PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 41v

Facsimile

empolizavimus alium circulum contingentem undique examinate cava ipsius superficie convexam coaptatorum duorum circulorum et potentem circumagi secundum longitudinem circa dictos polos eius qui per media animalia. Ad ea vero que interius similiter alium circulum empolizavimus contingentem quidem ipsum undique examinate convexa ipsius superficie cavam duorum circulorum, circumductum vero similiter secundum longitudinem circa ipsos polos ei qui exterius. Dividentes autem et istum qui interius circulum et adhuc pro eo qui per media animalia factum in subiacentes perimetri gradus ccclx et quot contingit ipsorum partes, subaptavimus diligenter alterum tenuem circuliscum foramina habentem secundum dyametrum eminentia sub eo qui intra duos circulos, ut possit preferri preferri] preterferri V2F1 secundum illud illi epipedum ut ad utrumque expositorum polorum causa eius que secundum latitudinem observationis. His vero ita factis, apostisantes in per utrosque polos intellecto circulo ab utroque polorum zodiaci mediam demonstravi demonstravi] demonstratam V2F1 periferiam duorum polorum eius qui per media animalia et equinoctialis factos terminos secundum diametrum rursus alterius, empolizavimus et ipsos ad similem meridianum in principio Sintaxeos demonstrato ad eius que inter tropica meridiani periferie observationem, quare, isto secundum eandem portionem illi constituto, hoc est et recta recta] recto V2F1 ad orizontis epipedum et secundum propriam elevationem poli subiacentis habitationis et adhuc equidistante eius qui natura meridiani epipedo, eorum qui interius circulorum circumductionem compleri circa equinoctialis polos ab orientibus in occidentes consequenter prime universorum lationi. Ad hunc ergo modum constituentes organum, quotienscumque super terram simul apparere poterant Sol et Luna, eum quidem que que] qui V2F1 exterius astrolabiorum circulum constituimus in secundum illam horam inventum ad proximum Solis gradum et circumducebamus eum qui per polos circulum, ut, secundum solarem gradum circulorum sectione ad Solem diligenter conversa, obumbrent seipsos simul circuli et qui per media animalia et qui per polos eius vel, si stella fuerit que perspicitur, ut, uno occulorum apposito alteri laterum constituti exterius circuli subiacentem ipsius secundum eum qui per media animalia circulum gradum, et per illud quod ex adverso et equidistantis circuli latus quasi adherens utrisque ipsorum superfitiebus stella in proposito ipsorum epipedo conspiciatur. Alterum vero et eorum qui interius astrolabiorum circulum preterferebamus ad Lunam vel ad aliud quidem quesitorum, ut simul quidem Solis vel et alterius subiacentis conspectui et Luna vel ad aliud quidem quesitorum per ea que secundum subaptarum subaptarum] subaptatum V2F1 circuliscum foramina utraque videatur. Sic enim et quam secundum longitudinem optinet eius qui per media animalia portionem cognoscimus ex secundum equipotentis ipsius circuli divisionem facta interioris circuli sectione et quot etiam gradibus distiterit vel ad arctos vel ad meridiem, ut in eo qui polos eius circulo, et per ipsius interioris astrolabii divisionem et inventam distantiam a medio quod super terram foramine eius qui sub ipsum circumducti circulisci in mediam lineam eius qui per media animalia circuli.

