PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 92r

Facsimile

mentorum usu noxia delere, morbos auferre decernit, cavet etiam ne quid in principio aut fine quod timendum sit accidat.

De hiis igitur que in libri huius exordio prescripta sunt compendiose et modo introductionis, singulares videlicet celestium corporum proprietates exponendo, modos etiam eorumdem et naturam et quid unumquodque sibi proprium vendicat, prout priores experimento didicerunt astrologi, Deo auctore ⟨tractabimus. Et primum de Solis et Lune et erraticarum quinque stellarum virtute earumque⟩ tractabimus… earumque] VV1 moderatione[m] moderationem] moderatione V1 disseramus.

⟨I.4⟩ ⟨De natura VII stellarum mobilium⟩

⟨S⟩olis Solis] i. m. M naturam apud omnes calidam et siccam constat esse, moderate tamen. Huius equidem effectus tanto altior atque dignior, quanto ceterarum actionibus stellarum eminentior pro sui corporis magnitudine reperitur. Unde etiam temporis mutationem sibi attribuunt. Hic quanto vertici nostre nostre] nostro BVV1 vicinius accedit, eo amplius multiplices apud nos calores efficit.

Luna autem in maxima parte humida. Circulus enim suus terre vicinior multoque ex ea suscepto ⟨vapore⟩ vapore] V1; i. m. M (perhaps other hand); humore V quedam corpora conficit vetustate, alia corrumpit putretudine. Cum autem Soli opposita fuerit, ex proprio quem retinet calore quibusdam prestat maturitate maturitate] nativitatem V1, modum tamen in nullo transcendens. Ipsa namque lumen a Sole capit.

In Saturni natura natura] add. et del. siccitas et frigitas M frigus et siccitas redundant. Circulus In M, there is a hole in the parchment after this word. enim illius a calore Solis alienus frigus contrahit, ab humore autem quem terre vapor generat quem terre vapor generat] qui terre humore generatur V remotus siccitatem recipit. Habent etiam isti et alii planete secundum locorum distantiam a Sole in hoc nostro circulo non modicam virtutis efficaciam, eorum mutatio varietatis secundum naturarum diversitatem et secundum propriam ipsius substantie operationem in augmento sive diminutione patescit. Est etiam in accessu sive recessu earumdem ad invicem alia variatio.

Martis autem natura comburens et sicca. Color enim igneus et ipse Soli vicinus, cui circulus circulus] add. et del. ci M secundo loco ab eo ordinatur.

In Iovis natura equalitas conveniensque temperantia precellit. Illius namque circulus inter duos circulos, Saturni scilicet et Martis, constitutus et ipse Iupiter inter utramque naturam, calidam videlicet et frigidam, non minus ordinatur, eiusque propria et principalis virtus calor, semper fomentum ministrans. Hec itaque causa ventos excitat quorum flatus beneficio arbores pullulant et plante virescunt.

Veneris autem moderata compositio et virtus equabilis Solis, tamen affinitate non nimium calescit. Preterea, quoniam multa luce refulget, humorem a terre vapore[m] vapore] VV1 concretum in se recipit. Unde et ipsa, sicut et Luna, humectat.

Mercurius quoque, quoniam cursus eius in longitudine semper Soli proximus, quandoque calescit, lunari quidem circulo totam terram obeunti factus vicinior invicem humectat. Est etiam in causa sui cursus celeritas levitasque revolutionis alternaque circa Solem frequensque mutatio. Unde subtilis et calidus effectus variationi aut alterationi sepius non repugnat.

⟨I.5⟩ ⟨De fortuna et infortunio stellarum⟩

⟨H⟩iis Hiis] i. m. M de natura stellarum et de virtutis moderatione prelibatis de fortuna et infortunio earumdem consequenter dicemus. Quatuor enim nature sive potius virtutes que mundanorum omnium efficientes cause recte dici possunt, quar⟨um⟩ quarum] BVV1; quare, corr. in quar M due, calor videlicet et humor, arboribus incrementum, herbis et plantis quemdam vegetandi motum, animantibus etiam vitam conferunt, frigus autem et siccitas econtra dissipant, corrumpunt, dispergunt.

Hoc equidem modo stellarum mobilium due, Iupiter videlicet et Venus, equabiles concordisque sunt moderationis. Ab hiis etiam Luna non videtur differre. Hac igitur consideratione philosophi veteres illas fortuitas fortuitas] fortunas V et in melius omnia revocantes pro supradicta earum oportunitate dixerunt. Harum namque virtus in calore et humore precipue subsistit.

Saturni autem et Martis Martis] add. et del. et M efficacia predictis tribus adversatur, quoniam harum duarum nature diversitas illarum illarum] illamrum M trium naturam non respicit, quare quare] quarum VV1 altera frigus, altera sibi proprie siccitatem usurpat. Unde, quoniam in natura constantiam non amittunt, infortunate facte sunt.

Sol denique et Mercurius ad omnes se inclinant, nunc hinc, nunc inde se invicem divertentes. Hoc autem in hiis satis possibile videtur, quoniam in earum natura participatio quedam continetur.

⟨I.6⟩ ⟨Que sint mascule, que muliebres⟩

In primordio humane creationis, quoniam in natura sive potius in sexu duo tantum conditi reperiuntur, masculus scilicet et femina, naturam ⟨caloris sexui masculino, naturam⟩ caloris… naturam] V humoris sexui feminino attribuunt, quare altera in alterum iuste concessit participatio. Cum in Luna et in Venere maximus humor habundet, has antiqui femineas appellarunt. ⟨Solem quidem et Saturnum, Iovem similiter et Martem contrario sexui reli⟨n⟩querunt⟩ Solem... reli⟨n⟩querunt] V1. Mercurius quoque, quoniam utriusque generis particeps extitit, in moderatione caloris et humoris equalitatem non amisit.

Nec minus etiam secundum earum mansiones a Sole sexus rationem rationem] ratione VV1 exponunt. Cum enim planete orientales ortum videlicet Solis precedunt precedunt] add. et del. max M, masculino sexui sexui] add. et del. attribuuntur M ascribuntur. Cum autem ab occidente solarem occasum premiserunt, femineum sortiuntur.

Preterea, prout earum mansiones ab orizonte distiterint, idem coniciunt. Si itaque ab oriente inter medium celum superius et orizonta disponantur, aut si ab occidentis partibus inter orizonta et medium celum inferius, quod cardo terre dicitur, locum obtineant, sexum virilem assumunt; quod si in reliquis quartis exstiterint, femineum non relinquunt.

⟨I.7⟩ ⟨Que diurne, que nocturne⟩

⟨D⟩uo Duo] V esse tempora omnes nullo rationis induti argumento, verum cotidiano docti experimento fateri coguntur. Alterum dicitur dies et hunc masculis, alterum vocatur nox et hanc mulieribus attribuunt. Cum igitur in die pro motu et variatione mundanorum, sed precipue pro munero munero] mundo B; numero V scolarium scolarium] V; secularium B; scolarium or secularium MV1 exercitio negotiorum maxime calor habundet, in nocte quidem omnia quiete fruuntur, cum a labore omnia cessent animantia et tunc humor etiam prevaleat, Lunam et Venerem nocturnas dixerunt, Solem et Iovem diurnas vocantes. Mercurium quoque, quia utriusque est particeps, inter utramque medium reli⟨n⟩querunt relinquerunt] VV1. Sed cum orientalis fuerit, diurnus, cum autem occidentalis, nocturnus dicetur.

Duas itaque in