PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 65v

Facsimile

futurum semper per utrosque polos et equinoctialis et zodiaci et adhuc per tropica puncta secundum dicte sectionis superficiem et perforantes medium secundum diametrum ad terminos sectionis adaptabimus clavis assumptos in spera polos eius qui per medias imagines animalium, ut possint circumduci secundum totam spericam superficiem.

Ut autem sumatur aliquod manens principium asterismi fixarum, eo quod autem probabile sit secundum ipsum spere zodiaci tropica et equinoctialia puncta describere, non observata ad ipsa stellificatorum distantia: ludicidissimam quidem ipsarum, dico autem eam que in ore Canis, designabimus secundum circulum ad rectos zodiaco scriptum ad principium divisionis fatientem portionem expositis secundum latitudinem graibus distantem ab eo qui per media ut ad australem ipsius polum. In unaquaque vero relique aliarum fixarum stellarum secundum deinceps descriptionis designationes faciemus per secundum sectionem zodiaci circuli circa polos adductionem. Afferentes enim semper superficiem circuli ipsius divise coste ad eius qui per media punctum tot distans gradibus ab eo quod secundum illud quod per Canem portionum numerorum principio, quot inquisita stella in descriptione secundum longitudinem distat a Cane, et venientes in remoti lateris punctum tot rursum distans gradibus ab eo qui per media, quot et stella in descriptione proprie vel ad borealem vel ad australem poli zodiaci secundum ipsum, designabimus stelle locum, apponentes deinceps flavum vel in quibusdam designatum colorem et mensurabiliter et consequenter eis que in unaquaque magnitudinum quantitatibus.

Formarum tamen cuiusque imaginis animalium figurationes ut est maxime simplicissimas faciemus, lineis solis eas que sub eamdem dispositionem stellas comprehendentes et istis non multo ab eo qui secundum totam speram colore differentibus, ut neque eius que quidem ex ipsis designationes utile relictum sit, neque variorum colorum appositio disparere faciat eam que ad veritatem figure simillitudinem. Levis autem nobis et memoratu facilis secundum additionem considerationis comparatio sit coexercitatis et in sperica figura nude astrorum fantasie. Id ordinantes Id ordinantes] adordinantes F1 ergo et galaxie positionem consequenter rursum preostensis locis et figurationibus et defectionibus, adaptabimus et maiorem circulorum, futurum vero semper meridianum continenti speram minori circa polos factos eosdem eis qui equinoctialis, punctis istis in maiore quidem et meridiano ad terminos rursum secti et divisi lateris, semper semper] add. s. l. super F1 vero futuri secundum diametrum empolizantis, in minorem vero et per utrosque polos ad terminos distantium periferiarum utriusque polorum zodiaci secundum diametrum declinationis gradibus xxiii li relictis secundum sectiones circulorum in maioribus firmamentis, secundum que erit perforationes empolisium. Itaque minoris quidem circulorum sectioni latus idem semper factum manifestum quoniam ei qui per tropica puncta meridiano componemus singulis vicibus ad punctum zodiaci divisionis tot distans gradibus ab eo quod per Canem principio, quot et Canis in subiacenti tempore ab estiva conversione distitit, ut secundum principium regni Antonini in precedentia gradibus xii iiia. Meridianum vero rectum adaptabimus ei qui secundum basim orizonti, in duo equalia quidem divisum ab apparente ipsius superfitie, potentem vero circumduci circa proprium epipedum, quatinus eicere singulis vicibus possimus borealem polum orizontis per meridiani divisionem propriis subiacentium climatum periferiis. Nichil vero minus nobis erunt, penes non fieri possibile in ipsa spera, et equinoctialem et tropicos adordinare. Meridiani enim latere divisio, intermedium quidem polorum equinoctialis punctum et quarte partis xc gradibus/us distans ab utroque eamdem parentiam parentiam] patentiam F1 habebit eis qui equinoctialis. Que vero in utraque istius xxiii li distant eis que utriusque tropicorum, quod quidem ad arctos eisque estivalis, quod vero ad meridiem eis que xiemalis, quare translatis secundum primam et ab orientibus in occidentes circumductione ad divisum meridiani latus inquisitis astris singulis vicibus per eamdem rursum divisionem et eas que ad equinoctialem vel tropicas ipsorum differentias, ut in eo qui per polos equinoctialis poterrunt poterrunt] poterunt F1 conprehendi.

