Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103v …

rant iudicio. Ad hec etiam in matris vita discernenda Iupiter Lunam aut Venerem respiciens aut si Venus in trigono aut exagono Lune consistat aut eidem loco convenienti coniuncta sit, matris multiplicant annos. Mars iterum Lunam respiciens aut post Venerem ascendens aut in eius atarbe atarbe] atharbe BV vel oppositione[m] oppositionem] oppositione VV1, vel Saturnus Lunam decrescentem aut in loco cadente predictis modis respiciat, matrem morbi diuturnitate[m] diuturnitatem] diuturnitate VV1 teneri. Addentes item aut in cardinibus vel post cardines matris brevem vitam portendunt. Mars namque Lunam orientalem respiciens oculorum vitia et propinquam denotat cecitatem. Rursum Luna post conventum morbum ex cirurgia, mortem ex lapsus ruina minatur. Martis preterea in Venerem respectu notato febres mortem incutiunt. Saturno etiam Lunam respiciente mortem dolor ingerit. Luna item occidentalis post conventum ex dolore matricis mortem ⟨significat⟩ significat] VV1. In hiis tandem omnibus summa indiget providentia, quatinus per diem Soli et Lune, per noctem Saturno et Veneri ducatum indubitanter tribuere memento.

⟨III.6⟩ ⟨De fratribus et fratrum negotiis⟩

⟨F⟩ratrum Fratrum] V iudicium per diem Venus et et] sup. l. M medium celum, noctu quoque medium celum et Luna manifestius exponunt, quoniam medii celi domum matri, sequentem filiis astrologorum prudentia, ut ex ea fratrum numerus atque negotia requirantur, destinavit. Fortunate igitur eum respicientes locum fratres multos promittunt. Sidera in eodem sita aut que ipsum respiciunt de eadem iudicant multitudine. Stelle rursum in signo bicorpore aut biformi numerum exaugent. Infortunia namque plura et fortunatis fortiora aut si eas respiciunt, paucos, precipue adusta atque debilia. Preterea infortunia in cardinibus paucos, pauciores autem Saturno oriens occupante; parentes enim in filii educatione negligentes efficit. Mars iterum in ascendente locatus mortis incomodo eosdem diminuit. Stelle vero que fratris munera largiuntur, si in hora nativitatis oportuna optineant loca, fratrum potentiam et iustitiam promittunt. Infortunia vero fortunatis, hiis videlicet que fratres conferunt, fortiora eorum impotentiam et morbos insinuant. Amplius infortunate stelle si fratrum ducatum sortiuntur, mascule masculos, femine feminas merito propagabunt. Eodem eodem] BVV1; corr. in eosdem M rursum orientales masculos, occidentales feminas largiuntur. Amplius eedem si fraterne domus domino conveniant, eos iustos et concordes designant. Partis autem fortune cum eisdem assensus assensus] corr. ex asscensus M concordiam et fidem denuntiat. Quod si ab hiis alienam domum obtineat, fraternum odium et alternam invidiam eorumque dolos et mutuas prefigurat fraudes.

⟨III.7⟩ ⟨De sexu, utrum scilicet sit masculus an femina⟩

⟨S⟩exus Sexus] V nascentis discretio quodam seorsum modo discernitur. Solem tamen et Lunam et ascendens suarumque domorum dominos, stel/103vb/lam etiam que nativitatis et earumdem optinet ducatum diligens scrutator inspiciat. Quare si quis horam conceptionis et locum stellarum ignoret, ad horam nativitatis recurrens ex tribus predictis locis sexus veritatem reperiet. Mascule enim stelle masculos, femine feminas feminas] femineos VV1 denuntia⟨n⟩t denuntiant] VV1 sexus. Ad hoc etiam quemadmodum superiore capitulo familiarius est digestum. Orientales stelle viros, occidentales vero feminas et secundum earum loca et proprios a Sole situs insinuare videntur.

⟨III.8⟩ ⟨De numero, ⟨utrum⟩ utrum] V1 videlicet gemelli si⟨n⟩t sint] VV1 an plures⟩

⟨T⟩ribus Tribus] i. m. M igitur ex locis, Solis et Lune scilicet et ascendentis situ, hec ambiguitas removetur. In hora namque namque] add. et del. communi M coitus sive conceptionis si hec duo aut tria loca que prediximus signa bicorpora obtineant, maxime si eorum domini bicorpora itidem oberrant aut due stelle sive plures in eodem inveniantur signo, gemellos asserunt. Quod si Solis et Lune et ascendentis domini in signo bicorpore et in plurimarum consistant respectu [est] est] sup. l. M; om. VV1, plures quam duos fore testantur. Filiorum quoque numerum stellarum loca que plus significationis vel ducatus retine⟨n⟩t retinent] VV1 declarabunt. Ex eorum namque numero et horum numerus dependet.

Sexus etenim discretio ex hiis que Solem et Lunam et ascendentis gradum respiciunt stellis, ut que huius rei ducatum gerunt principalem, perhibetur. De quibus omnibus, prout supra docuimus, indubitanter iudicare memento. Amplius Sol et Luna non in ascendente, sed potius in medio celo matres naturaliter fecundas, Saturnus quidem et Iupiter et Mars in locis supradictis et in signo bicorpore, si eos regie, Sol et Luna scilicet, respiciant, proprie tres filios promittunt promittunt] corr. ex permittunt M. Venus autem et Luna cum Mercurio et ipse femineus in Solis et Lune que filios prestant respectu tres indicant indicant] add. et del. fi M feminas. Iupiter item cum Saturno et Venere in predictis locis Solis tanquam Lune respectu beatus duos filios et unam filiam portendit. Luna etiam et Venus cum Marte ibidem Solem et Lunam respicientes duas filias et unum filium exhibent. Infortunia namque corpus monstruosum membrorum augmento sive diminutione aut saltem ariditate aut aliquod semper mendosum et turpe conferunt, dum stellis, inquam, que filios prebent iungantur prebent iungantur] i. m. M aut si in si in] corr. ex sive M hiis omnibus que de ducatu et significatione prediximus aliquid participationis assumant.

⟨III.9⟩ ⟨De monstruosis et transmutatis et que simiarum gerunt speciem et si que sint in corpore signa⟩

⟨S⟩ol Sol] i. m. M et Luna a cardinibus cadentes, ascendens, necnon et cardines ab infortunatis expressius inclusi signorum corporis non minimam discretionem subiciunt. Que dum ita se habeant, ipsius qui nascitur debilitatem et maciem et laborem absque totius corporis menda aut signo frequenter ostendunt. Conventum etiam aut oppositionem que nativitatem precedit suarumque domorum dominos, dominum quoque domus Lune et dominum ascendentis eque notare convenit. Qui omnes si a propriis corruerint domibus domibis] i. m ., corr. ex dominis M; dominis V1; dominiis V; dominis domibus B conventusque atque oppositionis dominus nullatenus eundem respexeri[n]t respexerint] respexerit VV1 locum, dum hec, inquam, in hora conceptionis taliter