PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filii Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 99r

Facsimile

quidem omnibus hec summa videtur utilitas quia quod promittit et conffert conffert] confert B. hic minor conventus ad eum locum ubi medii respectus perveniet distenditur. Ut Ut A] ubi B. autem medius spopondet ad eum usque locum locum perdurat ad quem maioris respectu pervenitur pervenitur A] pervenerit B.. Si igitur hoc ordine sermo producatur, nec respectus sine expositione ibidem potuerit deprehendi.

Expositio

Astrologorum peritissimi peritissimi] peritissimus B. de potencia stelle in interrogatione ipsa de eius etiam prelatione in oriens et consilii receptione a locis per universa questionum genera designatis, certitudine accepta nullatenus videbatur sufficere donec id potissimum discernerent discernerent] discerneret B. an ea in his que enumeravit enumeravit B] numeravit A. Ptholomeus aliquam assumerent portionem. Si igitur plena et integra eisdem eisdem B] eidem A. adesset perfectio, ceteris ceteris B] certis A. omnibus nec inmerito anteferri ut sic tandem de veritate iudicii omnis removeretur occasio. Ea enim his que dicta sunt vacua existente ad eiusmodi eiusmodi] huiusmodi B. numerum et veritati detrahendum erit. Sed etiam istorum dominos cum eodem assumebant participes ne singularis singularis] singulis A. et solus potiretur ducatu.

Quidam vero Abenwelid Abenwelid B] Abemonelium A. This is the astrologer Sāliḥ ibn al-Walīd al-Tamīmī. inter Arabum antiquissimos astronomie gloria precellens antecedentis conventus dominum in omni questione ducem constituere solebat aut etiam oppositionis si inquam in oriente aliqua frueretur dignitate, sicque sicque A] sic B. inter ipsum et interrogationis ducem quedam consorcii ponebatur communitas. Eo autem cardine reperto nullum adhibeat participem, eratque maximum in iudicando solacium In the lower margin at the bottom of column 99ra, A adds four lines in the scribe’s hand, reproducing the text of proposition 65 according to the Mundanorum 2 version: ‘Cum fortitudinem significatoris in questione cognoveris, considera cuiusmodi fortitudinem in revolutione anni ipse habuerit et in coniunctione minori et in signo ad quod pervenerit profectio in illo anno, et secundum quod videbis iudica.’.

⟨66⟩ Verbum 68m Verbum 68m B] om. A.

Ne diiudices Ne diiudices] Tam parte sic B. cum atacir atacir] atatir (idem infra) B. solo quousque ducum ducum] ducis B. munera compleantur et ex eo ad quod nati fit terminatio certum assume ducatum.

Expositio

Vult quidem hoc in loco hoc in loco] in hoc loco B. quod orientalis gradus atacir in nativitate singulis gradibus singulos tribuat annos verum quociens ad infortunium pervenerit nullatenus congruum estimat quatinus eius singulariter ducatus nascentis mortem ea hora significat, nisi etiam ipsius alhileg alhileg] alihleg AB. et qui illud administrat atacir pariter facias. Si vero terminatio alniciret alniciret B] almiciret A. Incorrect transliterations of the Arabic word al-intihāʾ, 'progression, direction'. Cf. Martorello and Bezza, pp. 74-75, and the notes on verba 31 and 66 of the Iam scripsi version. istorum istorum] instar B. videlicet ducum perfectis annorum donis conveniat nulla mortis concurrat conccurrat] concurret B. dilatio. Sin autem, tunc demum minime fatalis.

⟨67⟩ Verbum 69m Verbum 69m B] om. A.

In omni iudicio ad quantitatem inpotencie receptoris ne totam actoris formam suscipiat discernendum.

Expositio

Hic est sensus ut quociens in nativitatibus aut interrogatione qualibet benivolenciam benivolenciam] benivolam B. contigerit repperiri, qui eam recipit ubique notetur, nec a sui perfectione perfectione] profectione B. quicquid detrahendum donec eius quantitatem vel pondus decernas. Erit enim hoc inter ipsum et alium differencia, quis videlicet eam benivolam pro loco presenti situque situque] scituque B. transacto dignius administret. Quia in plurimorum Expositione sermonum de his et consimilibus sufficienter dictum est, ut denuo repetantur supersedendum censeo censeo B] censseo A..

⟨68⟩ Verbum 70m Verbum 70m B] om. A.

Malivola orientalis existens incommodum affert.