PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 95r

Facsimile

naturalis caloris augmentum eiusque virtus evidentior efficitur. Ipso iterum Libram ingrediente, tunc enim ad austrum descendens fit dextra dextra] dexter VV1, in alteram circuli partem se inclinans; breviatur dies et frigescit eiusque virtus debilitatur. Solis regnum in Ariete eiusque casum in Libra[m] Libram] Libra VV1 priores ⟨describunt⟩ describunt] V1; i. m. dixerunt M (other hand) astrologi.

Cum igitur Libra Arieti, Saturnus Soli opponatur, Saturni regnum in Libra, eius casum in Ariete opinantur. Cum enim calor augmentatur et accedit, frigus minuitur et recedit recedit] corr. ex accedit M. Si iterum frigus exuberet in adventu[m] adventum] adventu VV1, calor minuitur in recessu.

Luna vero postquam Soli iungitur et ab eius subradiatione subradiatione] sub radiatione M recedit, dum hoc in Ariete, Solis videlicet regno, accidat, quia lux eius nova primo in Tauro cernitur, Lune regnum in Tauro, quod est primum eius ternarii signum, casum quoque in Scorpione, quia est ipsius regno oppositus, constituunt.

Iovis itaque regnum in Cancro, ventus enim septentrionalis qui herbas virescere, arbores pululare facit a Iove excitatur. Ipso namque in Cancro morante ventus iste convalescit et multus efficitur. In opposito autem regni sui, Capricorno scilicet, casus non negatur.

Martis quidem natura, quoniam peremptoria et corrumpens est, a Iovis etiam natura diversa ⟨regnum habet Capricorni⟩ regnum habet Capricorni] V. Capricornus itidem in austrum declinans et dexter, cum Mars in eo moratur, calorem multiplicat. Mars ipse regnum in Capricorno, casum in Cancro sibi opposito sortitus est.

Venus itidem naturaliter humida. Humor similiter Piscium multiplex, horum etiam signum veris humorem prenuntiat. Quia ergo Venere huius signi spatium obeunte convalescit humor et multiplicatur, Veneris regnum Piscibus, eius casum Virgini ascripserunt.

Nam quoniam Mercurii siccitas humori Veneris scilicet adversatur et ipsam desiccat, Virgo etiam autumpni siccitatem pretendit. Mercurio enim signum Virginis oberrante siccitas roboratur, ne⟨c⟩ nec] VV1; etiam nimius nimius] minus BVV1 Sol eandem perambulans arborum frondes excutit. Mercurii regnum ⟨Virgini⟩ Virgini] BVV1; i. m. M (perhaps other hand), casum eiusdem in Piscibus pro regni oppositione delegarunt.

⟨I.23⟩ ⟨De terminis VII stellarum erraticarum secundum Egyptios⟩

[D]e De] i. m. M terminorum ordinatione duplex profertur sententia. Egyptii namque domorum initia earumdem dominis terminos in maxima parte attribuunt. Babiloni autem, qui et Caldei dicuntur, domorum principia pro terminis ipsos ternariorum dominos possidere confirmant.

