PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 156v

Facsimile

Universales igitur temporum dominos hoc modo capiemus, annuos vero quantitatem annorum qui a genitura effluxerunt ab unoquoque apheticorum locorum ad sequentia per singula signa proiicientes, et dominum signi, in quo numerus fini erit, oecodespoten simul capientes. Id ipsum autem in mensibus quoque faciemus proiicientes rursus illorum quantitatem qui a mense geniturae transierunt ab his locis, qui anni dominatum susceperit, unicuique signo dies XXVIII tribuendo; similiter etiam in diebus faciemus, eos enim qui a die geniture sunt exacti a menstruis locis proiiciemus, cuilibet signo duos dies cum dimidio cuilibet signo reddentes.