PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 90r

Facsimile

rerum certos antequam fiant eventus his qui huius rei expertes penitusque rudes existunt huic exercitio, prout ipsi curam adhibere negligentes, nuntiare presumunt. Huius autem rei primam et principalem requirentes rationem ex eo quod in diversa animalium copulatione patescit, videlicet dum par pari ad procreandum suo tempore sortitur, huius tante tamque multiplicis varietatis causam Soli specialiter attribuunt. Istud equidem minus discretis satis videtur. Et si que sunt inter bruta vite prestantioris animalia, idem sentiunt. Quod autem infra istud vel ultra hoc subsistit maiorique subtilitate viget, quod maximi doctores et alii quos eorum pervigil industria edocuit quadam consideratione studiosa, necnon inquisitione, certo etiam experimento ita esse confirmant, non nisi frequentiori usu memoria tenetur. Sicut est navigantium scientia qui summo consilio, remo et velo navibuss consulentes quibus horis ex undarum collisione ventorumque ventorumque] corr. ex ventorum M rabie maria subvertantur attendunt. Hoc, inquam, totum aut a Luna aut a stellis fixis secundum singularum mansiones et locorum diversitatem a Sole cum videlicet fuerint orientales sive occidentales, preterea secundum alios et alios earumdem status impossibile est non fieri. Hii forsitan in scientia potius quam in rei veritate impliciti sepissime falluntur, minori namque studio quam res exigit stellarum mobilium sive fixarum mansiones, loca quidem quidem] corr. ex quiudem M et horas varii earum status decernunt. Singulos etenim stellarum stellarum] add. et del. st M, Solis videlicet et Lune, motus, diversas nec minus figuras quas secundum motus et loca conficiunt, tempora etiam et ea que de illarum natura et illarum efficienti causa supra retulimus, sicut est de Solis calore et de Lune humore et aliis stellarum proprietatibus, ad plenum cognoscere subtillissime investigationis opus est et laboriosa et continua exercitatione indiget, maxime tamen utilitati subservit.

Quod cum ita sit, si quis horum omnium notitiam habuerit, ut loca et horas quibus earum figure accidunt perfecte agnoscat nichilque quod de earum natura per multorum successus temporum experimento didiscit oblivionis incommodo deleatur, licet earum substantiales proprietates ignoret, sed quos operantur effectus diligenter attendat, ut Solem calefacere, Lunam humectare, quomodo futurorum prescientiam posse haberi negare presumunt? Aut quid prohibet sapientem qui subtilitate floret, studii assiduitate viget, cui etiam hoc proprie nativitatis constellatio confert prescire et previdere quid singulis horis fiat aut renovetur, calorem videlicet augmentari, humorem multiplicari natura firmamenti hoc faciente, aut aut] add. et del. q M quid prohibet prescire ipsum temporum equalitate⟨m⟩ equilitatem] BVV1 congruamque temperantiam salubrem fore, econtra inequalitatem et intemperantiam dampno subservire? Ad horum itaque similitudinem singulares et proprias hominum naturas, si huic pervigilem curam arti adhibere maluerint quasi gradatim occupando, deprehendere poterunt, illius vel illius corpus, illius vel illius animam ex ipsius aeris qualitate talem et talem fore iudicantes. Nec minus etiam etiam] add. et del. in M singulorum affectus et quid vicissim accidere accidere] corr. ex acceidere M debeat previdentes, hunc audacem, illum timidum, hunc que sua sunt larga diffundere manu, illum etiam aliena retundere retundere] recondere VV1 iudicabunt sinu.

Hec ergo que supra retulimus et consimilia studio assequi, sub scientia comprehendi non impossibile videmus, sed que ab isto sunt aliena genere multiplices pretendunt errores, quam sepe etiam ex ex] et VV1 sibi et suis ab hiis maxime qui impossibilia hec sciri asserunt indigna meruerunt obprobria. Nunc ergo ante ante] add. et del. o M omnia notandum errores istos ex istius negotii minus plena et perfecta doctrina, sed ex ingenii et memorie subtilissime, necnon considerationis indigentia, preterea ex indeserta indeserta]indiscreta V1 quasi quorumdam medicamentorum compositione multipliciter procreari. Hec namque scientia nimio implicita labore, multa vigens subtilitate, difficilis inquisitione ad multas detrahi inquirendo inquirendo] i. m. M partes expostulat. Ex quibus omnibus huius artis veritatem asserentes mendaces et falsitatis falsitatis] add. et del. ministros M magistros de alio grege quidam ausi sunt appellare. Non tamen hoc ex arte vel ex artis errore, sed potius ex imperfecta imperfecta] BVV1;corr. ex perfecta M (perhaps other hand) eorum ut supra diximus exercitatione et eorum temeritate qui hanc sibi iniuste non timent ascribere. Multos namque amore pecunie accensos ad ea quorum notitiam nullatenus adipisci valent quasi quadam violentia sibi et vite aliene consulentes se cona⟨n⟩tur conantur] VV1 imprimere. Quod multi preterea per alterius exercitii genus futurorum prescientiam comprehendere laborant, nullam penitus in hac re naturam seu rerum proprietatem attendentes in rebus non naturalibus, eque ut in naturalibus, accidere conniciunt. Unde huius tam excellentis artis ignominia eorumque quos alit infamia inolevit adeo etiam ut non tantum impossibilia, verum etiam possibilia scire multi predicto errore decepti negarunt. Absurdum tamen honestatique contrarium videtur hanc hac de causa sub silentio preterire aut pro eorum qui hanc quasi iure quodam hereditario sibi vendicant inscientia aut forsitan negligentia in odium in odium] corr. ex inodium M et invidiam inducere vel potius nullam comprobare. Unde tam artis rationi quam veritati videremur obviari. Nobis autem satis manifestum estimo, nec minus hiis qui huius artis peritiam subtili indagatione, summa cura, toto affectu prosequi non desistunt. Quamvis hii toto visu totaque intentione ea que rei veritas deprehendi posse non negatur via incederent ab errore, tamen et ab hiis que frequenter opinio potius commendat quam rei veritas firmat nullatenus cavere valerent. Hoc tamen pro eorum minus perfecta in arte doctrina non videtur accidere, sed scientie magnitudo minorque quam qua complecti valeat discretio, multa denique subtilitatis subtilitatis] corr. ex subtilitastis M difficultas, obscuritas ambiguitates subministrant, opiniones etiam