Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 117v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 117v …

Et fuit elongatio Lune a longitudine longiore in epiciclo cccxl gradus et v v] This should be ‘vii’ to match Almagest. minuta. Fuit elongatio vera Lune a nodo ix gradus et xx minuta, et ob hoc fuit latitudo Lune xlviii minuta et medietas minuti quod est arcus circuli magni cadentis super ipsam et centrum umbre in orbe signorum ad angulos rectos. Erat ergo quarta dyametri Lune cadens tunc in umbra.

Secunda vero eclipsis fuit in anno cocoxxov annorum Nabugodis, et eclipsatum est de Luna ad medietatem diametri [diametri] eius. Et fuit locus Lune in medio tempore eclipsis per cursum medium longitudinis xx gradus et xiiii xiiii] This should be ‘xxii’ to match Toomer’s translation of the Almagest or ‘xx’ to match Gerard’s translation (1515 ed. and BnF, lat. 14738). minuta Capricorni, et secundum cursum equatum xviii gradus et xii xii] This should be ‘xiv’ to match Almagest. minuta. Et fuit elongatio Lune a longitudine longiore in epiciclo xxviii gradus et v minuta, et elongatio Lune vera in circulo declinante a nodo vii gradus et iiii quinte unius. Quapropter fuit latitudo Lune xl minuta et due tercie unius minuti quod est arcus circuli magni cadentis super centrum Lune et centrum umbre in orbe signorum ad angulos rectos. Eratque tunc dimidium diametri Lune cadens in umbram.

Palam ergo expositis quod superfluum superfluum] corr. ex fluum duarum latitudinum Lune in duabus eclipsibus fuit 7 minuta et medietas et tercia unius minuti, et hic hic] hoc K ex eodem circulo magno quia distantia centri Lune a centro terre pene fuit eadem. Superfluum vero partium obscuratarum de diametro in duabus eclipsibus non fuit nisi quarta diametri; igitur quarta diametri applicatur vii minutis circuli magni et medietati et tercie unius minuti. Patet ergo quod quod‌1] sup. lin. cum hoc quater ductum fuerit, quod totus dyameter Lune in hac distantia subtenditur arcui xxxi et tercie unius minuti.

Patet etiam quod medietas diametri umbre in hoc transitu Lune subtenditur arcui xl minutorum et duarum terciarum unius minuti. Nam tanta erat latitudo Lune in secunda eclipsi in qua medietas diametri Lune erat cadens in umbram tantum, et ob hoc centrum Lune erat contingens circulum umbre. Et ob hoc eius distantia a centro umbre erat arcus latitudinis Lune cui subtenditur semidiameter umbre. Cumque proportionaverimus adinvicem quantitatem diametri Lune dividiam dividiam] dimidiam K et quantitatem semidiametri umbre, inveniemus semidiametrum umbre continere semidiametrum Lune bis et eius tres quintas fere. Et nota quod diameter Lune eiusdem quantitatis reputatur cum arcu cui subtenditur. Nam arcus circuli magni per centrum Lune tendens tendens] transiens K et ad terminos semidiametrorum Lune hinc inde terminatus pene recte linee subtense propter magnitudinem circuli et brevitatem arcus equatur. Eodem modo de semidiametro umbre intellige.

Neque enim veri diametri Lune vel umbre accipiuntur quia nec visus aspitientis aspitientis] i.e. ‘aspicientis’ comprehendere potest eo quod linee ab oculo aspitientis aspitientis] i.e. ‘aspicientis’ exeuntes et Lunam ex oppositis punctis contingentes necessario minus diametro Lune includunt quamvis modicum et insensibile propter magnam Lune distantiam. Eodem modo in Sole accipiendum erit.

⟨V.16⟩ Quantitatem diametri Lune ad semidiametrum terre commensurare. Unde etiam manifesta erit quantitas diametri umbre in Lune transitu ad semidiametrum terre.

] This figure is also used in V.17 and 18. Point C is perhaps mislabeled as ‘E.’ The label ‘A’ appears to have been cut off in the margin. Sit ergo centrum terre punctum N et centrum Lune in maiori sua distantia punctum T et magnus circulus corporis Lune cuius diameter HTE. Et educantur contingentes NH EN. Quia ergo diameter Lune subtenditur arcui circuli magni concentrici xxxi minutorum et xx secundum ac secundum ac] secundorum B cum fuerit Luna in maxima sua distantia, erit angulus HNE huius quantitatis note; quare et medietas eius scilicet angulus HNT notus. Facta ergo NH semidiametro erit proportio NT ad TH nota. Sed est nota proportio NT ad semidiametrum terre. Est enim lxiiii partium et x minutorum cum fuerit semidiameter terre pars una. Quare proportio HT ad semidiametrum terre est nota. Posito ergo quod semidiameter semidiameter‌1] corr. ex diameter terre sit pars una, erit semidiameter Lune xvii minuta et xxxiii secunda. Et quia semidiameter umbre continet semidiametrum Lune bis et eius tres quintas, erit secundum hanc quantitatem qua semidiameter terre est pars una umbre semidiameter xlv minuta et xxxviii secunda, quod intendimus.