Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 99r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 99r …

ypothesi sunt equales. Protraham ergo lineas DBE et BZ et DZ. Quare duo anguli ADE et ZBE sunt equales semper, et stella secundum hunc modum videtur super lineam DZ.

Pono iterum circulos ecentricos, unum maiorem concentrico HT cuius centrum K super dyametrum AG, et alium minorem LM supra centrum N. Et producam lineam directe DMZ ad punctum T et lineam DAL ad punctum H. Dehinc protraham duas lineas TK MN. Et sit proportio DB ad BZ lineam sicut linee KT ad KD et sicut proportio MN ad ND. Cum ergo angulus TDK sit equalis angulo BZD propter equidistantiam linearum BM BM] BZ B et DA, accidit ex septima sexti Euclidis quod anguli quibus latera proportionalia subtenduntur sunt equales, scilicet angulus BDT et angulus DTK et angulus DMN. Linee ergo BD et MN et TK sunt equidistantes. Quapropter erunt anguli ADB et ANM et AKT ⟨equales⟩, equales] From M et quia omnes aput centrum circulorum consistunt, erunt arcus qui eis subtenduntur similes, scilicet arcus AB et arcus HT et arcus LM. Eodem ergo tempore quo centrum epicicli secundum eius modum pertransit arcum AB et stella in epiciclo arcum EZ, pertransit stella et et‌2] secundum K alium modum de ecentrico maiore arcum HT et de ecentrico minore arcum LM. Quare videbitur secundum utrumque modum super lineam DMZT, sed in orbe epicicli cum fuerit super punctum Z, et in orbe ecentrici maioris cum fuerit supra punctum T, et in orbe ecentrici minoris cum fuerit supra punctum M, et hoc est quod volebamus.

⟨III.9⟩ Stella in duobus punctis circuli signorum oppositis posita, iuxta modum ecentrici eadem vel nulla erit apparens a duabus longitudinibus in circulo signorum distantia, et eadem vel nulla erit duorum motuum differentia.

] The bottommost point should be labeled ‘G.’ Si enim lineaverimus ecentricum ABG supra centrum E, cuius dyameter super utramque longitudinem transiens AEG, et posuerimus aspectum oculorum super dyametrum a puncto Z, stella quod quod] que B in terminis huius dyametri circuli signorum posita nullam habebit a duabus longitudinibus distantiam, neque erit motuum differentia. Sed si alium quocumque modo duxerimus circuli signorum dyametrum ut lineam BZD, tunc duo anguli aspectus AZB et DZG fiunt equales. Ideoque apparens distantia distantia] corr. ex differentia a duabus longitudinibus equalis, et est differentia motuum ad utrumque punctum una quia anguli differentie scilicet EBZ et EDZ sunt equales. Motus enim medius a longitudine longiore sub angulo DEB DEB] AEB K contentus maior motu diverso sub angulo AZB contento quantitate anguli EBZ, et motus medius a longitudine propiore sub angulo GZD GZD] GED K contentus minor est motu diverso sub angulo DZG contento quantitate anguli EDZ. Et hoc est quod proponitur. proponitur] There is an extra ‘p’ written at the start of this word and then del.

⟨III.10⟩ Iuxta modum epicicli stella supra rectam lineam a centro mundi epiciclum secando eductam in duobus locis sectionum posita, eadem vel nulla erit apparens a duabus longitudinibus in circulo signorum distantia, et eadem vel nulla erit motuum differentia.

] The bottommost point should be labeled ‘G.’ Quia si lineaverimus concentricum ABG supra centrum D cuius dyameter super utramque longitudinem ADG et epiciclum CZH supra centrum A et dyametrum communem EC, stella quidem in terminis huius diametri posita nullam habebit a duabus longitudinibus distantiam nec motuum differentiam. nec…differentiam] iter. but then del. P Sed educta linea quocumque modo aliter a centro D per epiciclum ut est linea DHZ, stella in hiis duobus punctis H Z posita equales videbitur in circulo signorum a longitudine longiore et a longitudine propiori habere distantias. Ea enim posita super punctum Z erit motus apparens a longitudine longiori contentus sub angulo AZB et arcus differentie AB. Et ea posita super punctum H erit motus apparens