Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 106v

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 106v …

queret, impetuosus, turpia comitens. Mars item similis similis] simul BV ⟨Mercurio⟩ Mercurio] V; sup. l. M (perhaps other hand) et ipse liber undique exercitus ducem et rectorem constituit, festinus motus, potens, benivolus, sapiens, labori deditus, meditator, sed astutia, proditio, ⟨in⟩constantia inconstantia] V1;continentia V; constantia BM eum non deserunt, hypocrita, versipellis, contumax, protervus, inquisitor, rixarum amicus, nichil tamen sibi nocebit, consimiles diligit, universaliter quoque inimicis inimicis] corr. ex inimicus M adversus, suos iuvabit amicos. Quod si contrario se habeat, destructor, inobediens, fatuus, deceptor, penitens, inordinati motus, mendax, latro, Dei nescius, falso iurabit, astutus, perversus, putat aliquid scire, cum nichil penitus noverit, nequam, blasphemator, circa vias et itinera insidias ponet, ⟨domorum parietes franget⟩ domorum parietes franget] V1, proditor, nicromanticus, homicida.

Quod si Venus singulariter dominatum possideat et undique infortuniis munda, iustum, quietum, deliciosum, discretum et deliberantem facit, saltus et iocos amat, zelotipum reddit, scelera abhorret, magisteria appetit, Deum veretur, pulcre forme, optime complexionis, benificus, liberis gaudet successibus, sed maxime in Venerem proclivus. Quod si contrario feratur modo, pigrum et effeminatum donat, nullius audacie, nullius nominis, lapides frequenter pedibus et offendicula preponet. Ea item Mercurio similis similis] simul V, munda tamen, professionis et scientiarum amator et disciplinarum subtilis, peritus versibus et musica et omni honestate gaudebit, benignus, deliciosus, quietus, alacris, amicis amicus, legis observator, amator equorum et bone existimationis, in omnibus recto calle procedit, discendi avidus et in eodem proficiens, honestis moribus, bona facundia, verba iocosa, amabilis, defensor et cognitor, magnanimus magnanimus] corr. ex magnanilmus M, mulieribus tamen postpositis, more pessimo pessimo] converso V1 sodomie civibus adheret. Sed si contrario modo se habeat, astutum, maledicum, bilinguem, deceptorem, seditiosum generat, periurator, nec amabit nec amabitur, mulierum deceptor, omnia ad actum ducere cupiens, quandoque bonum quandoque contra incurret, in multis culpabitur.

Mercurius item specialiter dominus et liber ipse intellectum donat, ingenium acuit, res antiquas exponit, multa proba et honesta experiri facit, di⟨a⟩lecticum dialectitum] dialeticum VV1; delicatum B reddit, causidicum format, scientiam rimatur, beneficientiam et deliberationem ⟨et bonam existimationem⟩ et bonam existimationem] V exauget, quadruvium docet, commissa tegit. Contrario autem quam dictum est se habens, fraudulentus et abiectus, in errorem alios inducit, sibi consulit, motus inconstans, ignorans, subdolus et mendax, infidelis, iniustus, Deo invisus, generaliter autem fallax.

Dum hec ita se habeant, sciendum est quoniam quoniam] quod B. Quoniam should probably be corrected into quomodo Lune proprietas ea que predicta sunt utrumque utrumque] utraque BV1 iuvabit. In locis namque aneitas, id est finis septentrionis et meridiei, varias anime qualitates exauget et quam citius eas alterari facit. Si vero in quolibet nodorum exstiterit, subtilis anime proprietas iuvatur et ad festinum deducit effectum. Item Luna ascendens et a⟨u⟩cta aucta] BV lumine significationes augmentat, apertiores et veriores nec /106vb/ tamen nec tamen] nec non VV1 magis necessarias reddit. Deficiens quoque vel adusta easdem magis celat et effectum in parte diminuit.

Rursum in hiis que predicta sunt Solis iuvamen frequenter succedit, si stellarum dominantium aliqua similitudine vel convenientia feratur. Quod si ita fuerit et ipse mundus, que anime sunt qualitates in melius redigit, ut natus ab oblico pedem reducere conetur. Preterea potentiorem, largiorem et magis fidelem et legi meliorem ascribit. Quod si aliter se habeat, que bona erant peiorantur et natum miseria afficit, deprimit et conculcat, laboribus implicat, consilium aufert, unde voluntas gravis et anxia, generaliter quoque, ut ad meliorem revocetur statum, difficile.

⟨III.14⟩ ⟨De anime proprietatibus⟩ De anime proprietatibus] V. In all the manuscripts, a new paragraph begins here

⟨E⟩orum eorum] i. m. M que que] sup. l. M impedimenta anime sive potius defectus appellant notitiam mercurialis et Lune, eorumque ad invicem et respectu cardinum et infortuniorum status observatio declarat. Nam cum Luna et Mercurius Mercurius] corr. ex mercurialis M alterno privantur aspectu aut quelibet stella cuius proprietas impedimentum prestat eisdem in ascendente prefertur aut saltem circunda[n]t circundant] circumdat BVV1 aut hiis opposita consistat, multimoda anime incomoda portendit. Quod totum ex propriis qualitatibus stellarum predictis et locis earumdem convenientibus vel diversis satis aperte poterit deprehendi. Inter hec autem que ad discernendas anime proprietates superius premissa sunt [et] que] om. V quedam eiusdem impedimenta, minora scilicet, patet esse exposita. Nunc ergo earum ⟨proprietatum⟩ proprietatum] V1 augmentum et fortitudinem ex infortuniorum efficacia atque expressa operatione fieri dicemus.

Si quis enim anime proprietates, que nullatenus coherceri valent sive intendant⟨ur⟩ intendantur] BV1 sive remittantur aut si modum non relinquant, impedimenta vocet, eas bene et proprie appellat. Eorum itaque que superhabundant et quasi morbi vicem obtinent et que omnino naturam excedunt ac in parte animalis sensus procreantur ex subscriptis pendet agnitio. Epilentici namque hii habentur frequentius, in quorum nativitatibus Luna et Mercurius nec alterno, ut supradictum est, nec orientis foventur aspectu. Ad hoc etiam in horum diurnis nativitatibus si Saturnus, in nocturnis vero Mars cardines obtineat, ita tamen quod eorum alter huic qualitati dominetur. Insania vero hos afficit, in quorum natali ⟨contrarium⟩ contrarium] V predictorum accidit, ut videlicet predicte proprietati nocte Saturnus, die quo⟨que⟩ quoque] V Mars precellat, maxime autem de Cancro Cancro] corr. ex Cancr... M vel Virgine sive Piscibus. Demoniacos item quos auroctafelis auroctafelis] auroctalis V1 dicimus hos fore estimant, in quorum nativitatibus infortuniorum qualitas, quemadmodum supradictum est, extitit; si tamen Lune dominetur, ea ea] eai M adustione subcutet subcutet] subcutem M; subverterat B; subintrante V; subeunte V1, eiusque conventus princeps Saturnus, in oppositione vero Mars existat, potissimum in Sagittario et Piscibus. Si enim infortunia hac in qualitate qualitate] add.et del. f M preferantur vel vincant, anime passiones non graves, sed tamen incurabiles et occultas portendunt. Quod si utraque fortuita fortuita] fortuna V; fortunia V1, Iupiter scilicet et Venus, predictorum vice suscepta oriens obtineant, infortuniis vero in occidentis cardine locatis, licet anxias, curabiles curabiles] curables M (the word is hardly legible)