Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 115r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 115r …

fuerit, ab eo quarta subtracta. subtracta] fuerit add. but then del. Residui sinum eiusque quod ei ad perfectionem quarte deficit per v partes et xv minuta multiplica, et per semidiametrum idest lx partire. Quodque ex sinu perfectionis provenerit a quantitate linee EB minue, et reliquum in se ipsum multiplica. Et ei quod ex sinu residui arcus provenerat in se multiplicato superadde, collectique radicem serva. Post hec ⟨ad id⟩ ad id] From K quod ex sinu arcus residui provenerat rediens, id in lx multiplica et per servatam radicem divide.

Et quodcumque ex uno istorum trium modorum exierit arcua, nam arcus qui prodierit est differentia motus medii ad motum apparentem. Et si portio equata minus ex ex] sex K signis fuerit, minuitur a medio. Si plus, additur super medium Lune cursum. Et quo pervenerit numeratio ibi erit verus locus Lune.

Artifitium Artifitium] i.e. ‘artificium’ vero tabularum equationis Lune sic disponitur. Primum in tabula prima disponuntur numeri communes mediorum motuum ut portionis equate, longitudinis duplices, duplices] duplicis K motus latitudinis, per quos intratur in tabulas equationum. Deinde in secunda quia portio primum equanda est per longitudinem duplicem, recte ordinatur tabula continens equationem portionis que alias equatio puncti nominatur sicut ex octava presentis elicitur. Iuxta hanc ponitur tabula minutorum proportionalium quia in eam quoque per longitudinem duplicem intratur. Et hec minuta proportionalia sunt superfluitates maximarum differentiarum secunde diversitatis super maximam prime diversitatis gradatim collecte centro epicicli a longitudine longiore usque ad longitudinem propiorem procedente sicut in sexta presentis habetur. Nam superfluitas maxime differentie aput longitudinem propiorem proveniens lx minutorum ponitur. Et relique superfluitates in longitudinem longiorem et propiorem accidentes -- de maximis semper dico -- ad lx sub proportione conferuntur, et quod provenerit in hac tabula minutorum ordinatur. Post has due tabule propioris et longioris longitudinis iunguntur, quarum illa [est] que est longitudinis longioris continet omnes differentias integraliter prime diversitatis gradatim fient fient] sicut K in equatore equatore] equatione B Solis collectas. Et inscribitur simplex equatio vel singularis alias coequatio partis Lune. In illa vero que longitudinis propioris est tabula, ponuntur superfluitates sicut sunt omnium differentiarum secunde diversitatis in longitudine propiore super singulas differentias prime diversitatis, cum utrobique differentie de gradu in gradum collecte fuerint et ille ab hiis subtracte. Et intitulatur hec tabula superfluitates longitudinis propioris vel longitudo propior longitudo propior] perhaps longitudinis propioris alias equatio diversitatis. In septima vero tabula digeruntur latitudines Lune eo modo quo declinationes Solis cum maxima latitudo per instrumentum deprehensa sit sicut ostendetur.

Cum ergo centrum epicicli fuerit in longitudine longiore ecentrici quod contingit in mediis coniunctionibus Solis et Lune vel mediis oppositionibus, tunc quidem portio equanda non est, nam ipsa longitudo longior equalis epicicli est longitudo longior vera, sed utendum simplici equatione tantum sicut in Sole. Cum autem centrum epicicli fuerit in longitudine propiore ecentrici, tunc quoque portio equanda non est propter eandem rationem. Sed intrandum cum ipsa portione sicuti est in duas tabulas longioris et propioris longitudinis. Quod in propiori inventum fuerit integre addendum est super id quod in longiori occurrit, eo quod hec coniuncta fatiunt fatiunt] i.e. ‘faciunt’ differentiam propioris longitudinis. Cum vero centrum epicicli in aliis locis ab hiis fuerit, quod totum cognoscitur per longitudinem duplicem, tunc quidem portio equanda est per longitudinem duplicem. Et cum eadem intrandum in minuta proportionalia, et servandum quod in directo inventum fuerit, nam ipsum est maxime differentie que ibi contingere potest superfluitas. Deinde cum portione equata intrandum in tabula propioris longitudinis, et id quod ibi inventum fuerit non totum sumendum est, sed de eo tantum quantum minuta proportionalia que tibi occurrerunt sunt de lx. Et id addendum est super id quod in tabula longitudinis longioris in directo portionis equate invenientur. invenientur] invenietur K Quia prope verum sicut superfluitas maxime differentie alterius loci ad superfluitatem maxime differentie longitudinis propioris ita relique superfluitates illius alterius loci ad reliquas longitudinis propioris ordine eodem sumpte.

Sub hoc autem compendio tabule iste ita ita] sup. lin. (perhaps other hand) constitute sunt ne si ad singulos gradus inter longitudinem longiorem et longitudinem propiorem ecentrici differentias omnes quis velit colligere que singule ad singulos gradus variantur, nimis in immensum tenderentur tabule. Nam centrum centrum] c K et lxxx oporteret constitui tabulas singulas c et lxxx scalas continentes.

⟨V.10⟩ Superfluitatem secunde diversitatis que maxima accidere potest ab applicationibus Solis et Lune media ad veram modice quantitatis esse, verum equationis portionis