Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 96v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 96v …

planete in circulo signorum diversum apparere.

Motum stelle medium esse cum tota et integra eius revolutio secundum equalia tempora per equales motus fuerit distributa.

Hiis premissis quod proposuimus prosequamur.

⟨III.1⟩ Anni quantitatem per considerationes considerationes] in add. K instrumentis deprehendere.

Tempus vel quantitas anni est reditus Solis ab aliquo puncto circuli signorum ad idem ut a puncto solstitiali ad idem aut a puncto equinoctiali ad idem. Hec enim notabiliora et digniora sunt in circulo. Preparato itaque quadrante veridico sicut in primo libro diximus et per ipsum arcum arcum] arcu B qui est inter duos tropicos deprehenso, arcus ipse in duo equalia secetur, eritque punctus sectionis cum quadrans erectus fuerit super lineam medii diei in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ equinoctialis circuli. Observandum itaque circa autumpnale equinoctium, quia tunc aer purior est, est] sup. lin. umbram in meridie cadentem donec puncto equinoctii quoad vicinius contingit apropinquet et et‌1] hoc add. K ante et post ipsum equinoctii punctum. Nota ergo erit utrimque per instrumenti bonitatem declinatio, et per declinationem fiet arcus circuli signorum utrimque notus. Cum ergo utrumque in unum collegeris, erit motus Solis diversus ad unam diem notus. Cum ergo secundum proportionem totalis arcus circuli signorum ad utramlibet suarum partium tempus diei diviseris, erit punctum temporis quo Sol per equinoctiale punctum transierit notum. Eodem modo punctum temporis reversionis Solis ad idem punctum equinoctii innotescat. Quantitas ergo temporis temporis] i. m. (perhaps other hand) inter utrumque deprehensa tempus anni esse perpenditur. Pari modo per solstitiale punctum et maximam declinationem perpendi potest quantitas anni, sed commodior et certior est equinoctialis observatio quia Sol circa equinoctium velotiorem velotiorem] This appears to be a mistaken reading of ‘velocior est.’ velotiorem] i.e. ‘velociorem’ et ideo in brevi tempore maiorem habet in declinatione diversitatem, circa solstitium vero tarde et minime diversitatis est declinatio.

Attamen tempus anni ad verum deprehendi propter fallaciam que sensui per instrumentum accidit non contingit. Et cum per multos annos id in quo error est collectum fuerit, erit sensibilis differentia et precedat vel subsequatur [tempus solstitii aut equinoctii verum] tempus…verum] From K tempus solstitii vel equinoctii secundum computationem sensibiliter. Si ergo hoc tempus anni semper ut estimavit Ptolomeus idem esset nec diversum, verius deprehendetur per duas magni intervalli considerationes et plurium reversionum quam per propinquas duas.

Porro definitum anni tempus diversum esse nec per omnia equale |digne estimari potest. Cum Egyptiorum antiquissimi ex Babylonia sicut per suas considerationes deprehenderunt ipsum ex ccclxv diebus et quarta diei et una parte ex cxxx diei partibus constare constare] i. m. dixerunt, Abrachaz vero super cuius considerationem operatus est Ptolomeus ex ccclxv diebus et quarta diei tantum. Post hec Ptolomeus ab hac hac] consideratione add. but then del. quantitate anni in ccc annis unum diem excepit, et annum Solis esse ex ccclxv ⟨diebus⟩ diebus] From K et minus quam quarta quantum est una pars ex ccc diei partibus per suam considerationem et considerationem Abrachaz, inter quas fuerunt cclxxxv anni Egyptiaci deprehendit. Deinde vero a a] sup. lin. Ptolomeo post annos dccxliii observavit Albategni punctum equinoctii et per intervallum duarum considerationum, sue scilicet et Ptolomei, tempus anni ccclxv dierum et xiiii minutorum et xxiiii secundarum fore deprehendit. Quare cum eisdem usi sint instrumentis philisophi et exceptio secundum annorum spatia non equaliter procedat, hoc tempus anni diversum contingere non indigne putabitur.

Huius ergo diversitatis causam Tebit Tebit] perhaps corr. ex ... Benchoraz coniectans