PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber figure

Vatican, BAV, Pal. lat. 1414 · 28r

Facsimile

termini planeta contrarius illi insistat, quamvis sit bonitas inceptui, tamen malus finis inde subsequitur. Verbi gratia, ut si Iovem in questione reperias, Martem vero in termino questionis vel econverso. Si autem in termino questionis atque in domo questionis impii planete surgunt, omnibus modis malum querentis ostenditur.

Est etiam notandum de diversitate planetarum qui habent in figura unusquisque secundum proprietatem suiipsius. Si vero Iupiter in questione appareat, Saturno in termino questionis apparente, malam vitam querentis ostendit, proprie cum amissione census. Si autem Iupiter sit in domo questionis, Marte in termino questionis apparente, mortem seu capitivitatem querentis denuntiat cum amissione sensus. Si Iupiter sit in questione atque in termino questionis Solem esse contingat, egrotationem vel mortem ex egrotatione querentis designat. Venus is missing Si vero Iupiter sit in domo questionis atque Mercurium in termino questionis esse contingat, nisi concordantia sedilia insint, amissionem sensus ex placito querenti demonstrat. The Moon is missing

Item autem notandum quod, si Saturnus in questione appareat atque Iupiter in termino questionis insistat, non malam vitam, sed sensus Corr. in census MS amissionem ostendit. Si autem Saturnus sit in questione, Marte in termino questionis apparente, si propter bellum homo venerit, bonum finem belli vel victoriam querenti demonstrat. Si autem Saturnus sit in domo questionis, Sole in termino questionis apparente, malam vitam atque egrotationem ad mortem omnibus modis ostendit. Si autem Saturno in domo questione permanente, Luciferum in domo termini invenias, malam vitam et amissionem census propter mulierem ostendit. Si vero Saturnus sit in domo questionis, Mercurio in domo termini permanente, malam vitam cum amissione census ex aliquo placito querenti demonstrat. Si autem Saturnus sit in questione et Luna in termino questionis appareat, malam vitam et quandoque dampnum quandoque lucrum ostendit.

Item si Martem in domo questionis esse contingat et Saturnus in domo termini appareat, procurationem captionis aut mortem in proditione factam cum mala vita et sine deliberatione ostendit. Si vero Mars sit in questione et Iupiter in domo termini appareat, malam vitam et census amissionem omnibus modis per vim ostendit. Si autem Mars sit in questione, Sol quoque in domo termini appareat, infirmitatem ex aliqua vi illatam querenti demonstrat. Si vero Marte in domo questionis permanente Luciferum in domo termini esse contingat, amissionem propter mulierem querenti ostendit. Mercury is missing Si autem Mars in domo questionis appareat atque Luna in domo termini existat, malum indubitanter querenti demonstrat.

Item si Sol in domo questionis apparuerit atque Saturnus in domo termini insit, egrotationem cum nimio fervore et acutissimo ostendit. Si vero Sol in domo questionis apparuerit atque Iupiter in domo termini insistat, primitus tribulationem postea census amissionem ostendit. Si autem Sol in domo questionis inest et Mars in domo termini insistat, quamvis austeritatem denuntiet, tamen si in ultimitate puncti hore sit, bonum denuntiat, nec tamen perfectum bonum dici debet, quia cum aliqua tribulatione reperietur. Si vero Sol in domo questionis appareat, et sit Lucifer in domo termini, tribulationem et amissionem propter mulierem advenienti querenti demonstrat. Si autem Sol in questione sit et Mercurius in domo termini, si sit in descensu, Sol prosperitatem cum honore demonstrat, sed ad tempus, quoniam planetarum austeritas bonum perfectum aufert. Si vero Sol in domo questionis appareat et Luna sit in domo termini, bonum leve atque mutabile querenti demonstratur, quoniam Solis austeritas atque Lune mu