PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 40v

Facsimile

⟨I.21⟩ Cap. XXI. De locis et gradibus cuiuslibet

Diviserunt autem nonnulli in sectiones his subtiliores, loca et gradus oecodespotiae appellantes; locumque dodecatemorii supponentes incipientesque ab et ipsorum dominatum sequentibus signis tribuentes. Alii vero secundum alios quosdam irrationales ordines, quemlibet gradum ab initio stelle cuique prebentes Chaldaicorum terminorum ordinem imitati. Nos vero eaque neque i. m. persuasibilem non tamenneque naturalem sed vanam habent rationem, dimittemus. Illud vero quod scitu dignum sit, haud pretermittemus, quod dodecatemoriorum et terminorum initia ab equinoctii a tropicis et equinoctialibus punctis rationi consentaneum est fieri, cum presertimque cum hoc ipsum scriptores demonstraverint, ac ob id precipue et quia ipsorum naturas et potestates et familiaritates ex his que prius demonstata sunt a preceded by a crossed out word that I was not able to read tropicis et equinoctialibus initiis et non ab alio quopiam causas habere videamus. Aliis enim initiis suppositis, aut non eorum uti naturis ad apotelesmata cogemur, aut, si usi fuerimus, errabimus, pertergressis et alienatis intzodiaci intervallis que eis potestates acquirunt.