Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 123r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 123r …

deris, erit tempus secunde coniunctionis et ita deinceps. Per tempus autem inventum ad notitiam loci perveniens, perveniens] pervenies K sumendo scilicet medium medium] corr. ex medio cursum Solis semper ad ipsum tempus inventum et superponendo loco primo Solis.

Tenor vero tabularum ad hoc constitutarum est ita. In primo mense primi anni annorum collectorum queritur prima coniunctio media modo quo diximus, et tempus illius coniunctionis pro radice figitur. Et v lateraliter iunguntur tabule tot gradus quotus est numerus annorum collectorum habentes, et in primo gradu prime tabule radix dicta figitur. In secunda tabula dies et hore et minuta hararum hararum] horarum K a principio mensis usque ad punctum medie coniunctionis. In tercia medius motus Solis vel Lune attinens ad illud tempus. In quarta motus medius diversitatis Lune qui portio nomen habet. In quinta medius motus latitudinis prout tempori sumpto convenit. Fundatis igitur sic principiis omnium tabularum deinceps in gradibus prime tabule ordinantur secundum crementum suum numeri annorum collectorum. Deinde consideratur quantitas temporis temporis] i. m. (perhaps other hand) quod inter duos numeros vicinos cadit, et de quot mensibus lunaribus proici potest attenditur. Et superfluum de uno mense lunari super positam radicem temporis debet addisci. addisci] adici K Et si plus quam mensis excrescat, datus mensis abitiatur, abitiatur] i.e. ‘abiciatur’ et reliquum scribendum servaturi. servaturi] servatur M Vel si placet, de quantitate temporis inter duos numeros cadentis menses lunares quotquot possunt abitiuntur, abitiuntur] i.e. ‘abiciuntur’ et superfluum temporis deposita radice temporis si potest abitiatur. abitiatur] i.e. ‘abiciatur’ Si minus, additur super radicem mensis date quantitatis et sic inde proicitur, reliquum vero in secunda tabula suo annorum numero opponitur. Et sic secundum eandem quantitatem secunda tabula continue crescit vel decrescit. In tercia deinde tabula et quarta et quinta medii motus sicut sumptis temporibus convenit collocantur.

Post hec in alia pagina ordinantur tabule annorum expansorum, et in prima quidem numeri ipsorum. Et primum quidem quantitas unius anni de quot mensibus lunaribus minui possit ad minus attenditur, et quod superfluit de uno mense lunari in prima area collocatur. Et si anni expansi omnes equales fuerint, secundum additionem huius superflui relique aree secunde tabule formantur. Et si plus quam mensis date quantitatis excreverit, abiecto mense reliquum scribitur. Si vero inequales fiunt, fiunt] fuerint K quantitas annorum sumptorum de mensibus lunaribus proicitur, et superfluum mensis suo numero annorum expansorum opponitur. In tercia rursum pagina sunt tabule mensium lunarium. Et in prima quidem numeri mensium ponuntur ex ordine, et in secunda primum quantitas unius lunationis equalis, deinde eadem quantitas duplicata, post hec triplicata, et sic deinceps. In reliquis vero tabulis medii motus sicut tempori competit sumpta competit sumpta] sumpto competit K statuuntur.

Quotiens ergo in aliquo mense proposito mediam coniunctionem queris, si ille mensis primus est anni, sufficit in tabulam intrare annorum tantum, dummodo cum anno nondum completo intres. Si vero alius mensis fuerit, quot coniunctiones post primam illius anni tunc sint observandum. Et cum hoc numero intrandum in tabulam mensium, et quod in secunda tabula inventum fuerit est tempus a prima coniunctione anni. Cui si addideris quod in directo ipsius in secunda tabula scriptum est, erit tempus a principio anni usque ad quesitam coniunctionem.

Propter oppositiones vero in alia pagina statuuntur denuo numeri annorum collectorum. Deinde a tempore coniunctionis primum eo quod pro radice ponitur medietas lunaris mensis subtrahitur, et reliquum in secunda tabula preventionis scribitur. Nam ipsum est tempus oppositionis medie quod pro radice figendum est. Deinde medii motus secundum quod huic tempori convenit quod est medietas mensis lunaris sumpti a mediis motibus coniunctionis minuantur, et quod reliquum est in tabulis preventionis scribitur. In reliquis vero scalis tabularum preventionis sicut in coniunctione fit faciendum. Unde non oportet mutari tabulas annorum expansorum ⟨vel⟩ vel] From K mensium quia utrisque utrisque] corr. ex utriusque deservire possunt.

Si vero super annos et menses Arabum applicationes medias tabulare volueris sicut in annis collectis prius factum est, non dissimiliter fiat. Et ⟨quia⟩ quia] From K hii anni vel menses equalibus fere lunationibus respondent, et alternatim in modica quantitate habundat, conferendi sunt primum anni sigillatim cum lunationibus equalibus. Et si lunationes superhabundaverint, superhabundaverint] habundaverint K superhabundantia, quia in hiis horis et minutis horarum minutis…horarum‌1] corr. ex momentis horum (perhaps same hand) P tantum consistit, scribenda est in areis horarum et minutorum et nichil in diebus. Si vero quantitas annorum sumptorum habundaverit, quia in horis et minutis consistit habundantia, tantum unum in diebus istorum annorum numero opponendum, scilicet ut unus dies de diebus annorum collectorum minuatur, et hore cum minutis que ad completionem lunationis superaverunt in areis horarum et minutorum subscribantur. In pagina vero mensium in directo quidem Alunaram Alunaram] Almuharam M qui primus est ubique nichil titulatur eo quod deinde mutata deinde mutata] determinata K sunt tempora coniunctionis vel oppositionis ipsius in annis collectis et expansis. Ceteri vero singuli cum equalibus lunationibus conferuntur. Et si lunationes habundaverint, quoniam in horis et minutis horarum tantum est habundantia, nichil in diebus sed in areis horarum et minutorum quod eis debetur suo mensi opponitur.