Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 132r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 132r …

linea super duo centra transiens vergens in illam partem. Et si in fine eclipsis extra circulum signorum fuerit exempli gratia super punctum G, extremitas tenebrarum partem occidentis respicit et declinat ad partem contrariam latitudinis secundum quantitatem anguli assignati. Et si in principio more extra lineam signorum fuerit ut verbi gratia iuxta punctum X, extremitas partis adhuc redeunde redeunde] tegende B ad occidentis partem vergit et declinat a puncto tunc occidente secundum quantitatem anguli PEX, cui subtenditur arcus PX notus. Et si in fine more fuerit iuxta iuxta] i. m. (probably other hand) punctum I, principium detectionis parti orientis concurrit declinans quidem a puncto tunc oriente in partem sue latitudinis secundum quantitatem anguli QEK noti. Et si in medio eclipsis non fuerit tota eclipsimata, ut si fuerit super punctum A, tunc in contrariam partem latitudinis declinant umbre versus eam partem orizontis ad quam descendit circulus transiens super polos zodiaci et centrum Lune. Et sic quidem se habent flexus tenebrarum Lune.

] This figure is taken from K 162 because P has no figure for this last paragraph. Propter Solis tenebras ponimus circulum solaris corporis super centrum E et circulum exteriorem propter quantitates angulorum determinandas. Et A quidem sit pars occidentis, B orientis. Si ergo in aliquo temporum eclipsis Luna in signorum circulo fuerit, ut verbi gratia in principio super punctum M, tunc pars Solis que tegi incipit dirigitur ad punctum tunc occidens. Et si in fine eclipsis hoc contigerit, extremitas obscura obscura] obscuri K dirigitur ad punctum tunc oriens. Quod si Luna in aliquo temporum eclipsis latitudinem habuit non verbi non verbi] ut verbi gratia B in principio sit super punctum D, tunc secundum quantitatem anguli inventi in partem occidentis declinat obscuritas, et hoc in partem latitudinis Lune. Et si hoc in fine eclipsis fuerit, declinat in partem orientis secundum quantitatem assignati anguli, et hoc semper in eandem partem latitudinis Lune. Et si in medio eclipsis Sol non totus obscuratur, pars eius obscura eam partem orizontis respicit ad quam descendit circulus super centrum Solis et visum locum Lune et polos zodiaci transiens. Si vero Sol totus obscuratur in eclipsis medio, non habent partem tenebre eo quod non est circulus transiens super duo loca Solis et Lune. Nam visus locus Lune tunc ipse locus Solis. Et inclinationes quidem tenebrarum sic se habent.

Explicit hic sextus liber et sexti glosa textus.