Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 84v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 84v …

Duorum item item] corr. ex tunc graduum atque dimidii corda poterit deprehendi, si ab arcu trium partium partium] arcum add. but then del. ad medie partis differentiam sequestremus. Et ad hunc modum de ceteris. Facilis est ergo secundum premissorum tenorem cordarum ad arcus suos agnitio. agnitio] A large addition is found here in one class of manuscripts.

⟨I.7⟩ Duabus rectis lineis ab angulo uno descendentibus aliisque duabus sese secantibus ab earum descendentium reliquis terminis in easdem reflexis, utralibet reflexarum alterius conterminalem sic figet ut proportio ipsius fixe ad eam sui partem que supra fixionem est producatur ex duabus proportionibus, ex una dico proportione quam habet sibi conterminalis reflexa ad eam sui partem que sectioni interiacet et fixioni, et alia proportione quam habet alterius reflexe inferioris sub sectione portio ad eam totam cuius pars est lineam.

Exempli gratia proportio linee GA ad EA producitur ex proportione lenee lenee] i.e. ‘linee’ GD ad lineam ZD et proportione linee BZ ad lineam BE. Sit enim EH equedistans GD, quare proportio GA ad EA tanquam proportio GD ad EH, inter quas ZD linea statuatur media. Eius proportio est ad HE tanquam BZ ad BE.

⟨I.8⟩ Duabus rectis lineis ab angulo uno descendentibus aliisque duabus sese secantibus ab earum descendentium reliquis terminis in easdem reflexis, utralibet reflexarum alterius conterminalem sic figet ut proportio portionum fixe, inferioris dico partis ad superiorem, producatur ex duabus proportionibus, ex una inquam proportione quam habet sibi conterminalis reflexe inferior sub sectione portio ad reliquam partem que sectioni interiacet et fixioni, et alia proportione quam habet relique descendentis inferior sub fixione portio ad eam totam cuius pars est lineam.

Exempli gratia proportio GE ad EA producitur ex proportione GZ ad ZD et proportione BD ad BA lineam. Protrahatur enim a puncto A linea equidistans BE donec concurrat cum linea GDH. Quare proportio GE ad EA tanquam proportio proportio‌1] sub. lin. (perhaps other hand) GZ