PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 101r

Facsimile

eret prout videlicet amicus amico, etsi ambo perversi fuerint, in necessitate qualibet subvenit. Congrua quidem et utilis fuit excepcio quibus dicitur de causis benivola in 8 8] octavo B. commorante.

⟨76⟩ Verbum 78m Verbum 78m B] om. A.

Saturnus in celi medio et cuius noba est in eius oppositione discurrens, quartum vero signum siccum mortem nascenti ex ruina minatur. Quartum namque aquaticam submersionem submersionem] submersione B. innuit. In humano quidem signo suffocatum notat aut fustibus interire, nisi inquam felix quelibet in 8 8] VIIIa B. Idem infra. commoretur. Sic enim quamvis hec accidant, ob hec minime interibit.

Expositio

Ruinam et lapsum lapsum] lapsus B. Saturnus super terram discurrens generat, dum videlicet ahileg ahileg] abileg AB. nobe dominus sub terra et signum siccum extiterit. Quarto enim aquatico existente et hic submergetur. Nec aliter de suffocatione atque verberibus si res exigat iudicandum. Nam benivole in 8 discursus etsi hic hic] hec B. tormenta subeat mortis depellet incommodum.

⟨77⟩ Verbum 79m Verbum 79m B] om. A.

Orientalis gradus attacir attacir] actatir (idem infra) B. – ductus videlicet sive progressio – corporis accidencia exponit. Gradus quidem fortunate partis que manus sunt aut aut A] ac B. possessionis, gradus Lune corporis alterationis alterationis] alteractione B. verum cum anima. Solis quidem gradus gradus] gradibus B. regni sive dignitatis monstrat potenciam. Medii celi gradus progressio negociorum habet officia, ut singulis gradibus annum attribuas.

Expositio

Sermo iste quamvis per se patens nec arduus videatur in orientali tamen gradu atque Lune nonnichil difficultatis suggerit. Ex orientali namque gradu que corporis sunt sunt om. B. secundum complexionis mutationem per exteriora qualibet discernuntur. Set etiam eius sunt egritudinis species, salus item et dignitatis provectus. Lunaris namque gradus attacir que corporis sunt, strenuitatem scilicet et velocitatem innuit ut etiam anime obediat obediat] hobediat B. et suscipiatur. Partis item fortunate ductus quid sibi eligit homo homo B] hunc A. commodi vel iacture iacture B] accure A.. Solaris gradus progressio statum dignittis et honoris bonum videlicet aut contra portendit. Gradus in oregrediendo ad benivolam vel eius radios perveniens, honoris significat incrementum, si vero infortunium consequatur eiusdem monstat detrimentum. Medii rursum celi attacir longe aliud expostulat. Gradus namque solaris ductus inter te et regem tuum quemlibet decernit, medii celi gradus progressio inter te et tibi subditos quod futurum est significat. Predictorum itaque attacir, gradus videlicet medii celi atque orientis orientis] oriens B. aut si quelibet alii in his his] huiusmodi B. fiant ductus cum orientibus recti circuli. Hoc autem cum orientibus terre vel climatis climatis] climatibus B. faciendum erit. Que vero preter hec duo loca fuerint, cum his que inter duo oriencia consistunt orientibus faciendum.

⟨78⟩ Verbum 80m Verbum 80m B] om. A.

Nichil prorsus significant stelle in loco ubi non corporantur corporantur] temperantur B. sive potius attenduntur et ad quem minime pervenit nativitas. Insipientes et minus