Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 97r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 97r …

necnon et illius diversitatis que in declinationibus reperitur, motum octave spere ante et retro supra duos circulos parvos supra caput Arietis fixum et caput Libre fixum descriptos quorum diameter est viii gradus et xxxi minuta et xxvi secunda deprehendit. Et hunc motum qui inferioribus quoque speris communis est diversitatem annorum efficere necnon et diversitatem declinationum maximarum que reperitur indicavit. Docuitque secundum motum spere inequalitatem anni omnibus temporibus temporibus] sup. lin. (perhaps other hand) et maximam declinationem invenire. Tempus vero anni equale non est a solstitio ad idem solstitium vel ab equinoctio ad idem equinoctium, sed a puncto zodiaci secundum motum octave spere mobili ad idem Solis regressio, quod est a stella fixa ad eandem Solis reversio. Et hoc quidem tempus anni equale est ex ccclxv diebus et xv minutis et xxiii secundis, et super hoc Arzacel tabulas motuum Toleti novissime composuit.

⟨III.2⟩ Medium motum Solis ad quaslibet divisiones temporis scilicet annos collectos, annos disgregatos, menses, dies, horas, puncta horarum collocare.

Latum Latum] datum K enim annum Egyptiacum sive Romanum sive annum Arabum cum anno Solis equari equari] This should read ‘equali’ K confer, et secundum eorum proportionem de ccclx gradibus idest de toto circulo sume. Et productum quod est motus medius ad unum annum datum per numerum annorum collectorum quicumque sit multiplica. Et circulos integros super super] iter. but then del. P; semper K proice, et erit medius motus Solis ad annos collectos. Ad annos vero expansos quorumlibet quorumlibet] quoslibet K motum unius anni preinventum duplicando, triplicando, et deinceps secundum consequentiam annorum motum constitues. Ad menses vero similiter scilicet secundum proportionem dat⟨i⟩ dati] The ‘i’ is illeg. because of wormhole. mensis ad annum Solis equalem de toto circulo accipies, et ipsum secundum processum mensium duplicabis, triplicabis, et sic deinceps usque ad expletionem mensium totius anni. Pari modo addities addities] ad dies K horas, minuta horarum motum medium equaliter distributum adiunges.

⟨III.3⟩ Motum stelle diversum apparentem in signorum circulo propter duorum modorum utrumlibet posse contingere.

Unus duorum modorum est ut estimemus stellam ecentricum habere et in eius circumferentia corpus stelle equali motu conferri. Alius modus est ut ymaginemur stellas stellas] stellam K concentricum habere sed in eius circumferentia corpus stelle non permanere, verum etiam ipsam epiticlum epiticlum] i.e. ‘epicyclum’ habere, cuius centrum in circumferentia concentrici equaliter circumducitur et corpus stelle nichilominus in circumferentia epycicli equaliter circumrotatur.

Sit ergo primus primus] primum K orbis ⟨e⟩centricus ecentricus] Full word is found in K. ABGD supra quem motus stelle equabilis cuius centrum sit E et eius dyameter AED. Et sit punctum longitudinis longioris a terra punctum A, et D punctum longitudinis propioris terre. Sitque super dyametrum AED nota Z a qua est suspectus suspectus] aspectus K oculorum, et quasi centrum mundi. Secabo ergo duos arcus equales AB et GD et protraham lineas BE BZ GE BZ…GE] supr. lin. (perhaps other hand) GZ. Dico ergo quod cum stella equabilem habeat motum in arcubus AB GD, diversum tam apparenter habet in circulo signorum. Cum enim equales sunt sunt] sint K anguli AEB et DEG, angulus AZB utroque minor est. ⟨Sed et angulus DZG utroque maior. Ergo anguli ad Z inequales sunt, et cum Z sit centrum circuli⟩ Sed…circuli] From K signorum, cadunt in arcus circuli signorum equales. equales] inequales K Cum ergo super hos arcus vel angulos fiat stelle transitus in temporibus equalibus, accidit secundum aspectum in circulo signorum motus stelle diversus.

Similiter quoque accidit secundum alium modum. Sit enim circulus concentricus ABGD cuius dyameter AEG, et super ipsum centrum A epicliclus epicliclus] i.e. ‘epicyclus’ ZHTK. Intelligamus ergo motum epiclicli epiclicli] i.e. ‘epicycli’ ab A in B et utrum utrum] interim B sit motus corporis stelle in epicicli epicicli] corr. ex epicli circumferentia. Cum ergo pervenerit ad utrumlibet punctorum Z T, nulla apparebit di