Ptolemy, Quadripartitum (tr. anonymous, before c. 1250)Start

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 99r

 … Loading: Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 99r …

nativitatis configuratio stellarum proportioni sive participationi, transitui etiam Solis et Lune in ipsius principio edificationis affinior indubitanter respondet. Stellarum etiam quam plures et erraticas plerumque in oriente eiusdem constans est exstitisse. Si quis denique ipsius horam edificationis ignoret eiusque oriens scripto ⟨notatum⟩ notatum] VV1; corr. in notabit, i. m. notabit M (other hand), aut etiam Solis et Lune loca vel situs ea indagine nullatenus valeant deprehendi, huius negotiorum eventus ex ipsius nativitate regis aut cuiuslibet alterius potentis qui huius preest regimini diligenter inspiciat. Ipsius postea regni incolas et que in terra aut regno eius tanquam maiora accidunt ex predicti regis medio celo eque valebit intueri.

⟨II.6⟩ ⟨Quid communiter in gentes et in urbes soleat accidere⟩

⟨H⟩iis Hiis] i. m. M de regionum et gentium proprietatibus et habitudine signorum stellarumque respectu dilucide prelibatis, consequens est ea que universales designant eventus diligenter aperire. Sitque ab hiis principium que in regna et urbes et alias gentes communiter innovantur. Horum itaque causam principalem et etiam signum tam Lune quam Solis eclipsis, stellarum etiam in hora eclipsis loca, preterea ipsius ⟨e⟩clipseos eclipseos] V1 ascendens et cardines administrant. Unde capitulum istud istud] BVV1; i. m., corr. ex isd M (other hand) a quibusdam locus locus] locis V1 in quo infortunia previdentur nomen accepit. Infortunia igitur in omni civitate et regione ex eclipsi et stellarum mansionibus secundum earumdem moram et retrogradationem procedunt. Saturnus autem et Iupiter et Mars si retrogradi corrumpant, hos imminui designa⟨n⟩t designant] VV1 eventus. Nam si moram optinent, malorum stabilitatem et diurnum eorum discursum protendunt protendunt] portendunt V1. Stelle etiam heedem tres predicte in hora hora] add. et del. cl M eclipsis stationarie infirmanda malorum diuturnitate ceteris sunt fortiores. Temporis demum, quo hec que minatur eclipsis fieri timemus, quantitatem inspicere convenit. Sunt etiam in quo gentium genere, demum quid periculi genus imineat non minus considerare oportet.

⟨II.7⟩ ⟨Quibus terre partibus aut quo etiam tempore fiant⟩

⟨M⟩odus Modus] VV1 itaque quo huius innovationis sive potius corruptionis locum discere quis valeat hic esse probatur. Primum igitur locum eclipsis intueri debemus. Demum in quo ternario et in qua parte terre, que etiam regiones et urbes urbes] add. et del. et M ei signo quod iam cognite parti parti] corr. ex partis M dominatur subiaceant non minus scire convenit. Preterea quoto loco ab ascendente quo primum illa cepit construi civitas contingat eclipsis, si quid etiam dignitatis aut participationis in eiusdem edificationis ascendente Sol et Luna optineant inquirendum erit. Nam quotiens ignotum erit, eius ascendens signumque eclipsis in nativitate nativitate] corr. ex nativiitate M regis aut alicuius qui huic dominetur potentis medio insideat celo, et hoc noscere sufficiat . Hoc enim docente quicquid futurum imineat civitati non minus quam per eius ascendens signum et illius signi dominum manifeste patebit. In cuius itaque regionis aut nativitatis signo continget eclip/99rb/sis, malumque denuntiat eiusdemque nature periculum, si in ea videatur eclipsis, indubitanter expectet. Nam si videri non poterit, hanc corruptionis innovationem in nullo timendam censemus.

⟨II.8⟩ ⟨Quo tempore hec accidant mala⟩

⟨S⟩ecundario Secundario] i. m. M autem tempus quo istius pestis renovatio accidere debeat, status etiam quantitatem sic perpende. Horas temporales temporales] BVV1; corr. ex temporas M (perhaps other hand) semper diversas et inequales secundum terrarum diversitatem in hora lunaris eclipseos esse constat. Et si sic frequenter accidat, similiter in Solis eclipsi, quamvis raro contingat, earumdem diversitatem non minus deprehendimus. Notata igitur eclipseos hora, quota fuerit hec in omni climate et eius climatis qualibet regione secundum ipsius terre latitudinem et eiusdem poli sublimationem eque notare movemus movemus] corr. ex momus M. Rectificandum etiam erit ascendens eiusque cardines firmandi, prout in nativitatibus fieri precipitur. Deinde inspiciendum erit quote hore recte sive naturales a principio eclipsis usque ad ipsius defectum fuerint. Quo tandem cognito in Solis eclipsi quot hore reperiuntur naturales, iminentis mali periculum tot annos durare dicemus. In lunari namque singulis horis rectis singulos menses tribuimus. Horam etiam qua hec que portendit eclipsis accidere debeant eclipsis signo cardo vicinior declarat. Si igitur signum quo fiat eclipsis in oriente fuerit, quia est videlicet ascendenti vicinius, hanc corruptionis pestem in quarto quarto] quatuor VV1 primis anni mensibus futuram denuntiat. Sed si medio celo propinquius extiterit, in sequentibus quatuor. Quod si ab occidentis occidentis] occidentibus V cardine minus remotum videbitur, in ultimis quatuor anni mensibus cavendum esse indubitanter portendit.

Modum etiam quantitatis ipsius, augmentum preterea sive diminutionem stelle etiam hore ipsius ministre, qua lumen medium eclipsis ingreditur, orientales aut occidentales, iuxta more et retrogradationis naturam et earum oppositione⟨m⟩ oppositionem] VV1 a Sole et secundum propria signorum loca plene insinuant. Eclipsis itaque dominus in oriente aut in mora discurrens augmentum in eo corruptionis genere designat. Occidentalis namque vel adustus aut Soli oppositus aut si potius naturalis minuatur cursus eius periculi quod minatur eclipsis, diminutionem ostendit.

⟨II.9⟩ ⟨Qua gente hec innovetur corruptio⟩

⟨T⟩ertius Tertius] V rursum cognitionis modus, quo videlicet genere que portendit eclipsis innovari debeant, secundum configurationis signorum quibus accidit proprietatem et formam, preterea secundum stellas tam mobiles quam fixas, quas in eclipsis loco et eius sequenti cardine locatas videmus, consistit.

Stelle igitur ille primo loco et principaliter futura denuntiant, que almudhir almudhir] almuchir B; almudehir V ⟨dicte⟩ dicte] V; i. m. M (perhaps other hand) plurima vel maiora dignitatis et virtutis insignia duobus in locis, eclipsis videlicet signo et signo sequentis