⟨VIII.4⟩ De propriis fixarum figurationibus

Demonstrata vero et ea que circa asterismum fixarum ydiotropia, ydiotropia] corr. ex ydiotropica V3 reliquum utique erit de figurationibus ipsarum facere sermonem. Earum ergo que circa fixas figurationum post eas que ad seinvicem ipsarum et stabiles, velut quando in directo quedam fiunt vel in figuris trigonis vel talibus, hee quidem ad solas erraticas stellas et Solem et Lunam vel partes zodiaci considerantur, ille vero ad sola sola] solam F1 terram, alie vero et ad terram simul et erraticas stellas et Solem vel Lunam vel partes zodiaci. Itaque ad sola quidem erratica et partes zodiaci facte fixarum figurationes sumuntur communiter quidem, quando vel in uno et eodem circulo fiunt, et fixe et erratice per polos zodiaci descriptorum, vel in differentibus quidem trigonas vel tetragonas distantias facientibus, hoc est angulum continentibus vel rectum, vel tertia unius recti vel superantem vel superatum, proprie non non] vero F1 in quibus succurrere potest aliqua erraticarum. Iste vero sunt que in prismate zodiaci continente erraticorum secundum latitudinem progressiones confirmate, ad quinque quidem erraticas apparentes ipsarum coniunctiones vel superadditiones, ad Solem vero et Lunam secundum absconsiones et coniunctiones et ortus. Nam absconsionem quidem vocamus, quando incipit aliqua sub splendoribus facta luminarium disparere, coniunctionem vero, quando sub centro ipsius super appositionem sumit, ortum vero, quando fugiens splendores ipsorum incipit apparere. Que vero ad solam terram fixarum figurationes iiiior existentes, communiter que a quibusdam vocantur centra, proprie vero ortus et celi mediatio super terram et occasus et celi mediatio sub terra. Itaque ubi quidem equinoctialis supra verticem fit, omnes fixe stelle et oriuntur et occidunt, et semel quidem secundum unamquamque conversionem super terram medium celum tenent, semel vero sub terra, equinoctialis polus polus] polis F1 tunc orizontem contingentibus et nullum equidistantium circulorum neque semper manifestum nec semper disparentem fatientibus. Ubi vero poli fiunt secundum verticem, nulla fixarum nec oritur nec occidit. Equinotiali tunc orizontis dispositionem sumente et alterum quidem sub ipso factorum hemisperiorum semper circumferente super terram, alterum vero sub terra, quare bis stellarum unamquamque in una conversione celum medium tenere, hos quidem super terram rursum, illas vero sub terra. In aliis autem inclinationibus intermediis istarum, aliquibus circulis factis semper manifestis et semper disparentibus, sub istis quidem comprehense ad polos neque oriuntur neque occidunt, bis vero secundum unamquamque conversionem faciunt mesoyranises, que quidem semper apparenti super terram rursum, que vero in semper disparenti super super] sub F1 terra. Que vero relique et in maioribus parallilis et oriuntur et occidunt, semel quidem super terram secundum unamquamque conversionem, semel vero sub terra. Istorum vero tempus quidem quod ab aliquo centrorum in idem est ubique. Continet enim unam conversionem ad sensum. Quod vero ab aliquo centrorum in illud quod secundum diametrum meridianum quidem consideratum idem est ubique. Continet enim unius conversionis dimidium. Ad orizontem vero, equinoctiali quidem secundum verticem facto, rursum idem. Continet enim utrumque medietatem conversionis, parallilis omnibus tunc non solum a meridiano sed et ab orizonte in duo equalia divisis. In aliis autem inclinationibus neque quod supra terram neque quod sub terra tempus secundum ea omnia est equale, neque secundum unumquodque quod super terram ei quod sub terra, nisi solum in ipso equinoctiali contingentium, isto quidem solo et inclinata spera ab orizonte in equalia diviso, aliis vero omnibus et in dissimiles et in inequales periferias sectis. His ergo consequenter et quod quidem ab oriente vel occidente in aliquam mesoyranisium tempus cuiusque equale est ei quod ab eadem mesoyranisi in orientem vel occidentem, eo quod meridianus et eas que super terram et eas que sub terra portiones parallilorum in equalia dividat. Quod vero ab ortu vel occasu in utraque mesoyranisium inequale quidem in inclinata spera, equale vero in recta, eo quod ille quem quem] que F1 super terram universe eis que sub terra portionibus hic solum equales contingant. Unde in recta quidem spera celi mediantes semper cooriuntur et occidunt, in quantum vero fit ipsorum ea que circa zodiaci polos transitio sensibilis, in inclinata vero simul medium circulum tenentes neque cooriuntur, neque occidunt, sed australiores et borealibus posteriores oriuntur et priores occidunt. Ad terram vero simul et erraticas vel partes zodiaci considerate fixarum figurationes deprehenduntur, communiter quidem rursum a coortibus vel simmesoyranisibus vel cooccasibus que vel cum aliqua erraticarum vel cum aliqua zodiaci partium, proprie vero ad Solem facte considerantur secundum modos ix.

Et primus quidem est figurationis modus qui vocatur matutinus ampliores, quando stella in eo qui ad orientes