PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 104r

Facsimile

in oriente egroto minus oberint oberint] oberunt B.. Hoc etiam modo Iuppiter et Venus in austro et septentrione prosperitatis faciunt incrementum.

Expositio

Hoc velle videtur quod malivole perversitas ex sua parte minus nocet, benivolarum felicitas sub parte propria augmentatur. Has igitur 4 4] quatuor (idem infra) B. stellas partes 4 sortiri manifestum est: oriens namque Marti, occidens Saturno, auster Veneri, septentrio Iovi ascribitur ascribitur] astribuitur sic B.. Pars ergo istarum quelibet in oriente infirmi aut aliquis aliquis] aliquid B. locus ipsum administrans infortunium diminuit et prosperitatem exauget.

⟨93⟩ Verbum 95m Verbum 95m B] om. A.

Ne presumas in assignandis formis priusquam statum statum B] status A ordinemque diiudices. Sub omni enim omni enim B] orienti A. conventu regnorum fit mutatio. Statu igitur vel ordine deprehenso tam prelato quam subditis quod suum est omni tempore conferre licebit ut tandem liber liber] libri B. erroris vites incomodum.

Expositio

Astrologorum nonnulli in hoc errare videntur videntur B] videtur A. quod regnorum negocia specialiter Soli attribuunt, divitum vero sed etiam providem providem] providos B. ac strenuos Iovi ceteris quidem erraticis stellis que sua sunt in hunc modum set formarum mutationem ex figurarum variatione decernunt decernunt] decernit B. negociorum alterationem de uno ad alium et quid sibi naturale est penitus obliti. Regni namque mutatio ad Martem transiens pro sui alteratione regni statum profecto variat, et quod solaris fuerat potencie potencie B] potencia A. diminuit. Nec aliter de aliarum stellarum proprietatibus datur intelligi. Docet ergo Ptholomeus et regnum et quo idem eius prelatus precessit et quod eis eis A] eius B. debitum sit attendere, set etiam set etiam] scilicet B. eorum motus diligencius intueri et singula locis congruis adhibere. Si quis ab huiusmodi tramite via exponcted in favour of tramite A. declinet, quoniam prava estimatione nititur, certum nunquam dabit iudicium. Philosophi vero universos status formas vel figuras appellant.

⟨94⟩ Verbum 96m Verbum 96m B] om. A.

Dux sub qualibet interrogatione forcior querentis cogitationem significat.

Expositio

Questionum dux hic est quem suprascripto sermone determinatum habemus. Locus autem quem sub interrogatione presidet est id quod mens excogitat excogitat] cogitat B., ut si in domo regni commoretur pro regno dederat questionem, in domo itineris existens pro itinere querebat, et de ceteris domibus in hunc modum.

⟨95⟩ Verbum 97m Verbum 97m B] om. A; Albu- in marg. A

Forme vel figure que singulis gradibus oriuntur nascentis moribus et proprietati fere similantur que in faciebus tetragoni tetragoni] tretragonorum B; scilicet faciei ascendentes add. sup. lin . A. conscendunt conscendunt] concendunt A. affiniorem assumant significantiam significantiam] figuranciam B..

Expositio

Forme in tetragonis tetragonis] tretragonis B. defixe sunt quas Adaringet Adaringet] Adamiged B. In Arabic, the expression in question is al-nirandjāt, which designates certain Persian books of magic appellantur appellantur] appellant B. easque easque B] eamque A. Indorum antiquissimi omnibus anteponunt iudiciis.

Unde novi quosdam ea que nato accidunt his his om. B. solummodo iudicantes. Fuit etiam quidam nostris temporibus qui sub primo Arietis gradu oriente nova nascendi sumpsit exordium, cuius duces in saturnalibus terminis morabantur morabantur corr. ex commorabantur A.. Ipse enim vestibus mundis et candidis ornatus, et variis odorum generibus delibutus delibutus] delibitus B. deliciose vivebat. Quadam vero die, cum iam assiduitas colloquii eum michi familiarem fecerat, quesivi quamobrem huiusmodi vestimentorum specie odorumque flagrancia stellarum nature nature B] naturale A. et proprietatibus obviaret.