Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 88v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 88v …

gare. Regula. Si sinum differentie medie diei minimi ad equinoctialem diem ducas in sinum perfectionis quarte orizontis, productumque productumque] corr. ex productum dividatur per sinum arcus medii orizontis qui est inter ortum tropyci et equinoctialem, atque quod exierit ducatur in sinum quadrantis, productumque dividatur per sinum arcus medii minimi diei, exibit sinus altitudinis poli.

] This figure from the previous proposition is not repeated in our manuscript. Supra posita figura denuo assumpta quantitatem arcus ZB que est altitudo poli querimus. Igitur per kata disiunctam proportio [l] sinus ET arcus ad sinum arcus AT componitur ex proportione sinus EH ad HB sinum et proportione sinus ZB ad sinum ZA. Quare si dividas dividas] ducas K primum in quartum et productum dividas per tercium, exibit quiddam quod sic se habebit ad secundum sicut quintum ad sextum. Sed tria nota, duo enim per ypothesim, tercium quia est quarta circuli, ergo quartum notum est, quod intendebamus.

Posito ergo arcum diei minimi habere horas rectas ix et dimidiam, invenies altitudinem poli esse fere xxxvi graduum.

⟨II.4⟩ Arcum orizontis qui est inter ortum tropyci et equinoctialem per altitudinem poli notam reperire. Unde patet regula: si sinum maxime declinationis ducas in semydyametrum, et productum ⟨dividas⟩ dividas] From K per sinum perfectionis altitudinis, exibit sinus arcus orizontis qui qui] est add. but then del. inter tropycum et equinoctialem deprehenditur.

⟨R⟩esumatur Resumatur] From K eadem figura. ] This figure from II.2 is not repeated here in the manuscript. Nota quantitate arcus ZB querimus arcum orizontis EH. Igitur per kata coniunctam conversis proportionibus propter arcus EB et ET ET] ZT K equales esse, constat sinum AB ad [ad] sinum AZ eandem proportionem habere quam sinus TH ad sinum EH. Sed primum notum est quia est sinus perfectionis altitudinis poli note, et secundum qui qui] quod K est semydyametrum semydyametrum] semidiameter K circuli, sed etiam tercium qui qui] quia K est sinus arcus maxime declinationis. Quare quartum notum.

Simili modo est cognoscere quemlibet arcum orizontis inter quemcumque gradum circuli declivis et equinoctialem deprehensum eo quod cuiuslibet gradus declinatio ex premissis est nota.

⟨II.5⟩ Cuilibet Cuilibet] Quilibet K duo circuli paralelli circulo equinoctiali eiusdem longitudinis a duobus tropycis sive ab ipso equinoctiali equales arcus orizontis resecant ex utraque parte equinoctialis,