PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 65r

Facsimile

quidem sunt rariora, extenduntur vero versus Aquilam eamdem fere latitudinem servantia. Et ea quidem que in extrema cauda Serpentis, quem habet ophioycus in puro iacens aere, paulo plus una portione distat a precedenti galathie arcu. Sub ipsum vero iacentium lucidarum precedentes due in ipsa iacent galaxia, australior quidem distans a consequenti arcu una portione, borealior vero duabus, et consequens quidem earum que in dextro humero Aquile contingit eumdem arcum, precendens vero intus deprehenduntur, similiter autem et precedens lucida earum que in sinistra ala. Que vero in metafreno lucida et due que in directo ipsi paulo deficiunt et ipse attingere eumdem arcum. Post hec vero et sagitta tota comprehenditur in galaxia; et ea quidem que in in​] del. galaxia V3 cuspide portione una distat ab eo qui ad orientes arcu, ea vero que in gliphide duabus portionibus ab eo qui ad occidentes; et sunt ea quidem que circa Aquilam paulo spissiora, reliqua vero paulo rariora. Deinceps autem in avem venit galaxias et ille quidem qui ad arctos et occidentes arcus determinatur in curvatura et sub ea que in australi humero avis et ea que sub ipsam in ala eadem et duabus que in australi pede. Ille vero qui ad orientes et meridiem determinatur quidem sub ea que in australi extremo pede, comprehendit vero duas que sub eamdem alam infiguratas distantes ab ipsa prope duas portiones, que etiam sunt ille que circa alam paulo spissiores. Ea autem que deinceps contingunt quidem istam zonam, spissiora vero sunt multum et velut ab alio principio visa. Nam declinant quidem ad extremas partes alterius zone. Defectum vero ad illam facientia ex eo quidem quod ad meridiem latere contingunt dictam nunc zonam raram multum existentem secundum contactum. Incipit vero post illum qui ad alteram defectum spissitudinis a lucida que in occulo avis et ea que in boreali genu nebulosa circuitione. Deinde revertentia parum eam usque que secundum australe genu extendunt spissitudinem paulatim rarescentem usque tyaram Cephei; et terminat illud quod ad arctos latus et australi trium quasi tyara et tribus consequentibus, secundum quam et prominentias facit duas: unam quidem velut ad arctos et ad orientes declinantem, alteram vero velut ad meridiem et ad orientes. Post hec vero comprehendit galaxia Cassiopiam totam sine ea que in extremo pede; et ille quidem qui ad meridiem arcus determinatur sub ea que in capite Cassiepie. Qui vero ad arctos et sub ea que in pede scabelli et sub ea que que] add. in F1 tibia Cassiepie. Relique vero et circa istam omnis in galaxia iacent; et illa quidem que ad arcus rarioris sunt dispositionis, que vero circa mediam Cassiepiam longam spissitudinem ostenditur. Deinceps autem dextre partes Persei comprehenduntur a galaxia. Rursum illud quidem quod ab arctis latus rarissimum existens determinat illa que extra dextri dextri] dextrum F1 genu Persei sola, illud autem quod a meridie spissimum existens et que in dextro latere lucida et trium que a meridie ipsius due consequentes. Continentur vero in ipso et que in manu nebulosa circuitio et stella que in capite et ea que in dextro humero et ea que in dextro cubito. Illud autem quod in dextro genu quadrilaterum et adhuc in eodem gastroknimio in media iacet galaxia. Que vero in dextro talo et ipsa inter est parum quod ad meridiem latus. Post hec vero Eniochi apparet zona dispersionem rariorem ostendens; et ea quidem que in sinistro humero, vocata vero Capra, et que in dextro brachio ii paulo defitiunt contingere eum qui ad orientes et arctos arcum galaxie. Que vero super sinistrum pedem in peripodio parva determinat illud quod ad occidentes et meridiem latus, que autem supra dextrum pedem gradu dimidio intus est eidem lateri. Due vero que in sinistro brachio continue, vocate autem hedi, in media iacent zona. Deinceps autem venit galaxias per pedes Geminorum spissitudinem aliquantam et longam ostendens que secundum ipsas que in extremis pedibus stellas. Itaque consequens quidem earum que sub dextrum pedem Eniochi in directo trium et earum que in collorobio Orionis ii ea que consequens et earum que in extrema manus manus] manu F1 ipsius iiiior ille que ab arctis precedentem arcum galaxie determinant. Que vero sub dextram manum Eniochi lucida et ea que in extremo pede pede] corr. ex pedem V3 consequente consequentis Gemini intus sunt una porcione ad proximum consequenti lateri. Que vero in reliquis extremitatibus pedum in media iacent galaxia. Hinc egreditur zona et canem et, Prokuna prokuna] corr. ex prokina V3 quidem dividens ad orientes totum non paulo extra galaxiam, canem vero ad occidentes et ipsum fere totum extra existentem. Nam eam quidem que in dorso ipsius prominens quedam quasi nubes comprehendit, deinceps autem consequentes ipsi tres in collo Canis parum contingere deficit. Que vero super caput Canis extra et longius sola intus est ei qui ad orientes arcui duabus portionibus et dimidio ad proximum, et est dispersio hec parum tota rarior. Post hec vero per Argon fertur galaxia; et borealis quidem et precedens earum que in parmula pupis disterminat illum qui ad occidentes arcum zone. Que vero in media parmula et que sub ipsam due continue et que in principio pavimenti quod ad gubernaculum lucida et earum que in tropi trium media paulo defitiunt contingere idem latus. Borealis vero trium que in istodotio istodotio] istodocio F1 disterminat eum qui ad orientes arcum; et illa quidem que in acrostolio lucida intus est eidem lateri una portione. Illa vero que in castromati consequentem parmulam lucida extra est eidem lateri una portione. Australis vero duarum que in medio malo lucidarum attingit idem latus. Due vero lucide que in eadem abscisione tropeos intus sunt precedenti arcui duabus portionibus ad proximum. Hinc vero iam contingit galaxia eam que per pedes Centauri zonam et est quidem et hec que per Argon dispersio parum subtilis. Inspissata vero fuere ipsius magis que circa parmulam et que circa istodocium et que circa abscisionem tropeos. Predicta vero zona defectum, ut diximus, faciens ad comprehensam secundum turibulum et inde principium faciens a corde quidem Scorpii tres spondiles comprehendit. Consequentem vero trium que in corpore extra habet ei qui ad occidentes arcui una portione. Que vero in quarta spondili in puro aere qui inter duas zonas iacet equaliter ad proximum ab utraque distans et paulo plus una portione.

