Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 95r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 95r …

a cenit capitum egressi usque ad unum punctum circuli signorum cum ipsum a linea meridiei ante et post secundum equalia tempora destiterit, sive cenit capitum a punctis celum mediantibus septentrionale fuerit sive meridianum, sunt equales et faciunt angulos duos ad idem punctum duplo maiores pariter angulo ex concidentia meridiani et circuli signorum ad idem punctum proveniente.

Esto orbis meridiei ABGD et summitas capitum punctus G primo ex parte septentrionis et D polus equatoris diei. Et sint due [pro]portiones proportiones] K attests to ‘portiones.’ orbis signorum HB et BE, BE] AE K sitque H idem punctum quod E continuans duas portiones et secundum equalia tempora distans ante et post a linea meridiei. Et sint duo arcus orbium altitudinis GH et GE. Dico quod hii arcus sunt equales, equales] sup. lin. (perhaps other hand) et cum producti fuerint arcus meridianorum DH et DE, erunt anguli GHB et GEZ duplo maiores angulo DEZ sive angulo DHB. Quia ergo puncta H et E secundum equalia tempora distant a linea medii diei, sunt anguli GDH et GDE equales. Facta ergo linea GD duobus triangulis communi erit linea GE equalis linee GE, GE‌2] GH K et erit angulus GED equus angulo GHD. Sed et angulus DHB equalis est angulo DEH; DEH] DEZ K ergo ambo pariter GED et GHB sunt equales angulo DEZ. Quapropter ambo anguli GHB et GEZ totus equantur duplo anguli DEZ, quod intendimus.

Sit item cenit G meridianus a punctis celum mediantibus A et B. Dico ergo quod similiter accidit, scilicet quod duo anguli HEZ HEZ] KEZ K et LHB equantur duplo anguli DEZ. Angulus enim DEZ equalis est angulo DHB immo idem. Sed et angulus DEK equatur equatur‌1] corr. ex equantur angulo DHL; ergo totus angulus LHB equatur duobus angulis simul DEZ et DEK. Quapropter duo anguli LHB et KEZ equales sunt anguli duplo DEZ.

⟨II.33⟩ Quod si unum punctorum celum mediantium sive orientalis portionis sive occidentalis meridianum fuerit a cenit capitum et alterum septentrionale, anguli qui proveniunt ad punctum dictum superant duplum anguli ex arcu meridiano ad idem punctum facti quantitate duorum rectorum. Ex quibus omnium omnium] omnibus K colligitur quod si noti fuerint anguli anguli] sup. lin. (perhaps other hand) antemeridiani et arcus in omni declinatione a principio Cancri usque ad principium Capricorni, noti erunt et arcus et anguli eorumdem signorum postmeridiani et una anguli reliquorum signorum