Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 89v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 89v …

⟨II.7⟩ Sub linea equinoctiali omnes dies sunt equales noctibus et sibi invicem, et omnes stelle ortum habent et occasum, et umbre meridiane meridiane] corr. ex meridie ⟨quandoque ad meridiem⟩ quandoque…meridiem] From K quandoque ad septentrionem quandoque nusquam declinant.

Ubi Ubi] ibi K enim orizon et ipsum equinoctialem et omnes ei paralellos super quos fiunt revolutiones Solis in omni die et nocte semel dividit equaliter. Et quia orizon dividit superius emisperium ab inferiori, et latio Solis in inferiori emisperio emisperio] i. m. est nox, in superiori emisperio est dies, erunt arcus diurni equales arcubus nocturnis. Et quia Solis revolutio ex motu spere equalis est in illis, erunt dies noctibus equales. Et quia similes sunt omnes arcus diurni sibi invicem et in similibus equales transitus, erunt omnes dies sibi invicem equales et noctes similiter. Et quia orizon iste super polos primi motus transit super quos revolutio fit stellarum omnium, omnes sursum emergunt et omnes occidunt. Et quia umbra semper cedit in oppositum luminis, cum Sol est ab equinoctiali in parte meridiana, fit umbra septentrionalis et e converso. Et cum est in ipso equinoctiali quod bis contingit in anno, quia tunc super capita fertur, umbra nusquam declinat.

⟨II.8⟩ Sub omni alia linea equidistante linee equinoctiali bis tantum dies fit equalis nocti in anno; et dies estivi hibernis prolixiores, noctes vero breviores; et quanto ab equinoctio distantiores dies estivi productiores, hiberni vero correptiores; et quedam stelle apparentes semper, quedam occulte semper; et distantia cenit ab equinoctiali equalis altitudini poli.

] The figure from P has the line representing the horizon incorrectly placed, mislabels points N and P, and does not label all the other points. The second, better figure is from K 24. This diagram also contains lines needed for the next proof. Ponamus ad hoc circulum meridianum ABCD, et duos polos primi motus A D, et lineam AD loco orizontis in spera recta, et CG loco equinoctialis, HI et KL et MN loco equidistantium ei. Qui Qui] quia K vero sub omni alia linea, hoc est in spera declivi, polus unus elevatur super orizonta et alius deprimitur, sit QP loco orizontis declivis. Palam ergo quod quia magni circuli spere sunt orizon et equinoctialis per equalia se secant ut QP CD, reliqui CD reliqui] CG, reliquos K vero omnes quia per polos A D non transit orizon inequaliter secat ad puncta F H Z. Fiunt ergo arcus diurni nocturnis maiores versus polum septentrionalem D, et noctes e converso. Et cum Sol transit per equinoctialem, fit arcus diurnus equalis nocturno EG, ideoque dies equales noctibus tantum. Et quia ZM arcus maior est quam qui ex eo sumitur similis arcui HK ut ex Theodosii De speris, maior est revolutio super hunc quam super illum. Ideoque dies maior et sic deinceps, tempus HK HK] corr. ex KHK maius quam tempus FH, et hoc quam tempus EC; e contrario in diebus hibernis. Et quia quicquid est a PU PU] PY K versus polum D est super orizontem semper, erunt stelle in hac parte celi apparentes semper, et quia quicquid est a QR versus polum [est super orizontem] A sub orizonte, semper erunt stelle in hac parte celi occulte semper. Sit autem ET perpendicularis super QP; erit ergo T ce