Post hec vero precedens zona reflectitur ad orientes circuli portioni similiter et precedens quidem latus galaxie determinat ea que in dextro genu Ophiulchi, consequens vero ea que in eadem antikiminio. Precedens vero earum que in extremo eodem pede contingit idem latus. Rursum vero deinceps eum quidem qui ad occidentes arcum ea que sub dextra cubitum ophiulchi determinat, eum vero qui ad orientes earum que in extrema eadem manu duarum ea que precedens. Hinc vero et defectio puri aeris magna fit, secundum quam iacent que in cauda Serpentis ii post ea que in extrema. Turtuosa vero pars tota zone subtilis omnino et fere aeri aeri] add. aerie est F1 dispersionis sine iii spondiles comprehendente. Hec enim parum inspissatur.

Post vero defectionem rursum ad principium sumit galaxia a iiiior consequentibus dextro humero ophiulchi; et eum quidem qui ad orientes arcum zone istius determinat attingens stella lucida penes caudam Aquile sola, contrariarium vero predictarum iiiior ea que remotior et que ab arctis. Hinc vero zona ista ad nixa esse et in angustiam colligitur secundum precedentes eam partes eam que in rostro avis, ut defectionis apparentiam prebeat. Reliquum quidem ipsius quod ab ea que in rostro usque eam que in pectore avis et latius est et spissius satis et que in collo avis intra media iacet spissitudine, declinat vero quedam pars rara ad arctos et eas que in pectore usque eam que in humero dextre ale et duas que in extremo dextro pede continuas. Unde, quemadmodum diximus, pura defectio fit ad alteram zonam que a dictis avis stellis usque lucidam que secundum orthopiguium.

⟨VIII.3⟩ De preparatione solide spere

Itaque circa galaxiam quidem apparentia talem habeant portionem. Ut autem et figuram per solidam speram componamus consequenter demonstratis de fixarum spera ypothesibus, secundum quam apparuit et ipsa proxime eis que erraticorum, circumducta quidem a primo motu ab orientibus in occidentes circa equinoctialis polos, transmota vero et in contraria circa zodiaci eius qui per medias imagines animalia circuli polos, faciemus et ordinationes ipsius et ephodum asterismi modo tali. Itaque subiacentis quidem spere colorem profundiorem faciemus quodam modo, quatinus non diei sed noctis aerem magis, in quo et et] om. add. s. l. V3 astra apparent, commutetur. Sumentes vero in ipsa puncta ii secundum diametrum examinate polis ipsis scribemus maximum circulum futurum semper in superfieicie eius qui per medias imagines animalium et ad rectos huic angulos et per polos ipsius circulum alterum, a cuius una earum que ad primum sectione incipientes resolvemus eum qui per media in ccclx portiones, apponentes ipsi numeros per quot utile apparet gradus. Deinde facientes ex materia dura vel firma et extensa duos circulos tetragonos superifitiebus et ex diligenter utique utique] undique F1 tornatos: hunc quidem minorem et contingentem speram per totam ipsius circuli cavam superficiem, illum vero paulo isto maiorem, describemus secundum mediam convexam superfitiebus utriusque lineas in duo equalia dividentes examinate ipsorum latitudines; et per istas lineas secantes in dimidium perimetrorum altera sub ipsis determinatorum latera, resolvemus et sectionum semicirculos in clxxx portiones. His autem factis, minorem quidem circulorum supponentes