⟨V.2⟩ De ea que ad duplicem anomaliam Lune ypothesi

Igitur simpliciter quidem facta huiusmodi observatione, Lune ad Solem distantie et ex eis quas Iparcus describit et ex eis quas nos observavimus aliquotiens quidem consone deprehendebatur eis que secundum expositam ypothesim computationibus, aliquotiens autem dissone et differentes, aliquando quidem pauco, aliquando vero multo. Plure vero nobis et curiosiore instantia secundum continuum facta circa ordinem huiusmodi anomalie, deprehendimus quoniam circa sinodos quidem semper et panselinia vel nichil sensibile peccatur, vel parum, vel quantam utique permutationibus permutationibus] permutaciones V2F1 Lune possunt facere distantiam, distantiam] differentiam V2 circa dichothomias vero utrasque minimum quidem vel nichil peccatur, Luna secundum apoguion epicicli vel periguion contingente, plurimum autem, quando circa medios cursus existens plurimam penes primam anomaliam differentiam facit, et quoniam, ablativa quidem existente prima anomalia, in utralibet dichotomiarum adhuc minor locus eius invenitur ex prima ablatione computato, appositam vero, adhuc maior similiter et proportionaliter quantitati prime prostaphereseos, quasi per istum ordinem iam conspiceremus nos quoniam et epiciclum Lune in excentrico circulo fieri fieri] ferri V2F1 subsuspicandum, apoguiotaton quidem factum circa sinodos et panselinia, perguiotaton vero circa dichotomias utrasque. Contingit vero huiusmodi, prima ypothesi huiusmodi quadam directione sumente. Intelligatur enim omocentricus quidem ei qui per media animalia circulus in obliquo Lune epipedo precedens, quemadmodum et prius, causa latitudinis circa eius qui per media animalia polos tantum, quanto superhabundat longitudinis motui ille qui latitudinis. Luna vero vocatum epiciclum circuiens rursum, ut secundum apoguion eius periferiam in precedentia transicionem faciens consequenter prime anomalie restitioni. restitioni] restitucioni V2F1 In hoc ergo obliquo epipedo duos motus oppositos invicem supponimus planos et circa eius qui per media animalia centrum utrosque, quorum unum quidem circumduccentem epicicli centrum in consequentia animalium consequenter ei qui secundum latitudinem motui, alterum vero circumduccentem centrum et apoguion sumpti in eodem epipedo excentrici circuli in quo erit semper centrum epicicli, circumduccentem vero in precedentia animalia et tantum, quantum superhabundat superhabundat] superhabundit V3 ei qui secundum latitudinem motui duplicata remotio, hoc est superhandantia eius qui secundum longitudinem lunaris medii motus ad solarem, quare in una die verbi gratia epicicli quidem centrum motum facit latitudinis gradus xiii et xiiii ad proximum in consequentia animalium in eo qui per media animalia apparere transgrediens longitudinis gradus xiii et xi, propter totum obliquum circulum contraferie contraferie] contraferre V2 add. in precedencia V2F1 superhabundantie lxa iii, apoguion autem excentrici contracircumducci rursum in precedentia gradus xi et ix, quot superhabundant dupli distantie gradus xxiiii et xxiii latitudinis gradibus xiii et xiiii. Ita enim ex amborum motuum contraria circumductione circa centrum, ut diximus, eius qui per media animalia facta ea que per centrum excentrici recedet ad constitutam ex xiii gradibus et xiiii minutis et xi ix periferiam duplam factam eorum qui qui] add. ad V2 add. a F1 distantia graduum xii et xi et dimidio ad proximum. Ac propter hoc bis in medio menstruo tempore excentricus epiciclus pertransibit, ad apoguion excentrici intellecta restitutione in medie consideratis in in​] et V2 sinodis et panseliniis supposita consumari. Ut autem magis nobis sub visum fiant que ypotheseos, intelligatur rursum in obliquo Lune epipedo ei qui per media animalia omocentricus circulus ABGD circa centrum E et diametrum AEG. Subiaceant vero simul secundum A punctum et apoguion excentrici et centrum epicicli et borealis terminus et principium Arietis et medius Sol. In diurno ergo progressu totum quidem epipedum dico moveri in precedentia velut ab A in D circa E centrum lxis iii ad proximum, quare autem borealiorem terminum fieri secundum Piscium gradus xxix et lvii, duobus autem contrariis motibus sub similli ei que est EA recta circa E rursum eius qui per media animalia centrum plane consumatis; in diurno similiter dico motu per centrum quidem excentrici simillem ei qui qui] que V2F1 est EA circumtractam plane in precendentia animalia, velut in eam que est ED, apoguion quidem excentrici ferre in D et describere circa Z centrum DI excentricum, periferiam vero AD facere graduum xi et ix, eam vero que per centrum epicicli circa E rursum plane circumtractam in consequentia animalium, velut EB, ferre quidem in I centrum epicicli, periferiam AB vero facere graduum xiii et xiiii, quare I centrum epicicli ab A quidem boreali termino distans apparere gradibus xiii et xiiii latitudinis, a principio vero Arietis xiii et xi gradibus longitudinis, propter A borealiorem borealiorem] borealem V2 terminum in tanto fieri secundum Piscium gradus xxix et lvii, ab B B] D V2F1 animo animo] vero V2F1 apoguion excentrici collectiones coutramque coutramque] coutrarumque V2F1 AD et AB periferiarum gradus xxiiii et xxiii, qui sunt dupli eorum qui diurne medie remotionis. Ita ergo quoniam quidem coutrumque coutrumque] couterque V2F1 et qui per B et qui per D motus in dimidio medii menstrui temporis unam restitutionem faciunt ad invicem, manifestum quoniam in quarta eiusdem temporis et ad ad] adhuc V2F1 in dimidio et quarta semper diametrizant invicem, hoc est in medie consideratis dichotomiis, quod per EB rectam epicicli diametrizans quod per ED rectam apoguion excentrici secundum periguion eius fiet. Manifestum ergo quoniam, et his ita se habentibus, penes quidem ipsum excentricum, hoc est anomatita anomatita] anomiotuta V2 anomiotita F1 DB periferie ad DI nulla erunt erunt] erit que V2F1 differentia ad motum planum EB recte, non enim DI excentrici periferiam, sed DB eius qui per media animalia plane pertransiens, propter non circa centrum Z excentrici, circa E vero facere circumductionem, penes vero solam secundum ipsum epiciclum factam differentiam ex terre propinquiorem ipsum factum augere semper eam que penes anomaliam differentiam ex quo quo] equo F1 et secundum afferesim et secundum prosthesim deprehendentem deprehendentem] deprehendente V2 ipsum ad