Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100v …

flumina denotantur denotantur] add. et del. fieri M, hec fieri navium salutem salutem] add. et del. et honeris M; add. et honor B; add. et honeris V1 et hominum multiplex lucrum significatur significatur] add. et del. et M, rivorum exundatio exundatio] corr. ex. exundatione M innocua, sed potius utilis. Si autem in animalibus et arboribus fuerit, manifesta in hiis multiplicatio comprobatur.

Mercurius rursum si solus dominatum obtineat, quecumque proprietatis ipsius atque nature conformia iudicantur, prospera an adversa universaliter portendit. Eiusque principalis virtus et propria est, dum singularem ipsius nature proprietatem attendis, propter Solis affinitatem cursus celeritas. Unde omnium rerum motus et alterationes pre ceteris quasi proprium vendicavit. Cuius beneficio conferente pura discretio et subtilis viget intellectus, astutia omnis et fraus, depredationes, furta, rapine et que latrocinio sunt adiuncta, animi dolus, deceptiones et impedimenta. Infortunatorum itaque permixtio navigium prohibet; morbos ex siccitate procreari, febres effimeras, langorem, tussim, raucitatem, in templa et loca orationi dedita dampna et detrimentum pro stellarum affinitate que corruptionem inferunt significat. Si vero in aere, propter ipsius quam plurimas et que frequenter accidunt retrogradationes ventorum ⟨excursus⟩ excursus] BVV1; i. m. M (other hand) repentini eorumque velox et alterna mutatio, tonitrua, corrustationes, imbres, terre hyatus, terre motus, domesticorum animalium stupor et corruptio designatur. Cum etiam in fluminibus, in ipsius ortu aquarum augmentum, in occasu vero detrimentum confortat.

Hec itaque est significatio quam singularum natura stellarum administrat, cum sole sibi dominatum specialiter usurpant. Nam si alie participes earum admisceantur nature, iuxta proprietatis adiunctionem et secundum earumdem mansiones a Sole a Sole] sup. l. M pro sua etiam et diversa signorum natura multiplex et manifesta est plerumque significationis occasio. Quia ergo tot et tam diversa ex multiplici naturarum admixtione et multimodo concursu significatio generatur, fit in infinitum inestimabilis inestimabilis] corr. ex estimabilis M progressio, ut pro tam variis que incongruunt incomodis citra veritatis terminum pedem sistere cogamur.

Cum hec igitur et hiis similia ut supradiximus accidant, tractatus prolixitati verborumque multitudini supersedendum esse fatemur communiterque de omnibus que possibilitati et scientie non repugnant disserentes, quoniam stellarum que hec et hiis similia presignant presignant] add. et del. vel M (perhaps other hand) similitudinem vel potius convenientiam cum regionibus et terris, in quibus que futura sunt sunt] add. et del. plurima virtutis amminicula aut qui plurima terrarum proportio, sup. l. vacat M (homeoteleuton) evenire significant, observare convenit. Illum videlicet ducem statuamus cuius sunt plurima /100vb/ virtutis amminicula aut cui plurima terrarum proportio subiacebat. Quotiens igitur stella aliqua absque absque] corr. ex atque M participe in regionem quamlibet potietur dominio, eiusdem significationis eventus ab ipsius natura nullatenus recidere potest. Nam si alterius nature quelibet hanc de atarbe atarbe] atharbe V respiciat aut sibi in gradu eodem tam in longum quam in latum adiungatur, immutatur natura, prout participantium proprietas se admiscet. Stella etiam dominatrix, si infortunata fuerit, propria propria] add et del. natura M exigente natura malum et detrimentum protendit. Hanc vero si aliqua ab eius nature consensu aliena respexerit respexerit] corr. ex respexerat M, quod infortunium innuebat attenuari promittit. Si autem fortunate in loco sibi convenienti nec ab infortuniis respecte tante dignitatis dono beentur, ipsarum natura roboratur earumque significatio prosperitatis cumuli cumuli] cumulum V1 et perfectionem insinuat. Infortunate vero si dominatum locumque sibi convenientem a fortunatis respecta respecta] respecte BV possideant, harum minuitur adversitas. A loco autem sibi convenienti et a fortunatarum respectu penitus aliene, ipsarum confortatur malignitas. In fortunatis rursum preter tetragoni et oppositionis respectum, extra etiam conventum locatis, harum imperfecta et deficiens sentitur promissio.

⟨II.11⟩ ⟨De colore eclipsis eclipsis] eclipis M et cometarum et earum nomi⟨ni⟩bus nominibus] VV1

⟨S⟩i Si] i. m. M quis de futurorum cognitione sollicitus fuerit, eclipsis colore diligenter notato, quid etiam significet diligentius inquirat. Solis igitur et Lune color et qui circa utrumque hora eclipsis fieri perhibetur in virgule formam sive caude caude] caudam B modum porrectus, si niger et grossus aut niger et viridis, per sepe etiam in specie coqui Coqui means probably cocci appareat, Martis nature refertur et que sunt saturnie significationis accidere portendit. Albus enim Iovi, rubeus Marti, croceus, sed et rubeus Veneri, diversicolor ascribitur Mercurio. Huiusmodi enim colores si Solis et Lune corpora et quod quod] add. et del. urbes M circumstat inficiant, hec innovatio et huius quam prediximus nature in urbes plurimas et regiones descendet. In eorum autem partem alteram hec signa si accidant, profecto in quam declinant partem et partis regionem ecliptica inprosperitas dilabetur. Deinde quidem cometas quas Arabes zauvet alazaneb zauvet alazaneb] zamiz alazeneb V; tauvet alazeneb V1, scilicet caudatas, nominant, quando sol eclipticatur aut in earum quolibet tempore, notare debemus. De quarum numero que dicitur alcemei alcemei] altemel B, id est celestis, quoniam celi colorem colorem] iter, then. del. M representat, alia que dicitur albare fulguris enim colorem optinet, alia que dicitur alauzave alauzave] alazauc V; alaucauk or alaucauh or alaucauhoc V1, et id genus denuntiant enim turbam, seditiones, guerras, bella, homicidia et que de Martis et Mercurii natura provenire dicitur dicitur] dicuntur V1. Pars etiam istud susceptura infortunium secundum earum in circulo situm et secundum caude sumitatem aut caput discernitur discermitur] BVV1; discermitur M. Genus quoque quo hec accidere debeant ex signorum forma,