Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103r …

ab hominibus ametur an contra, de perigrinatione et itinere, tum causas mortis licet intueri, utrum etiam sit mors ipsa difficilis. De mortis namque genere et eiusdem causis in huius libri fine dicemus. Partium vero fortune cognitioni earumque numero, quoniam inutilia videntur, supersedendum supersedendum] add. et del. est M esse esse] i. m. M (perhaps other hand) indico.

Quia ergo omnium generaliter rerum agnitio ex stellarum locis earumque virtute et ex earum munditia aut corruptione precipue depende[n]t dependent] dependet BV; dependeret V1, quotiens predictorum incidunt questiones, stellarum VII et domorum XII loca potissimum considerare iubemur. Eorum tamen que patris sunt medium celum et Sol ducatum optinent. Deinceps quoque oriens oriens] add. et del. ipse M ipsum, stelle etiam in hoc habentes aliquid dignitatis que tunc demum inhabitant loca perscrutari non erit incongruum. Ex earum earum] add. et del. l M enim fortitudine et impotentia, tam in nativitate, tam tam] quam BVV1 in ipsius qui nascitur eductione iudicium emanat. Efficacior enim est stellarum promissio, si orientales sint et mascule vel si fortuita fortuita] fortunata V sortiantur loca; debilior enim, si occidentales et in peregrinis locis site aut etiam retrograde vel si proprium diminuant cursum. Universaliter ergo et semper quid stelle portendant orientales a Sole et ab ascendente aut occidentales perscrutari non erit inutile. Cuius rei documentum ex duabus quartis et earum oppositis facillime monstratur. Ascendens enim semper est oriens, dum septimum ab eodem occidat. Fortiores igitur stelle dicuntur orientales, quoniam promissa accelerant, occidentales minus valide, quia dilationem afferunt.

⟨III.5⟩ ⟨De parentibus⟩

⟨P⟩resentis Presentis] i. m. M questionis integra et absoluta cognitio a a] add. et del. sa M Sole et Saturno principaiter requirenda est, quoniam ipsorum proprietas parentum nature convenienter respondet. Luna namque et Venus matres significant. Quotiens itaque predictas stellas in locis propriis, suos etiam respectus aliarumque in se mundos reperis, patris fortunam et prosperitatem et lucrum lucrum] add. et del. et M affirma. Inter que omnia respectus maxime sunt notandi. Si enim fortunate et orientales in domo propria aut regno existentes amico easdem considerent aspectu, utriusque patris dignitatem et genus indica⟨n⟩t indicant] V, precipue si a Sole orientales, a Luna occidentales fuerint, et hoc est quod de regno, domo et forti respectu supra retulimus. Saturnus etiam cum Venere orientalis, dum loca propria vel saltem cardines non relinquant, parentum potentie et dignitatis signum est. Occidentales siquidem ignobilitatem et impotentiam diiudicant, maxime si Venus cum Saturno infortunatum optineat locum locum] add. et del. pi M. Mars vero post Solem Solem] iter, then del. M ascendens, Saturnus post Lunam, fortunati, tamen loca infelicia optinentes parentum inopem et brevem vitam designant. Rursum pars fortune, quotiens de die stellarum diurnarum diurnum locum locum] i. m. M (perhaps other hand); V; om. BV1, de nocte nocturnarum nocturnarum] corr. ex nocturanarum M domum aut locum nocturnum vendicat, a a] add. et del. conso M consimilibus et loco forti respecta parentum et pecunie stabilitatem et constantiam absque detrimento portendit. Econtrario autem, nec a fortunatis respecta, dum infortunate infortunate] corr. ex inforntunate M Soli et Lune sint /103rb/ affines, parentum duplex, vite scilicet et pecunie, dampnum minatur. Nascentis etiam vitam abhominabilem abhominabilem] BV; abhominabilisem or abhominabilis est M; abominabilem V1 et summum infortunium non minus significat. Amplius que patris in hiis expressius iudicandis Iovem et Mercurium et quomodo eorum loca a Sole et Saturno distiterint intueri precipimus. Saturnus enim locum naturali virtute Soli convenientem obtinens parentum longam, in debili brevem determinat vitam. Mars autem Sole et Saturno fortior et inter utrumque ascendens, in signo videlicet secundo ab eis, neque Soli conveniens, dum ipsi in azucut in azucut] inazucut or mazucut M; marutuc B; in azucat V; in acucut V1, id est in depressis aut cadentibus discurrant locis, parentes parentes] parentum BVV1 morbos, in cardine vero aut post cardinem, morbum et vitam brevem, precipue si hec que cardinem ⟨orientem⟩ orientem] V aut medium celum sequitur sequitur] sequuntur VV1 non relinquant. Mars item in occidentali vel subterraneo cardine Solem de atarbe atarbe] atharbe BV aut amucabala almucabala] amicabilia B; almucabula V; almuchabala V1 respiciens subitam parentum mortem et oculorum vitia designat. Nam si Saturnum respiciat respiciat] add. et del. ex M, eosdem ex cirugia interire, sicut Saturnus Soli oppositus et in loco infortunato mortem ex frigido humore inducit.

