PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 90v

Facsimile

generant. Est preterea hec scientia multis viribus sive nature proprietatibus referta multa⟨que⟩ multaque] BVV1 elementorum varietate composita. Cursus cursus] BVV1; curtus M namque erraticarum stellarum quos priores astrologi tum existimatione, tum experimento, tum demum fixo intuitu notaverunt post longum temporis intervallum in augmento sive diminutione a nostra calculatione deprehenduntur aberrasse et a sue circuitionis perfectione estimantur desidere. Non enim omnia que in celo moventur quamquam quamquam] corr. ex quam M assequi aut undique cum hac qua fruimur in terris existimatione possibile est convenire, nisi quis elatione incredibili deceptus id quod ad plenum nemo se scire audeat confiteri, ultra etiam quam hominis natura permittat ratioque confirmet, conetur asserere. Hac maxime et consimilibus de causis, quia videlicet ultima primis non respondent, in hac ut supra dictum est disciplina frequenter incidunt errores.

Preterea que de circuli huius effectu consistit scientia difficilis et laboriosa, nec tota de celestium ordinatione motuum solum procedere videtur. Verum etiam iuxta singulorum graduum modos et secundum eam quam homines ex eisdem in sue proprietate nature sortiuntur temperantiam non tamen levis aut plana consistit, et si que ⟨per⟩ per] BVV1; sup. l. M (perhaps other hand) superiora fiunt, discernamus causas. Nec eius consideratio sic indiffinite et absque causa transire credatur, cum causam figuramque propriam quibus hec nostra roboratur scientia in se contineat. Casus namque spermatis, cum sit cognitione dignus, sed in nativitatibus sive in in] sup. l. M opere necessarius, in proprietate generis elicienda non minimum prestat ducatum. Circulus enim iste permixtioni permixtioni] add. et del. generu M seminum causam videtur ministrare et si sit unus uniuscuiusque generis, tamen figura propriaque similitudo ipsum in se ubique conservat conservat] confirmat vel conservat V prout hominem ab homine, equum ab equo certum est procreari. Ad hunc quoque modum et loca que nativitatibus dominantur huic respondent sententie sententie] BM; scientie V; om. V1. Eorum namque circa anime affectiones corporumque diversitates permutationem[que] permutationemque]permutationem V1 nullus nullus] nullis VV1; minus B ignotam fore arbitror. Seminum itidem differentie qualitatumque mutationes hoc idem iuvare creduntur. Quamvis enim semina semina] i. m., corr. ex genera M in sui generis quadam tenacitate tenacitate] add. et del. aq M atque constantia perseverent, sicut hominem eiusque staturam et complexionis convenientiam ad aera suum referri videmus circuli unitate permanente, non minus tamen corpora corpora] iter, then del. M et anime similiter, prout terrarum diversitas aut ciborum mutatio aut nativitatis qualitas vel consuetudinis modus impellit, sua diversitate variantur. Non aliter denique quicquid sub hac multiplici alteratione consistit sic se habere necesse est, cum hac demum rationabili existimatione celestis consilii modus statusque videtur penitus coherere.

Si quis autem harum causarum naturam viriumque efficaciam, circulum etiam ipsum suo quoque modo diligentius velit attendere, Ethyopes et Romanos et alios hominum hoc ipsum quod sunt ex circulo, non tamen hoc ipsum quod est ex hiis mirabiliter contrahere, inde etiam hec scientia difficilis et maxima ab hiis potissimum reputatur qui futurorum prescientiam solum ex superioribus nichil suprapositis relinquentes causis, cum cum] add. et del. ex M hiis exceptis nulla res efficiatur, se adepturos esse confirmant. Hiis itaque se habentibus nobis quidem minime videtur consentaneum, si aliunde error inciderit, artem penitus a nobis excludere. Naute etenim maris scopulos atque ad genus genus] litus V minus providentes, si quo decepti errore errore] add. et del. n M naufragium patiantur, restitutis na⟨v⟩ium navium] BVV1 armamentis armamentis] add. et del. non M de pristina non diffidentes salute, ab aliis etiam exorati alacri mente, spe confirmatiore naves conscendunt. Ad hunc etiam modum nos hanc astrorum scientiam firmam et certam et in sua veritate immobiliter persistente persistente] persistentem VV1 quantum possibilitas humani permittit ingenii assequi studeamus et in benivolentia tam studentium quam aliorum reducere conemur. Quatinus artis ipsius observata dignitate, ea ducente que futura sunt prevideant, que autem sua impossibilitate ars ipsa prohibet relinnqua⟨n⟩tur relinquantur] V, ad nostri etiam operis confirmationem predecessores predecessores] corr. ex decessores M (perhaps other hand) nostros in hoc prenoscionis genere imitari nos conveniens est, medicorum videlicet more qui sub quodam experimento genus et causam egrotantis, etiam statum absque totius accusationis menda accusationis menda] accusatione medicine V studiosius perscruta⟨n⟩tur perscrutantur] VV1. Nos igitur hac similitudine roborati genus, terram, cibum et hiis similia ut futurorum prenotio certior habeatur non nimis perquirentes in nullo peccare timemus.

⟨I.3⟩ ⟨Quanta sit utilitas ex futurorum prenotione⟩

⟨I⟩n In] i. m. M superiori capitulo communi quadam explanatione satis manifestum arbitror ex quibus rerum generibus que futura sunt astrorum notitia mediante preiudicari valeant, quibus etiam modis huius artis dignitati detrahere moliuntur moliuntur] moliantur V qui sua imperitia vel potius insolenti negligentia tante lucis expertes vivere vivere] BVV1; corr. ex viverunt M (perhaps other hand) meruerunt. Quid etiam ex ipso circulo et ex eius efficientibus causis causis] i. m. M, quid ex ipso aere et eius efficacia stabilique proprietatis proprietatis] add. et del. quid ex ipso aere M convenientia, preterea de naturarum successione circa animas et circa corpora quantum ad utriusque actus contingere soleat, a primo videlicet conceptionis puncto ad ultimum vite articulum, que etiam extrinsecus accidentia eisdem naturaliter et quasi inevitabiliter adhereant, velud quedam amoris connexio que inter corpus et animam habetur, generaliter supra expositum habemus. Sunt autem divitie, quies, delectatio, honestas vite aut contra infirmitas et ea que corporis sunt, anime autem largitas, honor, regnum regnum] add. et del. e M. Hec, inquam, et si qua sunt alia non minus retulimus. Nunc autem quid ex hiis omni tempore et in quo rerum genere indubitanter accidat, quanta demum ex horum prenotione sequatur utilitas compendiose curamus exponere.

Si ergo utilitatis quantitatem diligentius attendere curamus, nil iocundius, nil honestius, nil utilius a Deo a Deo] corr. ex adeo M mortalibus collatum profecto patebit. Per hanc enim ad quarumdam divinarum rerum humanarumque fere notitiam et obtentum obtentum] add. et del. sp M aspirare audemus. Anime namque optima et summa utilitas in perfecte in perfecte] corr. ex inperfecte M alacritatis obtentu, in honesta scientia eiusque exercitio, in hiis etiam bonis que celestis circuli natura quantum ad Deum et ad homines in corporis salute opti