PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 111v

Facsimile

Cum autem precedens locus in tribus his terminis non fuerit inventus, sed in intermediis distantiis, non utique tempora propositarum ascensionum aut descensionum aut celi mediationum sequentia loca deferent ad ipsa precedentia, sed diversa. Similis enim et ipse locus est qui similem et ad easdem partes habet positionem erga horizontem simul et erga meridiem; hoc enim proxime his accidit qui positi sunt super uno circulo semicirculo eorum, qui per incisionem meridi ei et horizontis describuntur, quoque quilibet secundum eandem positionem equalem proxime facit horam temporalem. Quemadmodum itaque circa predictas incisiones circunducitur et ad eandem venit positionem cum horizonte et meridiano, tempora autem pertransitionis zodiaci in utroque inequalia facit, eodem modo et secundum aliarum distantiarum positiones per inequalia illis tempora transitus operatur. Una autem nobis erit doctrina huiusmodi per quam - sive meridionalem sive occidentalem sive aliam quamvis positionem habeat precedens locus - id quod proportionale est temporum ad sequentem locum deferentium accipietur. Preassumentes enim mi Inprimis enim gradum zodiaci qui celum mediat assumentes atque etiam gradum precedentem et subsequentem, considerabimus ante omnia precedentis gradus positionem quot horis temporalibus distet a meridiano, numerantes videlicet eos gradus, qui inter ipsam gradum proprie sunt, et gradum celum mediantem sive super terram sive sub terra in ascensionibus que sunt rectae sphere, et eos in multitudinem horariorum temporum ipsius precedentis gradus dividentes, si super terram fuerit, diurnorum et si sub terra, nocturnorum. Quoniam autem zodiaci sectiones, que iisdem horis temporalibus a meridiano distant, secundum unum et eundem fiunt predictorum semicirculorum, accipere oportebit post quot