Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 120v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 120v …

quare in arcu AEG, cum sit medietas circuli, est polus circuli ZTK. Item ZTK transit super polos KNM, ergo et ille mutuo transit super polos ZTK. Est ergo punctus M M] sup. lin. polus circuli ZTK, quare MIT MIT] MT K est quarta circuli. Et dico quod arcus KN qui subtenditur THE angulo longitudinis est notus. Nam per kata disiunctam proporcio sinus HT ad TK componitur ex duabus, una scilicet HE ad EN et alia MN ad MK. Cum ergo reliqua sint nota, erit arcus MN notus. Ergo et arcus NK qui deest deest] corr. ex est (perhaps different hand) ad perfectionem quarte est notus. Et nota quod si dempseris arcum BA sive angulum BEA de quantitate unius recti, invenies reliquum fere equale equale] corr. ex equalem arcui KN sive angulo KHN. Cum ergo a puncto K duo arcus magnorum orbium descendant per kata coniunctam, proportio sinus NK ad sinum MK est sicut sinus ET ad sinum EH. Cum ergo reliqua tria sunt sunt] sint K nota, erit arcus ET notus, et ipse est diversitas aspectus Lune in longitudine.

Operationis modus est ut ex opere ultime secundi libri vel ex tabulis ad hoc constitutis scias angulum ex cursu cursu] concursu M circuli altitudinis et orbis signorum, et ex ante premissa vel ex tabulis ad hoc scias diversitatem aspectus in circulo altitudinis. Et addiscas cordam eius et cordam dicti anguli qui est angulus latitudinis et cordam mediatam eius quod deest ei ad completionem xc. Deinde multiplices sinum anguli latitudinis in sinum arcus altitudinis, et productum dividas per lx. Et quod erit erit] exit K arcues. Nam iste arcus est diversitas aspectus in latitudine. Sinum vero anguli longitudinis multiplices similiter in sinum arcus altitudinis, et productum dividas per lx. Nam arcus illius sinus qui exerit exerit] exierit K est diversitas aspectus in longitudine.

Theum vero Alexandrinus tabulas diversitatum aspectus in longitudine et latitudine composuit quarum opus non ita verum est ut illud quod per angulos et arcus sumitur. Tabularum vero artifitium artifitium] i.e. ‘artificium’ hoc est. Fecit nempe has super vii climata. At At] ac K si Luna esset in signorum principiis, et constuit constuit] constituit K ingressum in tabulas per horas ipsius diei equales antemeridianas et post meridianas, post meridianas] postmeridianas B minuitque primum diversitatem aspectus Solis in circulo altitudinis sicut in libro Ptolomei invenit a diversitate aspectus Lune in termino primo, hoc est in maxima distantia Lune a terra. Et collegit ad singulas horas per opus angulorum quod premisimus, diversitates aspectus in longitudine et latitudine sicut in termino primo evenire possunt. Post hec propter ceteros terminos et que inter eos accidere possunt, fecit tabulas equationis que v sunt lateraliter iuncte. Et in primam primam] prima et K secunda posuit numeros communes portionis equate et longitudinis duplicis qui numeri per vi crescunt. In quarta vero cum maximam distantiam Lune a terra constituisset lx minuta esse et diametrum epicicli xii minuta quia minorem proportionem quam veram sumere voluit, posuit differentias distantiarum que sunt inter terminum primum et terminum sextum sextum] secundum M scilicet propter loca Lune in epiciclo accidentes -- posuit inquam sub proportione ad lx. In quinta autem tabula cum differentiam maxime et minime distantie constituisset xxxii minuta et ipsam lx -- minorem enim quam veram sumere voluit proportionem -- posuit differentias distantiarum propter egressum circulum accidentes, et hoc sub proportione ad lx. Hinc est quod cum portione equata intratur in tabulam quartam, et secundum proportionem ibi inventi ad lx sumitur ex minutis longitudinis et latitudinis sigillatim, et additur super ea, et cum longitudine duplici intratur in tabulam quintam. Et sit premisso modo, hoc opus autem minus distat a vero cum Luna iuxta orbem signorum fuerit. Tercia vero tabula in quam non intratur continet differentias distantiarum inter terminum primum et terminum secundum cum diameter epicicli lx minuta -- sic in opere Ptolomei positus fuerit.

⟨V.22⟩ Cum Luna latitudinem habuit, habuit] habuerit M cuius rei investigationem oporteat precedere ad cognitionem omnium diversitatum aspectus declarare.

] The figure in P has several mislabeled points. The second, better figure is from B 158v. Describam vice arcus arcus] sup. lin. orbis signorum lineam ABG, et vice circuli declinantis Lune ⟨cum⟩ cum] From K ad septemtrionem declinaverit lineam AD et cum ad meridiem AE. Et ponam locum Lune D vel E, et ponam circulum longitudinis Lune DHE DHE] DBE B qui etiam semper erectus est super circulum signorum. Et ponam alibi punctum Z cenit capitum, et lineabo super ipsum et punctum Lune D circulum altitudinis et DE, et DE] ZDC M et iterum alium circulum altitudinis super locum Lune in orbe signorum ZB. Et sit diversitas aspectus Lune in circulo altitudinis DH arcus, et a puncto H quod est visus locus Lune in celo ⟨lineabo⟩ lineabo] This appears in no witness, but such a verb is needed. portionem circuli transeuntis super polos circuli