PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 145r

Facsimile

Datores igitur filiorum generaliter quidem sic positi et solitarii existentes solitariosunicos tamen filios prebebunt, in bicorporeis autem, et femininis signis, similiterque in his que multi sunt seminis ut Cancro, Piscibus, Capricorno Scorpione, geminos aut plures. Quod si et signis et figurationibus ad Solem masculescent masculos dabunt, si vero feminescent feminas; si autem maleficae super datores erunt elevatae aut ipsi datores in signis sterilibus fuerint collocati, ut in Leone et Virgine, liberos quidem tribuent, sed nihil in de boni provenient neque liberi in vita perdurabunt. Quod si Sol et maleficae predicta possederint loca, si in masculinis quidem signis aut sterilibus fuerint positi et benefice super eos non fuerint elevate, perfectam filiorum orbitatem manifestant, in femininis autem aut multi seminiis signis constituti et a beneficis habentes testimonium, filios quidem tribuent, morbidos tamen et parvo tempore viventes.