PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 99v

Facsimile

cardinis, secundum conventum et oppositionem assumunt. Sicut est dominus dominus] add. et del. sicut M domus aut dominus ternarii aut regni aut termini, que cum ita se habeant, principatum eclipsis sive potius ducatum ea specialiter stella vendicavit. Quod si aliter accidat, quotiens duarum stellarum altera, signi videlicet quo fit eclipsis aut sequentis cardinis domina domina] corr. ex. duam M, plurimam in hiis que que] corr. ex qued M prediximus dignitatem preferret et hec dominatum obtinere merito censetur. Ipsius quoque eclipsis eclipsis] corr. ex eclipsit M dominum ceteris preferentes stellis, etsi virtutem et dignitatem in omnibus earum locis habuerint equales, ab eodem sumamus exordium. Nam deinceps ipsa que eminentiorem dignitatem aut virtutem in cardine qui eclipsim sequitur stella pretendit, ducatus vicem suscipiet. In stellis autem fixis ab earum splendidiore que signo eclipseos propinquior extiterit ordiri equum est. Intuendum etiam erit cui de IX IX] corr. ex. ..., add. et del. stellis M; 7 BVV1 figuris, quarum naturam et modum in libro nostro maiore prediximus, et id ascribi debeat. Quecumque demum stella in eclipsis ascendente vel medio celo reperta fuerit, corruptionis per eclipsim innovate dominatum obtinere merito iudicatur.

Cognito itaque huius iminentis iminentis] corr. ex iminent M (perhaps other hand); imminentis BV1 eventus duce sive potius domino, notata etiam signorum quibus fit eclipsis figura figura] add. et del. p M, ipsius preterea signi quo dominus moratur forma precognita hanc corruptionis innovationem in eo genere, quod predictorum predictorum] corr. ex predicatorum M signorum fixarumque non minus stellarum que in eis sunt figuram sequitur, manifeste fieri cognoscemus. Si igitur signa et stelle que in eis sunt fixe formam tenent humanam, hanc pestem in hominibus fieri necesse est. Quod si in signis que quadrupedis figuram representant, ipsius generis pecudes pestis hec non relinquet. Nam et in hiis que carne vescentes feris homines et etiam pecora pecora] add. et del. sec M persequntur, et id genus detrimentum suscipiet suscipiet] corr. ex suscipit M. In forma item reptilium, sicut sunt colubri, vipere et huiusmodi reliqua, et id genus corrumpetur. Cum ergo in eorum forma animalium que mansueta vicem laboris sive usum operis suplent, sicut est camelus, vacca et ovis, et id genus maxime periculum subire necesse est. Amplius amplius] add. et del. sunt M fixarum quelibet a septentrione, ex parte scilicet Benezneis Benezneis] Beneznais VV1 existens, subitos innuit terre motus. Que autem ab austro, imbres nimios et insperatam aeris mutationem, sed innocuam portendunt. Cum vero signum eclipseos comune comune] i. m., corr. ex come M et ipsius stella moderatrix in signo bicorpore vel aligero discurrat, ut sunt Virgo, Sagittarius, Aquila Volans et Gallina et hiis similia, genus avium et maxime qui harum carnibus vescuntur deperire deperire] corr. in deperirreM promittit. Nam si in aquaticis, sicut sunt Pisces, Cancer et Aquarius, aquarum reptilia interibunt. Stella item que navis sive Argos nomine declaratur et inter figuras figuras] corr. ex figuralis M existens omnibus communiter aquaticis minatur. Rursum quotiens eclipsis signa tropica aut equinoctialia, sicut est Cancer estate, Libra autumpno et sic in ceteris, occupaverit, minora que prediximus reptilia in eisdem temporibus corruptio hec invadet. Hec namque significatio in hiis proprie que extra terram nascuntur, rebus scilicet aereis, apparebit. Vernali namque equnoctio arbores et fructus, sicut ficus et vinea et hiis similia, suo ortu destruerentur. Sed si in estivo tropico, Cancro scilicet, extiterit, fructus et semina peribunt Nilique exundatio circa Egyptios minuetur. Autumpnale igitur equinoctium optinente eclipsi semina et herbe et hiis similia deficient. In hyemali tropico olera, aves, pisces corrumpentur. Hec item signa predictorum aliam videntur gerere gerere] corr. ex gerrere M significationem. Equinoctialia enim enim] add. et del. figa M signa ecclesias et loca oratoria designant. Cum itaque eclipsis solstitialia sortitur signa, mores et consuetudines hominum transmutat et circa rerum mutationem et in hiis que de loco ad locum transferuntur pestis illa descendit. Nam dum fixa comprehendet, in edificia et edificiorum fundamenta et huiusmodi cetera hoc infortunium illabetur. Sed si bicorpora optineat signa, primates et reges concutiet. Si vero eclipsis dominus orienti insideat, eminens et publica corruptio corruptio] corr. ex corruptiao M pueros et adolescentes et que iuxta iuniores accidunt annos, rerum etiam fundamenta non relinqunt relinqunt] relinquit V; relinquet V1. Eclipsis item et eius dominus quotiens medium celum aut sibi affiniora complectantur, loca, templa, reges pestis hec et mediocres inficiet annos. Qui si in occidente fuerit, senes et veteranos et qui maiores adepti sunt annos involvet, morum etiam variationes innuit, sed et mortuos invadet.

Nos igitur huiusmodi corruptionis communiter magnitudinem in genus conveniens attendentes eclipticationis eclipticationis] corr. ex ecliptiationis M Solis et Lune quantitatem intueri iubemur, que si maxima fuerit, magnos, si minima, parvos minatur effectus. Iterum ex mansionibus stellarum que eclipseos dominatum optinent perpendere hec quidem non erit difficile. Si enim fuerint occidentales et circa vesperum eclipsi Solis existente ad ad] aut VV1 orientales ⟨et in mane⟩ et in mane] VV1, dum lunaris eclipsis videbitur, diminutionem significant. Si vero in oppositione que per dyametros discernitur, mediam rei significate parte⟨m⟩ partem] VV1 afficiet. Nam si orientales diluculo Solis eclipsi accedant accedant] corr. ex accedeant M aut occidentales in vespere, cum lunaris eclipsis innovabitur, future future] add. et del. in M corruptionis incrementum denuntiant.

⟨II.10⟩ ⟨De virtute et natura et cuiusmodi sit eventus horum et quid eclipsis portendat⟩

⟨Q⟩uartus Quartus] i. m. M itaque modus modus] add. et del. vid M huiusmodi videlicet innovationis ipsiusque nature et proprietatis index quo etiam gradu felice scilicet an adverso consistat. Qualiter etiam utrique,