Universaliter tandem de parentum statu inquirens que sunt a dextris Solis et Lune, quas videlicet dicunt aduzaturias aduzaturias] aduraturias B; aducurias V; aducturias V1, notare memento. Stelle enim Solis respectu dextre videlicet aduzturie aduzturie] adurturie B; aduturie V; aducturie V1 semper sunt ab eo orientales, a Luna autem dextras scilicet aduzturias aduzturias] adurturias B; aduturias V; aducturias V1 semper occidentales inveniri necesse est. Nec minus quoque Solis et Lune albicar albicar] albicaz V; alhicar V1, videlicet inclusionem, observandam ubique censeo. Si enim Solis et Lune fuerint aduzturie aduzturie] adurturie B; aduturie V; adusturie V1 stelle ab earum ab earum] iter, then del. M natura aliene, predictam parentum auferunt fortunam. Maxime si Mars in secundo a Sole et post ipsum ascendens, Saturnus post Lunam et in secundo ab ea ab ea] sup. l. M; a Sole V; om. BV1, hec enim parentum abiectionem significant. Longeva itaque parentum vita ex subscriptis et hoc ordine notatur. Iupiter et Venus Solem respicientes aut in eius trigono aut exagono orientales et in cardinibus patrem innumeris afficiunt annis. Aduste namque aut descrescentes aut retrograde aut cadentes vitam brevem prefigurant. Aliter, inquam, et alias eisdem repertis, dum Mars Sole et Saturno sit fortior aut in secundo ab eis et post ipsos ascendens, aut de Solis dum Mars... de Solis] i. m. M atarbe vel amaucabala almaucabala] almacabala V; almuchabala V1, hoc est a cardinibus cadens Saturno ⟨se⟩ se] V1 aplicet, patris morbum denuntiat. Si autem in cardinibus aut in hiis que cardines secuntur quod prediximus accidat, patris languidam et brevem vitam innuit. In ascendente quoque et medio celo aut in hiis que illa secuntur, brevem vitam. In septimo aut quarto hec infortunia aut in sequentibus langorem minantur. Nam et Mars fortior Sole vel dignior et post ipsum ascendens vultus mendam et quamdam mortis affinitatem affinitatem] austeritatem VV1; add. sup. l. vel absteritatem M (perhaps oter hand) indicat. Saturnus item Martem respiciens febres, langorem, ex cirrugia demum patris mortem significat. Idem namque in Solis tetragono aut oppositione patris post morbi diuturnitatem ex frigido humore mortem procedere testatur.

Matris rursum annos annorumque annorumque] corr. ex annorum M quantitatem Luna cum Venere, quemadmodum Sol et Saturnus patris, consimili decla