PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 27r

Facsimile

hoc quidem quod in xxxiio anno dicit factum fuisse Mechyr xxviia mane, illud autem quod in xliiio anno xxixa post mesonictium quod in xxx post ii et dimidium et iiii diei fere ab eo quod in quod in] om. add. s. l. V3 xxxii anno factum est, quot et facit iiiia sola assumpta unicuique mediorum xi annorum. Si ergo neque in maiori nec in minori tempore ea que secundum quartam adiectione Sol ad subiacentia equinoctia restitutionem fecit, neque stachim in tam paucis annis contingit unum gradum et iiiia moveri, quomodo non inconveniens ea que per subiacentia principia computata sunt assumere ad ipsorum construentium ea accusationem, et causam eius quod circa stichios tantos motus impossibiles nulli quidem alii adaptari, pluribus existentibus inferre tantam fallaciam valentibus, solis vero subiacentibus equinoctiis, ut simul diligenter et non diligenter observatis. Possibille enim utique videbitur magis vel in ipsis eclipsibus distantias Lune ad proximas stellarum universalius coniectari vel computationes, aut permutationum eius ad apparentium locorum considerationem, aut Solis motus ab equinoctiis in media eclipsium tempora vel non vere vel non diligenter sumi. Verum autumo et Yparcum cognoscere quidem et ipsum quoniam nichil in talibus inest dignum fide, ut secunda aliqua adaptetur Soli anomalia, voluisse vero solum ob amorem veritatis non tacere quid aliquos in suspitione quomodo eumque quomodo eumque] quomodocumque V2 valentium inferre. Usus est ergo et ipse ypothesibus Solis et Lune, ut una et eadem existente circa Solem anomalia conrestituta ei quod ad conversiones et equinoctia annuo tempori. Eoque minime quod equitemporales subiaceant exposite Solis periodi circa eclipses apparentia consideramus cura digno aliquo differentia ab eis que secundum expositas ypotheses computantur, quod utique sensibille valde contingent, contingent] contingeret V2 minime coassumpta circa inequalitatem annui temporis directione, si et unius solum esset gradus, duarum vero horarum ad proximum equinoctialium. Ex his ergo universis et ex quibus nos ipsi per deinceps nobis observatos Solis progressus assumimus restitutionum tempora, neque inequalem invenimus annuam magnitudinem, si ad unum quid et non aliquotiens quidem ad tropica et equinoctialia puncta, aliquotiens vero ad applanes stellas considerantur, nec aliam magis propriam restitutionem ad aliquo tropico vel equinoctiali puncto vel etiam aliquo alio puncto eius qui per media animalia circuli rursus meridie meridie] in idem V2 ferente Solem. Penitus autem arbitramur competere per simplitiores ut est maxime ypotheses apparentia demonstrare, in quantum utique nichil cura dignum ex observationibus adversari eidem proposito liquet. Quoniam ergo ad conversiones et equinoctia consideratum tempus annuum minus est quarte super ccclxv dies appositione, manifestum nobis factum est et per que Yparcus demonstravit. Quanto vero minus est omnino quidem sine fallatia non possibille utique fiet sumere, et quarte augmento in plures annos ad sensum inmutabili permanente propter parvitatem differentie, et propter hoc secundum eam que per longius tempus comparatione, valente inventa dierum adiectione, quam oportet mediis distantie annis distribuere, et in pluribus et in pautioribus annis eadem considerari. Sumatur autem ad proximum examinate huiusmodi restitutio, quanto utique medium conparatarum observationum tempus plus invenitur, et non solum in ista huiusmodi accidit, verum et in omnibus periodicis restitutionibus. Namque penes ipsarum observationum infirmitatem, quamvis dilligenter et artifitiose fiant, factum mendatium breve et idem ad proximum existens ut ad eum qui penes ipsas sensiter sensiter] sensum V2 et in per longum et in breve tempus apparentibus, in pautiores quidem distribuunt annos maiorem facit annuam fallaciam ex hoc secundum longius tempus collectam, in plures autem minus. Unde suffitiens competit arbitrari si, quantum medium tempus et nostrum et earum quas habemus antiquarum simul et diligentium observationum potest facere periodicarum ypothesium propinquitati, tantum et ipsi temptabimus conferre et non spontanei negligemus inquisitionem competentem. Eas ante ante] autem V2F1 que de toto seculo vel et longitudine aliqua multiplicato secundum observationes tempore affirmationes affirmationes] affirmiores V2F1 alienas a disciplina et veritate arbitremur. Itaque causa quidem antiquitatis et ab eis qui circiter Methona et Ectimona observante estive conversiones et que post istos ab eis qui circiter Aristarcum deberent utique in comparatione secundum nos factarum assumi. Verum quoniam universaliter conversionum observationes difficille discerni possunt et ad hec ab illis tradite unversalius sumpte, ut Yparco videtur, apparent, istas quidem refutabimus. Conversi autem sumus ad propositam comparationem equinoctiorum observationibus et harum diligentie causa et ab Yparco maxime designatis ut certissime sumptis ab ipso et a nobis per ea ipsis que in huiusmodi in principio sintaxeos demonstrata sunt organa indubitanter maxime observatis. Ex quibus reperimus ccc ad proximum annis una die prius factas conversiones et equinoctia eam que secundum quartam supra ccclxv dies adiectione. Namque in xxxiio quidem anno tertie secundum Callippon periodi, designavit maxime autumpnale equinoctium Yparcus ut diligetissime diligetissime] diligentissime V2F1 observatum et computari dicit ipsum fuisse factum tertia epagomenon, mesonictio in quartam ferente, et est annus clxxviiius ab Alexandri morte. Post annos autem cclxxxv in tertio anno Antonini, qui est cccclxiiius ab Alexandri morte, nos observavimus ut certissime rursum autumpnale equinoctium factum ixa Athir post unam horam ad proximum ab ortu Solis. Accepit ergo restitutio in integris egiptiacis cclxxxv annis, hoc est ana ccclxv, diebus lxx et iiiia et iiiia et xx ad proximum unius diei pro secunda quarta secunda quarta] secundum quarte V2 adiectionem pertinentibus propositis annis diebus lxxi et iiiia. Quare prius facta fuit restitutio ea que secundum quartam adiectione die uno defitienti parte xxa ad proximum. Similiter autem rursum Yparcus quidem dicit in proposi proposi] proposito V2F1 xxxii anno tertie secundum Calippon periodi vernum equinoctium diligentissime observatum factum fuisse xxvii Mechir mane, et est annus clxxviiius ab Alexandri morte. Nos autem post annos similiter cclxxxv, cccclxiii ab Alexandri morte vernum equinoctium reperimus factum vii Pachon post unam horam ad proximum a meridie, quare et istam periodum recepisse equales dies lxx et iiiiam et xxa ad proximum pro secundum iiiia pertinentibus cclxxxv annis diebus lxxi et iiiia. Prius ergo et hic facta est verni