PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 33v

Facsimile

latitudinem et non equitemporaliter neque eum qui per media animalia circulum semper transiens, neque ad eum qui secundum latitudinem eius transitum restituta, sine inventione vero anomalie ipsius restituti temporis secundum neccessarium neque aliorum periodos sumere possibile utique fiet, secundum omnes partes tamen zodiaci et medias et maximas et minimas per particulares observationes apparet mota et secundum partes borealissimas et australissimas et secundum ipsum qui per media animalia circulum facta, querebant convenienter antiqui mathematici tempus aliquod, per quantum semper Luna equaliter moventur moventur] moveretur V2 secundum longitudinem, velut hoc solo anomaliam potente restituere. Apponentes ergo observationes lunarium eclipsium, propter quas diximus causas, considerabant que utique multitudinis mensium differentia et equitemporalis fiat semper eque multitudinis distantiis et equales circulos contineat secundum longitudinem, vel totos, vel cum aliquibus equalibus periferiis. Universalius ergo adhuc antiquiores tempus hoc suspicabantur omne omne] esse V2F1 dierum vidlxxxv et tertiam. Per tantum enim ad proximum videbant menses quidem completos ccxxiii, restitutiones autem anomalie quidem ccxxxix, latitudines autem ccxlii, circunciones vero latitudinis latitudinis] om. V2F1 longitudinis ccxli, et adhuc quot et Sol assumit xviii circulus circulus] circulis V2F1 in predicto tempore gradus x iii ii, velut restitutione ipsorum ad applanas stellas considerata. Vocaverunt autem tempus istud periodicum, velut primum in unam restitutionem ducens ad proximum differentias motuum et, ut ex totis diebus ipsum constituerunt, triplicaverunt vidlxxxv dies et iiia et habuerit habuerit] habuerunt V2F1 dierum numerum xixdcclvi, quem vocaverunt exeligmon, idest evolutionem, et alia vero similiter triplicantes, habuerunt menses quidem dclxix, restitutiones vero anomalie quidem dccxxvii, latitudines vero dccxxvi, circumcursus vero longitudinis dccxxiii, et adhuc quot et Sol assumit liiii circulis gradus xxxii. Iam tamen rursum Yparcus arguit et a Caldeacis et ab eis que secundum ipsum observationibus ratiocinans non habentia se hec examinate. Demonstrat enim per quas exposuit observationes quoniam primus numerus dierum per quot semper eclipticium tempus in equalibus mensibus et in equalibus motibus revolvitur cxx est adhuc etiam vivii dierum et unius hore equinoctialis, in quibus menses quidem perfectos invenit xxxcclxvii, totas vero anomalie restitiones restitiones] restituciones V2F1 iiiidlxxiii, zodiacos vero circulos iiiidcxii defitientes gradus vii et dimidium ad proximum, quot et Sol in cccxlv circulos deficit rursum, velut restitione restitione] restitucione V2F1 ipsorum ad applanas stellas considerata. Unde invenit et menstruum et medium tempus, distributa dierum preiacente multitudine in iiiicclxvii menses, dierum collectionem xxix xxxi lviii xx ad proximum. In tanto ergo tempore que ab eclipsi lunari in eclipsi simpliciter redditas equales distantias demonstrat, quare manifestum fieri restitui anomaliam ex semper, per tantum tempus tantosque menses contineri et equalibus secundum longitudinem periodis iiiidc xi assumi gradus equales ccclii et dimidium consequenter eis que ad Solem coniugationibus. Si quis autem non ab eclipsi lunari in eclipsi numerum mensium inquirat, solum vero eum qui a sinodo vel panselinio in similem sinzugiam, inveniet utique adhuc minorem restitutionem et anomalie et mensium numerum, sumens solum ipsorum communem mensuram xvii, que colligit menses quidem ccli, anomalie vero restitutiones cclxix. Nondum tamen preiacens tempus invenietur et eam que secundum latitudinem perfitiens restitionem restitionem] restitucionem V2F1. Redditio namque eclipsium dumtaxat et temporis et secundum longitudinem periodorum apparebat salvans equalitates, minime autem ad quantitates et simillitudines obscurationum a quibus et latitudo deprehenditur. Iam vero presumpto anomalie restitutio restitutio] restitutivo V2 tempore, apponens rusum Yparcus distantias mensium similles secundum omnia extremas eclipses habentium et quantitatibus et temporibus obscurationum, in quibus nulla facta est differentia penes anomaliam, quare propter hoc et secundum latitudinem transitum restitutum apparere, demonstrat et huiusmodi periodum perfectam in mensibus quidem vcccclviii, periodis vero latitudinariis vcccxxiii. Modus ergo quo ad tales conceptiones usi sunt qui ante nos talis erat. Quoniam vero neque simplex, neque facilis, secundum multa et non fortuita indiges indiges] indigens V2F1 instantia, ita utique intelligemus. Ut enim demus examinate equalia invicem distantiarum tempora inveniri, primum quidem nulla utilitas est quod huiusmodi, neque Sole eam que penes anomaliam differentiam vel nullam vel eamdem fatiente secundum utrumque utrumque] utramque V2F1 distantiarum. Si enim non hoc contingat, fiat autem adhuc, ut dixi, penes anomaliam eius differentia, neque ipse erit in equalibus temporibus equales circuitiones faciens, neque manifestum quoniam Luna. Si enim verbi causa utraque quidem comparatarum distantiarum post tota et equalia annua tempora assumat dimidium annui temporis, in tanto vero supermotus Sol contingat secundum primam quidem differentiam ab eo qui secundum Pisces medio motu, iuxta secundam vero ab eo qui secundum Virginem, secundum priorem quidem minus assumens erit Sol semicirculo gradibus iiiia et dimidio et iiiia ad proximum, iuxta secundam vero plus semicirculo eisdem gradibus, quare et Lunam in equalibus temporibus post totos circulos secundum priorem quidem differentiam assumere gradus clxxxv clxxxv] clxxv V2F1 et iiii, iuxta secundam vero clxxxiiii et dimidium et iiii. Opportere ergo dicimus hoc primum habere differentias circa Solem accidens, vel totos ipsum circulos continere, vel secundum alteram quidem distantiarum eum qui ab apoguio semicirculum supersumere secundum alteram vero eum qui a periguio, vel ab eadem portione incipere secundum utramque differentiarum, vel equaliter distare utrimque vel ab apoguio vel a periguio et secundum priorem eclipsim alterius distantiarum et iuxta secundam alterius. Ita enim utique dumtaxat vel nulla vel eadem fiet distantiam penes anomaliam ipsius secundum utramque distantiarum, quare et equales supersumptas fieri periferias, vel alterius alterius] alternis V2F1, vel et alternis et omalis. Secundum autem arbitramur oportere et circa cursus Lune simillem instantiam facere. Hoc enim indiscreto manente, contingens rursum apparebit et Lunam multotiens equales periferias secundum longitudinem in equalibus temporibus superassumere posse, non penitus et anomalia ipsius restituta. Continget autem huiusmodi, sive secundum utramque distantiarum ab eodem secundum appositionem vel eodem secundum ablationem cursu faciet principium et non in eundem desinet, sive secundum alteram quidem a maximo cursu incipiens in minimum cursum desinat, secundum alteram vero a minimo cursu in maximum, sive equaliter distent utrimque ab eodem minimo vel maximo cursu et alterius distantie primus cursus et alterius postremus, unde quodcumque istorum