Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 119v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 119v …

quolibet minuto secundum unum, eritque distantia centri Lune a centro terre secundum quantitatem qua semidiameter terre est pars una. Talis est enim proportio istarum partium ad illas. Deinde elongationem gradus Lune in quo est a polo orizontis ex opere xxxve secundi libri vel ex tabulis ad hoc inclinate inclinate] in climate K constitutis addisce. Huius ergo arcus cordam mediatam et cordam mediatam illius arcus qui ei ad perfectionem quarte deficit que est corda altitudinis Lune sume, et per lx utramque divide. Hoc est redigere ad posteriorem differentiam sumendo per unum gradum unum minutum. Quodque ex corda altitudinis provenerit de distantia Lune a centro terre minue. Et reliquum in se ductum super id quod ex corda elongationis exiit in se etiam ductum adde, et agregati agregati] i.e.aggregati radicem extrahe. Post hoc ad minuta corde elongationis redigens, in lx multiplica et per radicem agregati agregati] i.e.aggregati’ divide. Et exibunt minuta et secunda que arcuabis. Nam arcus qui provenerit erit diversitas aspectus in circulo altitudinis.

Quod si diversitatem Solis velis in circulo altitudinis, similiter distantiam centri Solis a centro terre accipe, cuius facilis est cognitio cum via operationis equandi Solem quam in opere xviie proportionis proportionis] propositionis K tercii libri diximus. Lineam que tociens servata radix dicitur cognoveris. Nam ipsa est distantia Solis a centro terre iuxta quantitatem partium qua id quod est inter duo centra est due partes et v minuta fere. Cum enim hanc lineam modo in dicto habueris, in xviii partes et xlvi minuta et xx secunda multiplica, eritque distantia centri Solis a centro terre iuxta quantitatem qua semidiameter terre est pars una. Nam talis est proportio istarum partium ad illas.

Si vero tabulare volueris has diversitates aspectus subtili compendio Ptolomei ix literaliter literaliter] corr. ex aliter P; lateraliter K ordinabis tabulas et in unaquaque xc scalas. Atque in prima tabula ponuntur numeri communes per quos intratur in tabulas alias, numeri scilicet partium elongationis Solis vel vel] corr. ex et Lune a cenit capitum portionis equate Lune medie distantie Solis et Lune, cum a coniunctione vel oppositione quecumque propior fuerit accepta sit. In secunda tabula ponuntur ex ordine omnes diversitates Solis cum in longitudine longiore Sol fuerit et hoc secundum opus Ptolomei. In tercia vero ordinantur omnes diversitates Lune cum fuerit in termino primo. In quarta diversitatum superfluitates termini secundi super diversitates termini primi. Porro in quinta statuuntur diversitates omnes termini tercii, et in sexta superfluitates ab hiis termini quarti.

Centro itaque epicicli Lune in longitudine longiore ecentrici constituto et Luna in longitudine longiore epicicli, sufficit per numerum partium elongationis a cenit capitum intrare in tabulam terciam. Nam quod ibi inventum fuerit est diversitas aspectus quesita. Si vero Luna in longitudine propiore epicicli fuerit, intrandum in tabulam quartam et terciam et quod inventum in eis in eis] perhaps corr. ex ... fuerit est tunc diversitas aspectus cum simul agregatum agregatum] i.e. ‘aggregatum’ fuerit. Eodem modo concipe de tabula quinta et sexta cum centrum epicicli in longitudine propiore ecentrici fuerit, Luna quidem in longitudine longiore epicicli et in longitudine propiore.

Quid in tabula septima ponatur et octava ex figura cognosces. Sit epiciclus Lune ABG super centrum E quod sit sit] ... add. but then del. longitudo longior ecentrici, et etiam etiam] Z K centrum terre. Cum ergo Luna super punctum B vel H vel G, minuitur linea ZB vel ZH vel ZG que est tunc distantia Lune a centro terre a linea ZA que est maxima distantia Lune a centro terre [a linea ZA que est maxima distantia]. Et differentia que remanet confertur cum linea DA secundum quantitatem quam hic videntur videntur] videtur K habere. Atque secundum hanc proportionem sumitur numerus minutorum de lx, et hec sunt que per progressum graduum portionis per binarium tres centium tres centium] crescentium K collecta in septima tabula disponuntur. Item sit centrum E longitudo propior ecentrici. Differentia ergo ZB vel alterius linee sequentis ad distantiam duorum graduum epicicli ad lineam ZA sumitur semper, et cum linea DA confertur secundum quantitatem cuius hic apparet. Et secundum huius collationis proportionem minuta de lx sumuntur, et hec sunt que in octava tabula digeruntur.

Quotiens itaque centrum epicicli in longitudine longiore ecentrici fuerit et Luna a longitudine longiore epicicli epicicli] i. m. destiterit, cum portione equata intrandum in septimam tabulam, et minuta inventa quantum de lx fuerit fuerit] fuerint K observandum. Et tantumdem de hoc quod in quarta tabula cum elongatione a cenit inventum fuerit accipiendum, et super id quod in tercia est addendum. Quotiens vero centrum epicicli in longitudine propiore ecentrici fuerit et Luna a longitudine longiore epicicli destiterit, similiter per octavam sextam et quintam tabulam operandum, eo quod sicut differentia distantiarum se habet ad diametrum epicicli, que est maxima differentia distantiarum, sic prope verum se habet superfluitas diversitatis aspectus illius distantie ad hanc superfluitatem diversitatis aspectus que est minime distantie. Nota, quod cum portionis equate dimidio intrandum est eo quod numerus non crescit nisi ad xc vice