Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 130r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 130r …

erit cum dimidium duorum diametrorum erit velud velud] sup. lin. (perhaps other hand) visa Lune latitudo. Et si transitus centri Lune secundum visum fuerit iuxta iuxta] intra K B B] i. m. other hand vel C versus E quod tunc contingit cum visa latitudo est minor medietate duorum diametrorum, tunc aliquid de diametro Solis obscurabitur. Quod si visa latitudo nulla fuerit, tunc transitus Lune secundum visum erit super punctum E. Et si tunc quod quod] quidem K diameter Lune in aspectu fuerit sicut diameter Solis vel maior, Luna totum teget Solem. Et si sit maior, erit eclipsi Solis morula. Ut itaque digitos eclipsis solaris inveniamus, sit evidentie causa visa latitudo Lune in medio eclipsis EH scilicet centrum Lune secundum visum super punctum H ut extenditur semidiameter semidiameter] i. m. (perhaps other hand) Lune usque ad punctum F. Tunc demo visam Lune latitudinem EH de medietate duorum diametrorum, et relinquitur HB. Dico quod tantum de diametro Solis obscurabitur. Nam constat quod de diametro Solis FZ obscurabitur, sed FH est equalis BZ quia utraque est sicut semidiameter Lune. Cum itaque visam Lune latitudinem a dimidio duorum diametrorum dempseris, reliquum in xii multiplica, et quod exierit per inventum Solis diametrum partire. Et provenient digiti solaris eclipsis.

⟨VI.19⟩ Minuta casus in solari eclipsi terminare.

] The figure from P has point C mislabelled and Z not labelled. The second, better figure is from K 154. These figures, which are also used for VI.18, are found once in the manuscripts. Sit exempli causa in premissa figura visus transitus Lune KHT quasi equidistans linee circuli signorum. Liquet igitur quod cum centrum Lune secundum visum fiet super punctum K, erit eclipsis principium quia Luna secundum visum tunc continget Solem. Et propter hoc linea KH continet minuta casus que querimus. Sed cum EK nota sit, est enim duorum diametrorum medietas, et ipsa subtenditur angulo recto qui est aput H, et EH visa latitudo, nota erit propter hoc KH. Patet ergo quod si visam Lune latitudinem in se ductam dempseris de dimidio duorum diametrorum in se ducto, radix residui residui] sup. lin. (probably other hand) continet minuta casus.

Secundum hanc siquidem doctrinam constitute sunt duplices tabule eclipsis solaris — una ad longitudinem longiorem Lune et alia ad longitudinem propiorem eius, sed utraque ad longitudinem Solis mediam tantum, scilicet cum diameter Solis secundum Albategni xxxii et xxx secunda. Et ideo de superfluo alterius tabule ad alteram secundum proportionem sumitur minutorum affinitatis in quam intratur per Lune portionem equatam.

⟨VI.20⟩ Tria tempora solaris eclipsis indefinita et per hec minuta casus definitiora reperire.

Siquidem minuta casus prius reperta per Lune terciam terciam] veram K superationem ad horam divide, et horas cum minutis que provenerint a tempore medie eclipsis -- nam ipsum omnino certum est -- deme. Et habebis tempus infiniter infiniter] indefinitum B principii eclipsis. Easdem horas cum minutis super tempus medie eclipsis pone, et habebis tempus indefinitum finis eclipsis. finis eclipsis] inv. but then corr.

Post hec cum horis casus et eius minutis motum Solis diversum diversum] et motum Lune diversum add. K disce, scilicet multiplicando eas in motum diversum unius hore, et quod ex Sole fuerit loco Solis ad medium eclipsis deme. Et erit locus Solis in principio eclipsis. Item adde et erit locus Solis ad finem eclipsis. Quod autem ex Luna fuerit vero loco Lune ad medium eclipsis deme, et portioni Lune idem et motui latitudinis cum motu nodi, et habebis locum Lune et portionem et motum latitudinis ad principium eclipsis. Item adde et habebis ad finem. Dehinc veram Lune latitudinem in utroque temporum cum motu latitudinis equato sume. Deinde in utroque temporum scilicet finis et principii diversitatem aspectus in latitudine addisce, et per hoc visam Lune latitudinem in utroque tempore. ] The point labeled ‘F’ should be ‘P.’ Sitque in principio eclipsis visa latitudo EP in figura simili priori, et in fine eclipsis visa latitudo EQ, et linea KHT obliqua super transitum Lune visum. Itaque linea KH continet minuta casus definita ante medium eclipsis et TH post medium eclipsis. Sed quoniam ut ostendimus in xxiiiia quinti admodum parve differentie sunt motus in circulo declinanti et motus in circulo signorum, sufficit querere lineam KP loco KH et lineam TQ loco TH. Sed KP nota est propter KE et EP notas, et TQ nota propter ET et EQ notas. Unde patet quod si visam Lune latitudinem in principio eclipsis indefinita indefinita] indefinito B in se ductam demas de dimidio duorum diametrorum in se ducto, radix reliqui continet minuta casus definita que sunt ante medium eclipsis; et si visam Lune latitudinem in fine eclipsis indefinito in se ductam demas de dimidio duorum diametrorum in se ducto, reliqui radix continet minuta casus que sunt post medium eclipsis. Et hec propter distinctionem dicantur definita minuta detectionis.