Egyptiorum namque sententia nec vera, nec verisimilis, nec existimatione digna reputatur, quoniam nulli priscorum successioni in terminorum ordinatione aut saltem in numero respondere videtur. Et primo de ordinatione disputemus. Egyptiorum itaque secta nunc hinc, nunc inde aberrans, signorum principiis principiis] principia V1 eorumdem dominos dominos] dominis VV1, alias autem ternariorum prefectis signorum primordia terminos ascribunt et forsitan hoc idem a regnorum dominis non timent sepius exordiri. Si ergo firmior eorum ratio dominis domorum innixa persistat persistat] add. cum tamen Libra sit domus Veneris, Aries Martis B and i. m. M (perhaps other hand). In M this sentence is barely legible because of the binding of the manuscript., quare Saturno in Libra primatum et non Veneri concedunt? Aut quare Iupiter Arietis principio et non Mars dicatur? Aut si eorum certius suffragium dominis ternariorum faveat, quare in Capricorno Capricorno] corr. ex Caprino M Mercurium, non Venerem anteponunt? Quod si eorum certior defensio regnorum dominis in terminorum exordio accedat, quare Cancri principium Mars, et non Iupiter, iniuste sortitur? Sed si eorum efficacior virtutis effectus hiis precipue qui plurima virtutis amminicula pretendunt assentire dicatur, quo ergo rationis inducti argumento Aquarii principium ⟨Mercurius⟩ Mercurius] BVV1; i. m. M (perhaps other hand), non Saturnus, cum iste in Aquario solum ternarium, Saturnus vero et domum, et ternarium obtineat obtineat] add. et del. vendicat M, vendicavit? Aut quamobrem Mercurio Capricorni Capricorni] corr. ex Capriicorni M principium, cum nichil dignitatis in hoc possideat, concesserunt? Hiis itaque et quam pluribus locis aliis in ordine congruo deprehenduntur peccasse.

In assignandis rursum terminis non minus aberrasse videntur, cum videlicet terminorum terminorum] add. et del. numerus M numerum qui qui] corr. ex quu M singulis planetis ascribitur annis planete planete] corr. ex planeite M ipsius coequari contendant. Nulla enim augmenti huius vel diminutionis ratio vel etiam probabilis occurrit qua videlicet terminorum numerum singulis stellis ascriptum earumdem annis ubique equalem fateri cogamur. Vel potius quare tanta annorum quantitas, quam videlicet ipsius stelle benignitas contulit, humane vite tribuat incrementum, nisi nos eiusdem erroris nube decepti eorum sectam et divisionem terminorum, etiam numerum, prout ipsi estimant, ceterorum sententie preferenda, dignum iudicemus? Si ergo istud affirmare contendant, ut hanc videlicet ⟨diversitatem⟩ diversitatem] VV1 que in gradibus accidit ex partibus ascendentium signorum dicant procedere, utraque secta, Egyptii videlicet eque ut Babiloni, pari et manifesto ridebuntur errore. Ascendentia enim inclinantibus inclinantibus] in climatibus VV1 constat esse diversa, terminorum autem numerus, anni etiam stellarum in omnibus climatibus eidem et absque omni diversitate consistunt. Non minus itaque in computandis ascendentibus iuxta ipsorum calculationem calculationem] calculcationem M, cum totus eorum numerus nullo firmitatis loco inhereat et aliter quam signorum pateat ascensu, error incidit. Dicunt enim Virginis et Libre ascendentia in climate tertio XXXVIII gradibus et tertia parte gradus compleri, ⟨Scorpii autem et Leonis ascendentia XXXV gradibus terminare. Iste quidem error⟩ Scorpii… error] VV1 ex numero et circuli quantitate mensurata manifeste deprehendi potest. Ratione etenim numerorum cogente et geometrica geometrica] corr. ex geometria M inducti veritate fateri cogimur Scorpium et Leonem pluribus quam ipsi dicant, XXX scilicet et V gradibus, et in eodem climate, si expressam veritatem attentius perscrutari velimus, Virginem autem et Libram paucioribus, XXXIIII scilicet et XLVII XLVII] 67 V punctis, ascendere. In hoc itaque a se discentire discentire] dissentire BV videntur. Hanc denique eorum assertionem communi philosophie sententie nec etiam in minimo concordari palam est. Unde quod subiecimus et et] iter, then del. M quod supradictum est eorum penitus rationem evacuat. Preterea terminos ipsos in gradus et puncta partiuntur, ut ex hoc stellarum annos convenienter supplere valeant, quod precipue ipsorum orationi non minimam addit derisionem There is a table of terms according to the Egyptians in V1, but since the scribe did not respect the order of columns, this table does not make any sense. The table is absent from B, M and V; nevertheless, in all three manuscripts the place was left for it..