Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 126v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 126v …

rabitur sed ex eadem nodorum parte tantum, cum hic motus latitudinis sit minor semicirculo et in modica quantitate extendi possit hinc et inde ultra arcum CBE. CBE] corr. ex ... Et secundum inventa Albategni pene insensibiles erunt obscurationes si contingant.

⟨VI.9⟩ Eclipsim Lune in septimo mense lunari iterari omnino est impossibile.

Sumamus enim vii lunationes minimas sicut continue accidere possunt, hoc est cum Sol erit tardus cursu et Luna velox. Invenimus siquidem in vii mensibus equalibus medium motum Solis et Lune cciii gradus et xlv minuta fere, qui cum divisi fuerint equaliter per medium ut sumantur arcus equales ex utraque parte longitudinis longioris Solis, minuent hii gradus de medio motu Solis per equationem quidem Ptolomei iiii gradus et xlii minuta et per equationem Albategni 3 gradus et liiii minuta. Et invenimus motum Lune in epiciclo in vii mensibus equalibus clxxx gradus et xliii minuta, qui cum equaliter divisi fuerint per medium ut sumantur duo equales arcus ex utraque parte longitudinis propioris epicicli, addent hii gradus super medium cursum Lune ex opere quidem Ptolomei ix gradus et lviii minuta et ex opere Albategni cum portio equata fuerit x gradus et i minutum. In tempore ergo intermedio quod est vii mensium equalium cum fuerit Sol quidem tardus cursu et Luna velox, erit Luna precedens Solem secundum partes agregatas agregatas] i.e. ‘aggregatas’ ex ambabus differentiis. Si ergo harum partium agregatarum agregatarum] i.e. ‘aggregatarum’ sumpserimus partem duodecimam et addiderimus super equationem Solis, collectum erit idem quod est ⟨inter⟩ inter] From B mediam coniunctionem et veram. Et illud quidem collectum secundum Ptolomeum est v gradus et lv minuta fere et secundum Albategni v gradus tantum. Et hoc est quod minuit minuit] minuunt M vii lunationes parve de medio cursu longitudinis, sed et idem minuunt de medio cursu latitudinis. Porro medius cursus latitudinis in spatio vii mensium equalium continet post integras revolutiones ccxiiii gradus et xlii minuta. Erit ergo quod relinquitur verus motus latitudinis ccviii gradus et xlvii minuta, et hoc quidem secundum Ptolomeum, secundum Albategni vero ccix gradus et xlii minuta. Sicut autem ostensum est prius cum Luna fuerit aput longitudines medias epicicli, erit arcus a nodo usque ad terminos eclipticos qui tunc sunt secundum Ptolomeum quidem xi et xxx minuta et secundum Albategni x gradus et lvii minuta. ] This figure from VI.6 is not given again in the manuscript. The unmarked node should be ‘G.’ Ponamus itaque utrumque istorum arcuum AF GH huius quantitatis. Erit ergo arcus FBH cciii gradus tantum, et hoc secundum Ptolomeum, at vero secundum Albategni cci gradus et liiii minuta. Quare arcus veri motus latitudinis cum cum] eum K excedit v gradibus et amplius, at uterque maior est semicirculo. Si ergo contigerit eclipsim esse in una una] parte add. but then del. oppositione inter F et A, in septima lunatione non continget eclipsis versus alterum nodum quia motus latitudinis verus excedit arcum FBH plus quam v gradibus et minus quam vii. Ultra autem non fit eclipsis scilicet in arcu HDF.

⟨VI.10⟩ Solis eclipsim iterari in mense quinto in pluribus plagis habitatis aliquando nullatenus erit erit] sup. lin. impossibile.

Ostensum siquidem est in in‌1] corr. ex ex premissis quod in v tardis lunationibus erit verus motus latitudinis clix gradus et v minuta, et hoc secundum Ptolomeum, secundum Albategni vero clviii gradus et xiiii minuta. Et quoniam medietas duorum diametrorum Solis et Lune dum fuerint in longitudinibus mediis continet secundum utrumque auctorem pene [et] xxxii minuta, si Lune nulla fuerit diversitas aspectus in latitudine, et fuerit latitudo Lune secundum hanc quantitatem medietatis duorum diametrorum, erit arcus a nodo usque ad terminos eclipticos vi gradus et xii minuta. ] This figure from VI.6 is only given once in the manuscript. The unmarked node should be ‘G.’ Et sit eius quantitas AC et similiter GE. Erit ergo arcus CBE in quo non erit eclipsis clxvii gradus et xxxvi minuta. Manifestum ergo quod cum non fuerit Lune diversitas aspectus, non est possibile ut sit bis eclipsis Solis in quinque tardis lunationibus. Propter hoc hoc] quod add. K arcus CBE erit minor minor] maior K arcu cum cum] veri K motus Lune per orbem declinantem Lune — maior inquam viii gradibus et xxxi minutis, et hoc secundum Ptolomeum, secundum Albategni vero ix gradibus et xxii xxii] corr. ex xxxii minutis. Et cum hunc arcum veri motus Lune per orbem declinantem dempserimus de semicirculo et reliqui sumpserimus medietatem que erit quidam arcus a nodo et quesierimus termini ipsius latitudinem ab orbe signorum, invenerimus invenerimus] inveniemus K quidem secundum Ptolomeum liiii minuta et xxxi secunda, secundum Albategni vero lvi minuta et xlvi secunda. secunda] sup. lin. (perhaps other hand) Cumque a quantitate huius latitudinis minuerimus medietatem duorum diametrorum et reliquum duplicaverimus, superfluent pro Ptolomeo xlv minuta fere, pro Albategni xlix minuta. In quibuscumque itaque climatibus accidere poterit ut diversitas aspectus in una duarum coniunctionum extremarum aut in ambabus simul sit maior xlv minutis Ptolomei vel xlix Albategni, tunc ille coniunctiones extreme