Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 90r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 90r …

nit capitum, et est TP quarta circuli, et similiter CD quarta circuli. Subtracto communi DP poli altitudo equalis est CT distantie cenit ab equinoctiali.

⟨II.9⟩ Sub remotiori linea ab equinoctiali maior est inequalitas dierum ⟨et⟩ et] From K noctium, et maior pars celi apparens semper et maior pars celi occulta semper.

] This diagram is also used for the previous proof and is only given once in the manuscript. The diagram in P has one of the two horizons incorrectly placed, mislabels point P, and does not label points U or Z. The second, better figure is from K 24. Sussple Sussple] Quippe K quia maior est remotio, maior est poli elevatio ut si sit BO orizon. Quare arcus UM maior AM AM] arcu K ZM, et ideo dies die maior. Atque arcus ODX apparens semper qui utique maior est arcu PDY.

⟨II.10⟩ Sub omni linea cuius distantia minor ab equinoctiali maxima declinatione, umbre meridiei ad utramque partem alternatim declinant et bis in anno declinatione carent.

Nimirum quia Sol quandoque est septentrionalis a capite eorum, quandoque australis, et bis in anno Solis, quando est in gradu cuius declinatio est equalis distantie que est inter ipsam lineam et equinoctialem, declinatione caret.

⟨II.11⟩ Sub linea cuius discessus equalis est maxime declinationi, umbra semel in anno declinatione caret, et umbra meridiana numquam numquam] corr. ex nusquam declinat ad meridiem.

Tunc scilicet cum Sol est in capite Cancri, umbra in meridie flexu caret. Et quia Sol ab hoc loco numquam fit septentrionalis, umbra numquam cedit in meridiem. Ex quo etiam palam est quod sub omni linea discedente ab hac numquam umbra declinatione caret quia Sol numquam usque ad cenit capitum accedit, nec umbra cadet in meridiem quia Sol numquam fit ab ea septentrionalis.

⟨II.12⟩ Sub linea cuius discessio est ut poli zodyaci ab equinoctiali, umbra in aliquo die ad omnem partem orizontis flectitur, et fit spatium xxiiii horarum dies sine nocte et ex opposito nox sine die, et quanto discessus ab hac maior maius tempus abit sine nocte et ex opposito maius tempus sine die.

Hic enim principium Cancri numquam accidit accidit] occidit K sed fit in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ orizontis zodiacus. Et ideo cum Sol est in principio Cancri, circumgiratur, et umbra semper ex opposito, et fit tempus unius revolutionis sine occasu Solis. In maiori vero discessu ab hoc magis deprimitur orizon et abscindit arcum zodiaci numquam occidentem in quo quandiu Sol moratur, est dies sine nocte, et ex opposito abscindit arcum numquam orientem in quo quamdiu Sol existit, est nox sine die.