilicet residuum iiii rectorum. Ducta ergo perpendiculari DK cum angulus ad K sit rectus, erit proportio DE que est distantia duorum centrorum ad utramque istarum DK EK nota, ergo utraque earum nota. Et quia DB semidiameter ecentrici etiam nota subtenditur angulo recto, erit etiam KB nota; Et…nota‌1] i. m. quare et tota EB nota.

Rursusque medius cursus Lune est super lineam EB et distantia eius secundum medium cursum eius a vero loco Solis maior est vera distantia eius secundum considerationem xlvi minutis, sicut ex premissis patere potest. Si posuerimus locum Lune in epiciclo punctum H eo quod iuxta longitudinem propiorem fuerit, ⟨et⟩ et] From B eduxerimus lineam EHL, erit angulus BEH continens illam diversitatem notus. Ducam ergo perpendicularem BL super lineam EHL et continuabo BH. Erit ergo proportio EB ad BL nota. Sed erat EB ad BH nota, quare BH et…BH‌2] i. m. ad BL proportionem habet notam. Cum ergo angulus ad L sit rectus, facta HB semidiametro erit angulus BHL notus. Reliquus ergo intrinsecus TBH est notus; et ob hoc arcus TH notus qui est arcus epicicli, et est secundum quod accidit ex dictis vi gradus et xi xi] To match the Almagest, this should be ‘xxi.’ minuta.

Rursum quia elongatio Lune in epiciclo a longitudine longiore equali fuit in hora considerationis clxxxv gradus et xxx minuta, manifestum quod Luna transiit iam longitudinem propiorem equalem v gradibus et xxx minutis. Et ob hec hec] hoc K constituemus eam in puncto M, et erit arcus HM v gradus et xxx minuta. Quare totus angulus angulus] arcus K TM factus est xi gradus et li minuta. Itaque angulus EBS eiusdem quantitatis est notus ducta scilicet recta ZBMSN. Quapropter educta super eam perpendiculari ES erit proportio EB ad ES nota. Rursum quia angulus AEB erat notus et nunc notus est angulus EBN, erit…EBN] i. m. sequitur angulum ENS esse notum. Quare cum angulus ad S sit rectus, facta EN semidiametro erit proportio EN ad ES nota. Sed erat ES ad EB nota et EB ad ED, quare EN ad ED est nota. Et secundum operationem premissorum accidit quod EN sit x partium et xix minutorum fere. Est itaque EN equalis linee ED distantie duorum centrorum, et ad punctum N dirigitur diameter circuli brevis ZBM indicans longitudinem longiorem equalem in epiciclo. Et procedente centro epicicli a puncto G ad A longitudinem longiorem, subsequetur longitudo ⟨longior⟩ longior] This is not in any witness, but is needed. vera epicicli que videtur super punctum C educta recta EBG EBG] EBC B longitudinem longiorem equalem que est punctum Z, quod erat propositum.

Denuo scripsit Abrachis quod ipse consideravit in instrumento Solem et Lunam in eodem anno scilicet cxo cviio post mortem Alexan