PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 55v

Facsimile

⟨VI.13⟩ Discretio prosneusium

Habentes ergo predescreta, predescreta] prediscreta F1 quo demonstravimus modo, tempora cuiusque expositarum significationum et a temporibus manifestum quoniam secundum ipsa orientes et occidentes partes eius qui per media et a descriptione eas que secunudm orizontem portione ipsorum, quoniam quidem secundum ipsum qui per media centrum Lune vel apparens ut in solaribus eclipsibus vel examinatum ut in lunaribus, eam quidem que secundum primum defitiens Solis prosneusim et adhuc eam que secundum extremum et defitiens et completum Lune habebimus ab ipsius quod tunc occidentis secundum orizonta portione, eam vero que secundum extremum completum Solis et amplius eam que secundum primum et defitiens et completum Lune ab ipso oriente; quando vero non secundum eum qui per media fuerit centrum Lune, sumentes ex canonio proprios quantitati digitorum adiacentes angulorum numeros, eitiemus et ipsos a communibus sectionibus et orizontis et eius qui per media, si quidem borealius fuerit ipso centrum Lune, in primo quidem defitiente Solis, et extremo defitiente Lune, ut ad arctos ab occidentali sectione, in extremo autem completo Solis et primo completo Lune, ut ad arctos ab orientali, et rursum in primo quidem defitiente Lune, ut ad meridiem ab orientali sectione, in extremo autem completo Lune, ut ad meridiem ab occidentali, sed sed] si F1 autem australius fiunt fiunt] fuerit F1 eo qui per media centrum Lune, in primo quidem defitiente Solis et extremo defitiente Lune, ut ad meridiem ab occidentali sectione, in ex postremo autem completo Solis et primo completo, completo] add. Lune F1 ut ad meridiem ab orientali, et rursum in primo quidem defitiente Lune, ut ad arctos ab orientali sectione, in extremo autem completo Lune, ut ad arctos ab occidentali; et constitutam ex huiusmodi directione partem orizontis habebimus, quo facient prosneusim, sicut diximus, universalius recipientes lunarium partes primas et extremas eclipsium et completionum significationes.

⟨VII⟩

Claudii Ptolomei mathematicorum sintaxeos septimus liber incipit

Quoniam fixe stelle eandem semper positionem conservant ad seinvicem

Quoniam et fixarum spera in consequentia eius qui per media animalia circuli motum quendam facit

Quoniam et circa eius qui per media polos spere fixarum in consequentia motus perficitur.

De modo descriptionis stellarum fixarum fixarum] add. 5. Exposicio canonica eius qui secundum boreale hemisperium asterismi F1