PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 1r

Facsimile

⟨Proemium translatoris⟩

Iam Iam] Eam V2BW pingendi Gratias antiqui feruntur habuisse consuetudinem, ut unam quidem vultum aversam due, quibus illa manum porrigeret, aspectarent. Cuius misterii non ignarus dudum moriter moriter] memoriter V2BW teneo gratiam simplam profectam duplam reverti opportere. Tui ergo boni muneris memoror memoror] memor V2 quo earum quas Aristotiles acrivestatas vocat artium doctrina, quasi haustu aque vive, animum sitientem liberaliter imbuisti, olim quidem anxie queritabam quid tue dignum benivolentie possem referre. Nec enim eis que philosophie tardus asecla longo pauperis exertitio exertitio] add. vene W conquisiveram purus ingenii torrens fons et domus artium pectus indigebat. Opes quoque aput earum contemptorem minimum promerri promerri] promereri V2W non dubius intelligebam. Angebatur ergo in dies magis ac magis animus meus eo molestius sustinens votum, quo complendi voti absolutius facultas negabatur. Verum diutini clamorem desiderii superna tandem pietas exaudivit dignum, ut arbitror, plene tribuens remunerationis instrumentum quod tuum tanto, ut tua pace loquar, minus precedit, quanto finis eo quod ad finem laudabilius. Nec enim tuum latet acumen quod omni sapienti liquet, numerorum mensurarumque scientiam ad eam que astrorum quasi quandam introductionis pontem prestruere. Huius vero eam partem que siderum motus specculatur veterum lima, specculum modernorum, Claudius Ptolomeus astrorum scientie peritissimus xiii perscripsit libris qui a Grecis quidem Mathematica seu Meguisti Sintaxis, a Saracenis vero Elmeguisti corrupto nomine appellantur. Hos autem cum Salerni medicine insudassem audiens quendam ex nuntiis regis Scicilie quos ipse Constantinopolim miserrat nomine Aristipum largicione susceptos imperatoria Panormum transvexisse rei diu desiderate spe succensus, Scilleos latrattus non exhorui, Caripdim permeavi, ignea Ethene fluenta circuivi, eum queritans a quo mei finem sperabam desiderii. Quem tandem inventum Perguse prope Perguse prope] prope Pergusam V2W inv. B fontem Ethnea miracula satis cum perriculo perscrutantem, cum occulte quidem alia, manifeste vero mens scientie siderum expers prefatum michi transferre opus prohiberent, grecis ego litteris diligentissime preinstructus, primo quidem in Euclidis Dedomenis, Opticis et Catoptricis Phisicaque Procli Elementatione prelusi, dehinc vero prefatum Ptolomei opus aggressus, expositorem propitium divina michi gratia providente Eugenium, virum tan grece quam arabice lingue peritissimum, latine quoque non ignarum, illud contra viri discoli voluntatem latine dedi orationi. In quo nimirum mens mea infando pressa labore inceptum sepe destituisset opus, nisi superande difficultatis auctor potentissimus amor tui tuumque munus animum crebra mutui repetitionem repetitionem] repeticione V2 repetitione B repetitioni W pulsarent. Neque enim questus spe motus aut gloria istum potui laborem substinere, cum liquido constet spei locum artifici non relinqui, ubi ars ludibrio est et decori decori] dedecori B. Neque enim artificem mirari potest qui artem non miratur. Sensisti vero et tu non ullos non ullos] nonnullos WV2B his in temporibus cause quam ignorant iudices audacissimos, qui ne minus scientes videantur, quecumque nesciunt inutilia predicant aut profana, – iuxta quod arabes dicunt: nullus maior artis inimicus quam qui expers est ipsius –, eoque pertinatius criminandis instant artibus, quo ab earum laude imperitie probrum certius sibi conspitiunt imminem. Eos omitto qui honestatis zelo honesta quoque studia persequuntur, quos pie peccare recte dixerim dum nocivam curarum putredinem recidere concedentes, a sanarum altrice curarum philosophia manum minime continent indiscretam, sed et eam ipsius partem gravi criminatione persequuntur que ingeniis exquisita clarissimis et exculta, quo defecatior ac purior est, eo sapientie vocabulo dignior, eo gratiori quadam compede specculationis iocundissime animos hominum continet alligatos. Horum siquidem error, sive coloratus honesto, malitioso quoque predictorum testimonio fretus, apud imperitos, quorum maxima est multitudo, in bonarum negglectum artium efficacissime peroravit, ut iam numerorum quidem mensurarumque scientia omnino superflua et inutilis, astronomie vero studium ydolatria estimetur. Ita nimirum sentiebat vir religiosus ac prudens, cum dicebat: ‘hoc est igitur illud quadruvium quo his iuvandum est qui a sensibus procreatis nobiscum ad certiora intelligentie perduci volunt’, eisdem quoque Remigius attestatur dicens: cum omnes artes pensundate essent, aput Egiptios Abraam eos astrologiam docuisse, sed et sanctum Moysem sanctumque Danielem Dominus credo ob astrorum scientiam reprobavit, stultum quippe creatoris opera contemplari, eorumque specculatione ineffabilem ipsius potentiam ac sapientiam detestabilius ammirari, nefarium quoque penitusque liquet illicitam illicitam] illicitum V2 B W ad conditoris cognitionem conditorum cognitione animum sublevare, creatorem insensibilem sensibilium specculatione sibi quodam modo sensibilem comparare? O mentes cecas viamque philosophandi penitus ignorantes! A creatura siquidem mundi invisibilia Dei intellecta conspitiuntur, nec satis insensibilium veritatem percipere potest mens humana nisi ad eam preludio sensibilium sibi viam facultatemque preexcuderit. Hinc a sapientibus constitutus est ac diligenter observatus hic studiorum ordo, ut primo quidem ingenite nebulas ruditatis diligenti creatorum disquisitione serenaretur, serenaretur] serenarent V2 B W omnibus quidem sed eis potissimum invigilando disciplinis, que ipsam sine omni erroris devio sine omni scrupulo dubitationis veritatem contemplantes occulum mentis, Boetio teste, rursus illuminantur, deinde vero robore hoc animati in theologica exercitatione mentis atiem fiducialiter intendebant, unde et ab ordine docendi et discendi theologiam methaphysicam nominabant. Verum nostri